< 耶利米書 5 >

1 你們當在耶路撒冷的街上跑來跑去, 在寬闊處尋找, 看看有一人行公義求誠實沒有? 若有,我就赦免這城。
[Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei.
2 其中的人雖然指着永生的耶和華起誓, 所起的誓實在是假的。
Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt.
3 耶和華啊,你的眼目不是看顧誠實嗎? 你擊打他們,他們卻不傷慟; 你毀滅他們,他們仍不受懲治。 他們使臉剛硬過於磐石, 不肯回頭。
Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
4 我說:這些人實在是貧窮的,是愚昧的, 因為不曉得耶和華的作為 和他們上帝的法則。
Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.
5 我要去見尊大的人,對他們說話, 因為他們曉得耶和華的作為 和他們上帝的法則。 哪知,這些人齊心將軛折斷, 掙開繩索。
Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum; ruperunt vincula.
6 因此,林中的獅子必害死他們; 晚上的豺狼必滅絕他們; 豹子要在城外窺伺他們。 凡出城的必被撕碎; 因為他們的罪過極多, 背道的事也加增了。
Idcirco percussit eos leo de silva; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum; confortatæ sunt aversiones eorum.
7 我怎能赦免你呢? 你的兒女離棄我, 又指着那不是神的起誓。 我使他們飽足, 他們就行姦淫, 成群地聚集在娼妓家裏。
Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.
8 他們像餵飽的馬到處亂跑, 各向他鄰舍的妻發嘶聲。
Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
9 耶和華說:我豈不因這些事討罪呢? 豈不報復這樣的國民呢?
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?
10 你們要上她葡萄園的牆施行毀壞, 但不可毀壞淨盡, 只可除掉她的枝子, 因為不屬耶和華。
Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.
11 原來以色列家和猶大家大行詭詐攻擊我。 這是耶和華說的。
Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus.
12 他們不認耶和華,說: 這並不是他, 災禍必不臨到我們; 刀劍和饑荒,我們也看不見。
Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus.
13 先知的話必成為風; 道也不在他們裏面。 這災必臨到他們身上。
Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: hæc ergo evenient illis.
14 所以耶和華-萬軍之上帝如此說: 因為百姓說這話, 我必使我的話在你口中為火,使他們為柴; 這火便將他們燒滅。
Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.
15 耶和華說:以色列家啊, 我必使一國的民從遠方來攻擊你, 是強盛的國, 是從古而有的國。 他們的言語你不曉得, 他們的話你不明白。
Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.
16 他們的箭袋是敞開的墳墓; 他們都是勇士。
Pharetra ejus quasi sepulchrum patens; universi fortes.
17 他們必吃盡你的莊稼和你的糧食, 是你兒女該吃的; 必吃盡你的牛羊, 吃盡你的葡萄和無花果; 又必用刀毀壞你所倚靠的堅固城。
Et comedet segetes tuas et panem tuum; devorabit filios tuos et filias tuas; comedet gregem tuum et armenta tua; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
18 耶和華說:「就是到那時,我也不將你們毀滅淨盡。
Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.
19 百姓若說:『耶和華-我們的上帝為甚麼向我們行這一切事呢?』你就對他們說:『你們怎樣離棄耶和華,在你們的地上事奉外邦神,也必照樣在不屬你們的地上事奉外邦人。』」
Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.
20 當傳揚在雅各家, 報告在猶大說:
Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes:
21 愚昧無知的百姓啊, 你們有眼不看, 有耳不聽, 現在當聽這話。
Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis.
22 耶和華說:你們怎麼不懼怕我呢? 我以永遠的定例, 用沙為海的界限, 水不得越過。 因此,你們在我面前還不戰兢嗎? 波浪雖然翻騰,卻不能逾越; 雖然匉訇,卻不能過去。
Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.
23 但這百姓有背叛忤逆的心; 他們叛我而去,
Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans: recesserunt, et abierunt.
24 心內也不說: 我們應當敬畏耶和華-我們的上帝; 他按時賜雨,就是秋雨春雨, 又為我們定收割的節令,永存不廢。
Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.
25 你們的罪孽使這些事轉離你們; 你們的罪惡使你們不能得福。
Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis:
26 因為在我民中有惡人。 他們埋伏窺探,好像捕鳥的人; 他們設立圈套陷害人。
quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.
27 籠內怎樣滿了雀鳥, 他們的房中也照樣充滿詭詐; 所以他們得成為大,而且富足。
Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati.
28 他們肥胖光潤, 作惡過甚,不為人伸冤! 就是不為孤兒伸冤, 不使他亨通, 也不為窮人辨屈。
Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.
29 耶和華說:我豈不因這些事討罪呢? 豈不報復這樣的國民呢?
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?
30 國中有可驚駭、可憎惡的事:
Stupor et mirabilia facta sunt in terra:
31 就是先知說假預言, 祭司藉他們把持權柄; 我的百姓也喜愛這些事, 到了結局你們怎樣行呢?
prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]

< 耶利米書 5 >