< 耶利米書 50 >

1 耶和華藉先知耶利米論巴比倫和迦勒底人之地所說的話。
Verbum, quod locutus est Dominus de Babylone, et de terra Chaldæorum in manu Ieremiæ prophetæ.
2 你們要在萬國中傳揚報告, 豎立大旗; 要報告,不可隱瞞,說: 巴比倫被攻取, 彼勒蒙羞, 米羅達驚惶。 巴比倫的神像都蒙羞; 她的偶像都驚惶。
Annunciate in Gentibus, et auditum facite: levate signum, prædicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola eorum.
3 「因有一國從北方上來攻擊她,使她的地荒涼,無人居住,連人帶牲畜都逃走了。」
Quoniam ascendit contra eam gens ab Aquilone, quæ ponet terram eius in solitudinem: et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt.
4 耶和華說:「當那日子、那時候,以色列人要和猶大人同來,隨走隨哭,尋求耶和華-他們的上帝。
In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus: venient filii Israel, ipsi et filii Iuda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quærent.
5 他們必訪問錫安,又面向這裏,說:『來吧,你們要與耶和華聯合為永遠不忘的約。』
In Sion interrogabunt viam, huc facies eorum. Venient, et apponentur ad Dominum fœdere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur.
6 「我的百姓作了迷失的羊,牧人使他們走差路,使他們轉到山上。他們從大山走到小山,竟忘了安歇之處。
Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui.
7 凡遇見他們的,就把他們吞滅。敵人說:『我們沒有罪;因他們得罪那作公義居所的耶和華,就是他們列祖所仰望的耶和華。』
Omnes, qui invenerunt, comederunt eos: et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitiæ, et expectationi patrum eorum Domino.
8 「我民哪,你們要從巴比倫中逃走,從迦勒底人之地出去,要像羊群前面走的公山羊。
Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldæorum egredimini: et estote quasi hœdi ante gregem.
9 因我必激動聯合的大國從北方上來攻擊巴比倫,他們要擺陣攻擊她;她必從那裏被攻取。他們的箭好像善射之勇士的箭,一枝也不徒然返回。
Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem Gentium magnarum de terra Aquilonis: et præparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta eius quasi viri fortis interfectoris, non revertetur vacua.
10 迦勒底必成為掠物;凡擄掠她的都必心滿意足。這是耶和華說的。」
Et erit Chaldæa in prædam: omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus.
11 搶奪我產業的啊, 你們因歡喜快樂, 且像踹穀撒歡的母牛犢, 又像發嘶聲的壯馬。
Quoniam exultatis, et magna loquimini, diripientes hereditatem meam: quoniam effusi estis sicut vituli super herbam, et mugistis sicut tauri.
12 你們的母巴比倫就極其抱愧, 生你們的必然蒙羞。 她要列在諸國之末, 成為曠野、旱地、沙漠。
Confusa est mater vestra nimis, et adæquata pulveri, quæ genuit vos: ecce novissima erit in Gentibus, deserta, invia, et arens.
13 因耶和華的忿怒,必無人居住, 要全然荒涼。 凡經過巴比倫的要受驚駭, 又因她所遭的災殃嗤笑。
Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem: omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit, et sibilabit super universis plagis eius.
14 所有拉弓的,你們要在巴比倫的四圍擺陣, 射箭攻擊她。 不要愛惜箭枝, 因她得罪了耶和華。
Præparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui tenditis arcum; debellate eam, non parcatis iaculis: quia Domino peccavit.
15 你們要在她四圍吶喊; 她已經投降。 外郭坍塌了, 城牆拆毀了, 因為這是耶和華報仇的事。 你們要向巴比倫報仇; 她怎樣待人,也要怎樣待她。
Clamate adversus eam, ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta eius, destructi sunt muri eius, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea, sicut fecit, facite ei.
16 你們要將巴比倫撒種的 和收割時拿鐮刀的都剪除了。 他們各人因怕欺壓的刀劍, 必歸回本族,逃到本土。
Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis: a facie gladii columbæ unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
17 「以色列是打散的羊,是被獅子趕出的。首先是亞述王將他吞滅,末後是巴比倫王尼布甲尼撒將他的骨頭折斷。」
Grex dispersus Israel, leones eiecerunt eum: primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis.
18 所以萬軍之耶和華-以色列的上帝如此說:「我必罰巴比倫王和他的地,像我從前罰亞述王一樣。
Propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego visitabo regem Babylonis, et terram eius, sicut visitavi regem Assur:
19 我必再領以色列回他的草場,他必在迦密和巴珊吃草,又在以法蓮山上和基列境內得以飽足。」
et reducam Israel ad habitaculum suum: et pascetur Carmelum, et Basan, et in monte Ephraim, et Galaad saturabitur anima eius.
20 耶和華說:「當那日子、那時候,雖尋以色列的罪孽,一無所有;雖尋猶大的罪惡,也無所見;因為我所留下的人,我必赦免。」
In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus: quæretur iniquitas Israel, et non erit: et peccatum Iuda, et non invenietur: quoniam propitius ero eis, quos reliquero.
21 耶和華說:上去攻擊米拉大翁之地, 又攻擊比割的居民。 要追殺滅盡, 照我一切所吩咐你的去行。
Super terram dominantium ascende, et super habitatores eius visita, dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus: et fac iuxta omnia quæ præcepi tibi.
22 境內有打仗和大毀滅的響聲。
Vox belli in terra, et contritio magna.
23 全地的大錘何竟砍斷破壞? 巴比倫在列國中何竟荒涼?
