< 約伯記 37 >

1 因此我心戰兢, 從原處移動。
Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.
2 聽啊,上帝轟轟的聲音 是他口中所發的響聲。
Audite auditionem in terrore vocis eius, et sonum de ore illius procedentem.
3 他發響聲震遍天下, 發電光閃到地極。
Subter omnes caelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae.
4 隨後人聽見有雷聲轟轟,大發威嚴, 雷電接連不斷。
Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suae, et non investigabitur, cum audita fuerit vox eius.
5 上帝發出奇妙的雷聲; 他行大事,我們不能測透。
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia.
6 他對雪說:要降在地上; 對大雨和暴雨也是這樣說。
Qui praecipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae.
7 他封住各人的手, 叫所造的萬人都曉得他的作為。
Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.
8 百獸進入穴中, 臥在洞內。
Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur.
9 暴風出於南宮; 寒冷出於北方。
Ab interioribus austri egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.
10 上帝噓氣成冰; 寬闊之水也都凝結。
Flante Deo concrescit gelu, et rursum latissimae funduntur aquae.
11 他使密雲盛滿水氣, 布散電光之雲;
Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.
12 這雲是藉他的指引游行旋轉, 得以在全地面上行他一切所吩咐的,
Quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum:
13 或為責罰,或為潤地, 或為施行慈愛。
Sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri.
14 約伯啊,你要留心聽, 要站立思想上帝奇妙的作為。
Ausculta haec Iob: sta, et considera mirabilia Dei.
15 上帝如何吩咐這些, 如何使雲中的電光照耀,你知道嗎?
Numquid scis quando praeceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium eius?
16 雲彩如何浮於空中, 那知識全備者奇妙的作為,你知道嗎?
Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias?
17 南風使地寂靜, 你的衣服就如火熱,你知道嗎?
Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro?
18 你豈能與上帝同鋪穹蒼嗎? 這穹蒼堅硬,如同鑄成的鏡子。
Tu forsitan cum eo fabricatus es caelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt.
19 我們愚昧不能陳說; 請你指教我們該對他說甚麼話。
Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris.
20 人豈可說:我願與他說話? 豈有人自願滅亡嗎?
Quis narrabit ei quae loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.
21 現在有雲遮蔽,人不得見穹蒼的光亮; 但風吹過,天又發晴。
At nunc non vident lucem: subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.
22 金光出於北方, 在上帝那裏有可怕的威嚴。
Ab Aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.
23 論到全能者,我們不能測度; 他大有能力,有公平和大義, 必不苦待人。
Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et iudicio, et iustitia et enarrari non potest.
24 所以,人敬畏他; 凡自以為心中有智慧的人,他都不顧念。
Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes, qui sibi videntur esse sapientes.

< 約伯記 37 >