< 耶利米書 48 >

1 論摩押。萬軍之耶和華-以色列的上帝如此說: 尼波有禍了!因變為荒場。 基列亭蒙羞被攻取; 米斯迦蒙羞被毀壞;
Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa: capta est Cariathaim: confusa est fortis, et tremuit.
2 摩押不再被稱讚。 有人在希實本設計謀害她,說: 來吧!我們將她剪除,不再成國。 瑪得緬哪,你也必默默無聲; 刀劍必追趕你。
Non est ultra exultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum. Venite, et disperdamus eam de gente. ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
3 從何羅念有喊荒涼大毀滅的哀聲:
Vox clamoris de Oronaim: vastitas, et contritio magna.
4 摩押毀滅了! 她的孩童發哀聲,使人聽見。
Contrita est Moab: annunciate clamorem parvulis eius.
5 人上魯希坡隨走隨哭, 因為在何羅念的下坡聽見毀滅的哀聲。
Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu: quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt:
6 你們要奔逃,自救性命, 獨自居住,好像曠野的杜松。
Fugite, salvate animas vestras: et eritis quasi myricæ in deserto.
7 你因倚靠自己所做的和自己的財寶必被攻取。 基抹和屬他的祭司、首領也要一同被擄去。
Pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius, et principes eius simul.
8 行毀滅的必來到各城, 並無一城得免。 山谷必致敗落, 平原必被毀壞; 正如耶和華所說的。
Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria: quoniam dixit Dominus:
9 要將翅膀給摩押, 使她可以飛去。 她的城邑必致荒涼, 無人居住。 (
Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates eius desertæ erunt, et inhabitabiles.
10 懶惰為耶和華行事的,必受咒詛;禁止刀劍不經血的,必受咒詛。)
Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter: et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.
11 摩押自幼年以來常享安逸, 如酒在渣滓上澄清, 沒有從這器皿倒在那器皿裏, 也未曾被擄去。 因此,它的原味尚存, 香氣未變。
Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fœcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus.
12 耶和華說:「日子將到,我必打發倒酒的往她那裏去,將她倒出來,倒空她的器皿,打碎她的罈子。
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus: et mittam ei ordinatores, et stratores laguncularum, et sternent eum, et vasa eius exhaurient, et lagunculas eorum collident.
13 摩押必因基抹羞愧,像以色列家從前倚靠伯特利的神羞愧一樣。
Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.
14 你們怎麼說: 我們是勇士,是有勇力打仗的呢?
Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum?
15 摩押變為荒場, 敵人上去進了她的城邑。 她所特選的少年人下去遭了殺戮; 這是君王-名為萬軍之耶和華說的。
Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt: et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem: ait rex, Dominus exercituum nomen eius.
16 摩押的災殃臨近; 她的苦難速速來到。
Prope est interitus Moab ut veniat: et malum eius velociter accurret nimis.
17 凡在她四圍的和認識她名的, 你們都要為她悲傷,說: 那結實的杖和那美好的棍, 何竟折斷了呢?
Consolamini eum omnes, qui estis in circuitu eius, et universi, qui scitis nomen eius, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?
18 住在底本的民哪, 要從你榮耀的位上下來, 坐受乾渴; 因毀滅摩押的上來攻擊你, 毀壞了你的保障。
Descende de gloria, et sede in siti habitatio filiæ Dibon: quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.
19 住亞羅珥的啊, 要站在道旁觀望, 問逃避的男人和逃脫的女人說: 是甚麼事呢?
In via sta, et prospice habitatio Aroer: interroga fugientem: et ei, qui evasit, dic: Quid accidit?
20 摩押因毀壞蒙羞; 你們要哀號呼喊, 要在亞嫩旁報告說: 摩押變為荒場!
Confusus est Moab, quoniam victus est: ululate, et clamate, annunciate in Arnon, quoniam vastata est Moab.
21 「刑罰臨到平原之地的何倫、雅雜、米法押、
Et iudicium venit ad terram campestrem: super Helon, et super Iasa, et super Mephaath,
22 底本、尼波、伯‧低比拉太音、
et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,
23 基列亭、伯‧迦末、伯‧米恩、
et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,
24 加略、波斯拉,和摩押地遠近所有的城邑。
et super Carioth, et super Bosra: et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe, et quæ prope sunt.