Quomodo confractus est, et contritus malleus universæ terræ? quomodo versa est in desertum Babylon in Gentibus?
24 巴比倫哪,我為你設下網羅, 你不知不覺被纏住。 你被尋着,也被捉住; 因為你與耶和華爭競。
Illaqueavi te, et capta es Babylon, et nesciebas: inventa es et apprehensa: quoniam Dominum provocasti.
25 耶和華已經開了武庫, 拿出他惱恨的兵器; 因為主-萬軍之耶和華 在迦勒底人之地有當做的事。
Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa iræ suæ: quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldæorum.
26 你們要從極遠的邊界來攻擊她, 開她的倉廩, 將她堆如高堆, 毀滅淨盡,絲毫不留。
Venite ad eam ab extremis finibus, aperite ut exeant qui conculcent eam: tollite de via lapides, et redigite in acervos, et interficite eam: nec sit quidquam reliquum.
27 要殺她的一切牛犢, 使他們下去遭遇殺戮。 他們有禍了, 因為追討他們的日子已經來到。 (
Dissipate universos fortes eius, descendant in occisionem: væ eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum.
28 有從巴比倫之地逃避出來的人,在錫安揚聲報告耶和華-我們的上帝報仇,就是為他的殿報仇。)
Vox fugientium, et eorum, qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuncient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi eius.
29 「招集一切弓箭手來攻擊巴比倫。要在巴比倫四圍安營,不要容一人逃脫,照着她所做的報應她;她怎樣待人,也要怎樣待她,因為她向耶和華-以色列的聖者發了狂傲。
Annunciate in Babylonem plurimis omnibus, qui tendunt arcum: consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: iuxta omnia quæ fecit, facite illi: quia contra Dominum erecta est, adversum sanctum Israel.
30 所以她的少年人必仆倒在街上。當那日,一切兵丁必默默無聲。這是耶和華說的。」
Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius: et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa, ait Dominus.
31 主-萬軍之耶和華說: 你這狂傲的啊,我與你反對, 因為我追討你的日子已經來到。
Ecce ego ad te superbe, dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuæ.
32 狂傲的必絆跌仆倒,無人扶起。 我也必使火在他的城邑中着起來, 將他四圍所有的盡行燒滅。
Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: et succendam ignem in urbibus eius, et devorabit omnia in circuitu eius.
33 萬軍之耶和華如此說:「以色列人和猶大人一同受欺壓;凡擄掠他們的都緊緊抓住他們,不肯釋放。
Hæc dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israel, et filii Iuda simul: omnes, qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos.
34 他們的救贖主大有能力,萬軍之耶和華是他的名。他必伸清他們的冤,好使全地得平安,並攪擾巴比倫的居民。」
Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis.
35 耶和華說:「 有刀劍臨到迦勒底人和巴比倫的居民, 並她的首領與智慧人。
Gladius ad Chaldæos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes eius.
36 有刀劍臨到矜誇的人, 他們就成為愚昧; 有刀劍臨到她的勇士, 他們就驚惶。
Gladius ad divinos eius, qui stulti erunt: gladius ad fortes illius, qui timebunt.
37 有刀劍臨到她的馬匹、車輛, 和其中雜族的人民; 他們必像婦女一樣。 有刀劍臨到她的寶物, 就被搶奪。
Gladius ad equos eius, et ad currus eius, et ad omne vulgus, quod est in medio eius: et erunt quasi mulieres: gladius ad thesauros eius, qui diripientur.
38 有乾旱臨到她的眾水, 就必乾涸; 因為這是有雕刻偶像之地, 人因偶像而顛狂。
Siccitas super aquas eius erit, et arescent: quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur.
39 所以曠野的走獸和豺狼必住在那裏,鴕鳥也住在其中,永無人煙,世世代代無人居住。」
propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis: et habitabunt in ea struthiones: et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec extruetur usque ad generationem, et generationem.
40 耶和華說:「必無人住在那裏,也無人在其中寄居,要像我傾覆所多瑪、蛾摩拉,和鄰近的城邑一樣。
Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et vicinas eius, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.
41 看哪,有一種民從北方而來, 並有一大國和許多君王被激動,從地極來到。
Ecce populus venit ab Aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ.
42 他們拿弓和槍, 性情殘忍,不施憐憫; 他們的聲音像海浪匉訇。 巴比倫城啊, 他們騎馬, 都擺隊伍如上戰場的人, 要攻擊你。
Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent: sicut vir paratus ad prælium contra te filia Babylon.
43 巴比倫王聽見他們的風聲, 手就發軟, 痛苦將他抓住, 疼痛彷彿產難的婦人。
Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutæ sunt manus eius: angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem.
44 「仇敵必像獅子從約旦河邊的叢林上來,攻擊堅固的居所。轉眼之間,我要使他們逃跑,離開這地。誰蒙揀選,我就派誰治理這地。誰能比我呢?誰能給我定規日期呢?有何牧人能在我面前站立得住呢?
Ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam: quia subito currere faciam eum ad illam: et quis erit electus, quem præponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
45 你們要聽耶和華攻擊巴比倫所說的謀略和他攻擊迦勒底人之地所定的旨意。仇敵定要將他們群眾微弱的拉去,定要使他們的居所荒涼。
Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem: et cogitationes eius, quas cogitavit super terram Chaldæorum: Nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.
46 因巴比倫被取的聲音,地就震動,人在列邦都聽見呼喊的聲音。」
A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter Gentes auditus est.

< 耶利米書 50 >