< 約伯記 19 >

1 約伯回答說:
Respondens autem Iob, dixit:
2 你們攪擾我的心, 用言語壓碎我要到幾時呢?
Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?
3 你們這十次羞辱我; 你們苦待我也不以為恥。
En, decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
4 果真我有錯, 這錯乃是在我。
Nempe, et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea.
5 你們果然要向我誇大, 以我的羞辱為證指責我,
At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.
6 就該知道是上帝傾覆我, 用網羅圍繞我。
Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo iudicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
7 我因委曲呼叫,卻不蒙應允; 我呼求,卻不得公斷。
Ecce clamabo vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui iudicet.
8 上帝用籬笆攔住我的道路,使我不得經過; 又使我的路徑黑暗。
Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit.
9 他剝去我的榮光, 摘去我頭上的冠冕。
Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
10 他在四圍攻擊我,我便歸於死亡, 將我的指望如樹拔出來。
Destruxit me undique, et pereo, et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.
11 他的忿怒向我發作, 以我為敵人。
Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum.
12 他的軍旅一齊上來, 修築戰路攻擊我, 在我帳棚的四圍安營。
Simul venerunt latrones eius, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
13 他把我的弟兄隔在遠處, 使我所認識的全然與我生疏。
Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
14 我的親戚與我斷絕; 我的密友都忘記我。
Dereliquerunt me propinqui mei: et qui me noverant, obliti sunt mei.
15 在我家寄居的, 和我的使女都以我為外人; 我在他們眼中看為外邦人。
Inquilini domus meæ, et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
16 我呼喚僕人, 雖用口求他,他還是不回答。
Servum meum vocavi, et non respondit, ore proprio deprecabar illum.
17 我口的氣味,我妻子厭惡; 我的懇求,我同胞也憎嫌。
Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
18 連小孩子也藐視我; 我若起來,他們都嘲笑我。
Stulti quoque despiciebant me, et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
19 我的密友都憎惡我; 我平日所愛的人向我翻臉。
Abominati sunt me quondam consiliarii mei: et quem maxime diligebam, aversatus est me.
20 我的皮肉緊貼骨頭; 我只剩牙皮逃脫了。
Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
21 我朋友啊,可憐我!可憐我! 因為上帝的手攻擊我。
Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me.
22 你們為甚麼彷彿上帝逼迫我, 吃我的肉還以為不足呢?
Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
23 惟願我的言語現在寫上, 都記錄在書上;
Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro
24 用鐵筆鐫刻, 用鉛灌在磐石上,直存到永遠。
stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?
25 我知道我的救贖主活着, 末了必站立在地上。
Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:
26 我這皮肉滅絕之後, 我必在肉體之外得見上帝。
Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum.
27 我自己要見他, 親眼要看他,並不像外人。 我的心腸在我裏面消滅了!
Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.
28 你們若說:我們逼迫他要何等地重呢? 惹事的根乃在乎他;
Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?
29 你們就當懼怕刀劍; 因為忿怒惹動刀劍的刑罰, 使你們知道有報應。
Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse iudicium.

< 約伯記 19 >