25 摩押的角砍斷了,摩押的膀臂折斷了。這是耶和華說的。」
Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait Dominus.
26 「你們要使摩押沉醉,因她向耶和華誇大。她要在自己所吐之中打滾,又要被人嗤笑。
Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse:
27 摩押啊,你不曾嗤笑以色列嗎?她豈是在賊中查出來的呢?你每逢提到她便搖頭。
fuit enim in derisum tibi Israel: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua, quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.
28 摩押的居民哪, 要離開城邑,住在山崖裏, 像鴿子在深淵口上搭窩。
Relinquite civitates, et habitate in petra habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
29 我們聽說摩押人驕傲, 是極其驕傲; 聽說他自高自傲, 並且狂妄,居心自大。
Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: sublimitatem eius, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis eius.
30 耶和華說: 我知道他的忿怒是虛空的; 他誇大的話一無所成。
Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius: et quod non sit iuxta eam virtus eius, nec iuxta quod poterat conata sit facere.
31 因此,我要為摩押哀號, 為摩押全地呼喊; 人必為吉珥‧哈列設人歎息。
Ideo super Moab eiulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes.
32 西比瑪的葡萄樹啊,我為你哀哭, 甚於雅謝人哀哭。 你的枝子蔓延過海, 直長到雅謝海。 那行毀滅的已經臨到你夏天的果子 和你所摘的葡萄。
De planctu Iazer plorabo tibi vinea Sabama: propagines tuæ transierunt mare, usque ad mare Iazer pervenerunt: super messem tuam, et vindemiam tuam prædo irruit.
33 肥田和摩押地的歡喜快樂都被奪去; 我使酒醡的酒絕流, 無人踹酒歡呼; 那歡呼卻變為仇敵的吶喊。
Ablata est lætitia et exultatio de Carmelo, et de Terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.
34 「希實本人發的哀聲達到以利亞利,直達到雅雜;從瑣珥達到何羅念,直到伊基拉‧施利施亞,因為寧林的水必然乾涸。」
De clamore Hesebon usque Eleale, et Iasa, dederunt vocem suam: a Segor usque ad Oronaim vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.
35 耶和華說:「我必在摩押地使那在邱壇獻祭的,和那向他的神燒香的都斷絕了。
Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis eius.
36 我心腹為摩押哀鳴如簫,我心腸為吉珥‧哈列設人也是如此,因摩押人所得的財物都滅沒了。
Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit: et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
37 「各人頭上光禿,鬍鬚剪短,手有劃傷,腰束麻布。
Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium.
38 在摩押的各房頂上和街市上處處有人哀哭;因我打碎摩押,好像打碎無人喜悅的器皿。這是耶和華說的。
Super omnia tecta Moab, et in plateis eius omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.
39 摩押何等毀壞!何等哀號!何等羞愧轉背!這樣,摩押必令四圍的人嗤笑驚駭。」
Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo deiecit cervicem Moab, et confusus est? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
40 耶和華如此說: 仇敵必如大鷹飛起, 展開翅膀,攻擊摩押。
Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.
41 加略被攻取,保障也被佔據。 到那日,摩押的勇士心中疼痛如臨產的婦人。
Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa, sicut cor mulieris parturientis.
42 摩押必被毀滅,不再成國, 因她向耶和華誇大。
Et cessabit Moab esse populus: quoniam contra Dominum gloriatus est.
43 耶和華說:摩押的居民哪, 恐懼、陷坑、網羅都臨近你。
Pavor, et fovea, et laqueus super te o habitator Moab, dicit Dominus.
44 躲避恐懼的必墜入陷坑; 從陷坑上來的必被網羅纏住; 因我必使追討之年臨到摩押。 這是耶和華說的。
Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam: et qui conscenderit de fovea, capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
45 躲避的人無力站在希實本的影下; 因為有火從希實本發出, 有火焰出於西宏的城, 燒盡摩押的角和鬨嚷人的頭頂。
In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes: quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon, et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.
46 摩押啊,你有禍了! 屬基抹的民滅亡了! 因你的眾子都被擄去, 你的眾女也被擄去。
Væ tibi Moab, periisti popule Chamos: quia comprehensi sunt filii tui, et filiæ tuæ in captivitatem.
47 耶和華說: 到末後,我還要使被擄的摩押人歸回。 摩押受審判的話到此為止。
Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque iudicia Moab.

< 耶利米書 48 >