< 約珥書 1 >

1 耶和華的話臨到毗土珥的兒子約珥。
Verbum Domini, quod factum est ad Ioel filium Phatuel.
2 老年人哪,當聽我的話; 國中的居民哪,都要側耳而聽。 在你們的日子, 或你們列祖的日子, 曾有這樣的事嗎?
Audite hoc senes, et auribus percipite omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum?
3 你們要將這事傳與子, 子傳與孫, 孫傳與後代。
Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.
4 剪蟲剩下的,蝗蟲來吃; 蝗蟲剩下的,蝻子來吃; 蝻子剩下的,螞蚱來吃。
Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
5 酒醉的人哪,要清醒哭泣; 好酒的人哪,都要為甜酒哀號, 因為從你們的口中斷絕了。
Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine: quoniam periit ab ore vestro.
6 有一隊蝗蟲又強盛又無數, 侵犯我的地; 牠的牙齒如獅子的牙齒, 大牙如母獅的大牙。
Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes eius ut dentes leonis: et molares eius ut catuli leonis.
7 牠毀壞我的葡萄樹, 剝了我無花果樹的皮, 剝盡而丟棄,使枝條露白。
Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit: nudans spoliavit eam, et proiecit: albi facti sunt rami eius.
8 我的民哪,你當哀號,像處女腰束麻布, 為幼年的丈夫哀號。
Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.
9 素祭和奠祭從耶和華的殿中斷絕; 事奉耶和華的祭司都悲哀。
Periit sacrificium, et libatio de domo Domini: luxerunt sacerdotes ministri Domini.
10 田荒涼,地悲哀; 因為五穀毀壞, 新酒乾竭,油也缺乏。
Depopulata est regio, luxit humus: quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
11 農夫啊,你們要慚愧; 修理葡萄園的啊,你們要哀號; 因為大麥小麥與田間的莊稼都滅絕了。
Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento, et hordeo, quia periit messis agri.
12 葡萄樹枯乾; 無花果樹衰殘。 石榴樹、棕樹、蘋果樹, 連田野一切的樹木也都枯乾; 眾人的喜樂盡都消滅。
Vinea confusa est, et ficus elanguit: malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt: quia confusum est gaudium a filiis hominum.
13 祭司啊,你們當腰束麻布痛哭; 伺候祭壇的啊,你們要哀號; 事奉我上帝的啊,你們要來披上麻布過夜, 因為素祭和奠祭從你們上帝的殿中斷絕了。
Accingite vos, et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris: ingredimini, cubate in sacco ministri Dei mei: quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium, et libatio.
14 你們要分定禁食的日子, 宣告嚴肅會, 招聚長老和國中的一切居民 到耶和華-你們上帝的殿, 向耶和華哀求。
Sanctificate ieiunium, vocate cœtum, congregate senes omnes habitatores terræ in domum Dei vestri: et clamate ad Dominum:
15 哀哉!耶和華的日子臨近了。 這日來到,好像毀滅從全能者來到。
A, a, a, diei. quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
16 糧食不是在我們眼前斷絕了嗎? 歡喜快樂不是從我們上帝的殿中止息了嗎?
Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia, et exultatio?
17 穀種在土塊下朽爛; 倉也荒涼,廩也破壞; 因為五穀枯乾了。
Computruerunt iumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ: quoniam confusum est triticum.
18 牲畜哀鳴; 牛群混亂,因為無草; 羊群也受了困苦。
Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? Quia non est pascua eis: sed et greges pecorum disperierunt.
19 耶和華啊,我向你求告, 因為火燒滅曠野的草場; 火焰燒盡田野的樹木。
Ad te Domine clamabo: quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
20 田野的走獸向你發喘; 因為溪水乾涸, 火也燒滅曠野的草場。
Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te: quoniam exiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

< 約珥書 1 >