< 以賽亞書 45 >

1 我-耶和華所膏的塞魯士; 我攙扶他的右手, 使列國降伏在他面前。 我也要放鬆列王的腰帶, 使城門在他面前敞開, 不得關閉。 我對他如此說:
Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam ante faciem eius Gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo ianuas, et portæ non claudentur.
2 我必在你前面行, 修平崎嶇之地。 我必打破銅門, 砍斷鐵閂。
Ego ante te ibo: et gloriosos terræ humiliabo: portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam.
3 我要將暗中的寶物和隱密的財寶賜給你, 使你知道提名召你的, 就是我-耶和華、以色列的上帝。
Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel.
4 因我僕人雅各, 我所揀選以色列的緣故, 我就提名召你; 你雖不認識我, 我也加給你名號。
Propter servum meum Iacob, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me.
5 我是耶和華,在我以外並沒有別神; 除了我以外再沒有上帝。 你雖不認識我, 我必給你束腰。
Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus: accinxi te, et non cognovisti me:
6 從日出之地到日落之處 使人都知道除了我以外,沒有別神。 我是耶和華; 在我以外並沒有別神。
Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter,
7 我造光,又造暗; 我施平安,又降災禍; 造作這一切的是我-耶和華。
formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc.
8 諸天哪,自上而滴, 穹蒼降下公義; 地面開裂,產出救恩, 使公義一同發生; 這都是我-耶和華所造的。
Rorate cæli desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet salvatorem: et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.
9 禍哉,那與造他的主爭論的! 他不過是地上瓦片中的一塊瓦片。 泥土豈可對摶弄它的說:你做甚麼呢? 所做的物豈可說:你沒有手呢?
Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ: numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est?
10 禍哉,那對父親說: 你生的是甚麼呢? 或對母親說: 你產的是甚麼呢?
Væ qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis?
11 耶和華-以色列的聖者, 就是造就以色列的如此說: 將來的事,你們可以問我; 至於我的眾子,並我手的工作, 你們可以求我命定。
Hæc dicit Dominus sanctus Israel plastes eius: Ventura interrogate me, super filios meos, et super opus manuum mearum mandate mihi.
12 我造地,又造人在地上。 我親手鋪張諸天; 天上萬象也是我所命定的。
Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi.
13 我憑公義興起塞魯士, 又要修直他一切道路。 他必建造我的城, 釋放我被擄的民; 不是為工價,也不是為賞賜。 這是萬軍之耶和華說的。
Ego suscitavi eum ad iustitiam, et omnes vias eius dirigam: ipse ædificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio, neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.
14 耶和華如此說: 埃及勞碌得來的和古實的貨物必歸你; 身量高大的西巴人必投降你,也要屬你。 他們必帶着鎖鍊過來隨從你, 又向你下拜,祈求你說: 上帝真在你們中間,此外再沒有別神; 再沒有別的上帝。
Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes, ad te transibunt, et tui erunt: Post te ambulabunt, vincti manicis pergent: et te adorabunt, teque deprecabuntur: Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus.
15 救主-以色列的上帝啊, 你實在是自隱的上帝。
Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator.
16 凡製造偶像的都必抱愧蒙羞, 都要一同歸於慚愧。
Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.
17 惟有以色列必蒙耶和華的拯救, 得永遠的救恩。 你們必不蒙羞,也不抱愧, 直到永世無盡。
Israel salvatus est in Domino salute æterna: non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi.
18 創造諸天的耶和華, 製造成全大地的上帝, 他創造堅定大地, 並非使地荒涼, 是要給人居住。 他如此說: 我是耶和華,再沒有別神。
Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes eius: non in vanum creavit eam: ut habitaretur, formavit eam. ego Dominus, et non est alius.
19 我沒有在隱密黑暗之地說話; 我沒有對雅各的後裔說: 你們尋求我是徒然的。 我-耶和華所講的是公義, 所說的是正直。
Non in abscondito locutus sum in loco terræ tenebroso: non dixi semini Iacob: Frustra quærite me. ego Dominus loquens iustitiam, annuncians recta.
20 你們從列國逃脫的人, 要一同聚集前來。 那些抬着雕刻木偶、 禱告不能救人之神的, 毫無知識。
Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex Gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant Deum non salvantem.
21 你們要述說陳明你們的理, 讓他們彼此商議。 誰從古時指明? 誰從上古述說? 不是我-耶和華嗎? 除了我以外,再沒有上帝; 我是公義的上帝,又是救主; 除了我以外,再沒有別神。
Annunciate, et venite, et consiliamini simul: quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus iustus, et salvans non est præter me.
22 地極的人都當仰望我, 就必得救; 因為我是上帝,再沒有別神。
Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fines terræ: quia ego Deus, et non est alius.
23 我指着自己起誓, 我口所出的話是憑公義,並不反回: 萬膝必向我跪拜; 萬口必憑我起誓。
In memetipso iuravi, egredietur de ore meo iustitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua.
24 人論我說, 公義、能力,惟獨在乎耶和華; 人都必歸向他。 凡向他發怒的必至蒙羞。
Ergo in Domino, dicet, meæ sunt iustitiæ et imperium: ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
25 以色列的後裔都必因耶和華得稱為義, 並要誇耀。
In Domino iustificabitur, et laudabitur omne semen Israel.

< 以賽亞書 45 >