< 以賽亞書 37 >

1 希西家王聽見就撕裂衣服,披上麻布,進了耶和華的殿,
Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini.
2 使家宰以利亞敬和書記舍伯那,並祭司中的長老,都披上麻布,去見亞摩斯的兒子先知以賽亞,
Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam,
3 對他說:「希西家如此說:『今日是急難、責罰、凌辱的日子,就如婦人將要生產嬰孩,卻沒有力量生產。
et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ dies hæc: quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
4 或者耶和華-你的上帝聽見拉伯沙基的話,就是他主人亞述王打發他來辱罵永生上帝的話;耶和華-你的上帝聽見這話就發斥責。故此,求你為餘剩的民揚聲禱告。』」
Si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem, et exprobrandum sermonibus, quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis, quæ repertæ sunt.
5 希西家王的臣僕就去見以賽亞。
Et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isaiam.
6 以賽亞對他們說:「要這樣對你們的主人說,耶和華如此說:『你聽見亞述王的僕人褻瀆我的話,不要懼怕。
et dixit ad eos Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
7 我必驚動他的心;他要聽見風聲就歸回本地,我必使他在那裏倒在刀下。』」
Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuncium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua.
8 拉伯沙基回去,正遇見亞述王攻打立拿;原來他早聽見亞述王拔營離開拉吉。
Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam. Audierat enim quia profectus esset de Lachis,
9 亞述王聽見人論古實王特哈加說:「他出來要與你爭戰。」亞述王一聽見,就打發使者去見希西家,吩咐他們說:
et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuncios ad Ezechiam, dicens:
10 「你們對猶大王希西家如此說:『不要聽你所倚靠的上帝欺哄你說:耶路撒冷必不交在亞述王的手中。
Hæc dicetis Ezechiæ regi Iudæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Ierusalem in manu regis Assyriorum.
11 你總聽說亞述諸王向列國所行的乃是盡行滅絕,難道你還能得救嗎?
Ecce tu audisti omnia, quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt, et tu poteris liberari?
12 我列祖所毀滅的,就是歌散、哈蘭、利色,和屬提‧拉撒的伊甸人;這些國的神何曾拯救這些國呢?
Numquid eruerunt eos dii Gentium, quos subverterunt patres mei Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden, qui erant in Thalassar?
13 哈馬的王,亞珥拔的王,西法瓦音城的王,希拿和以瓦的王,都在哪裏呢?』」
Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava?
14 希西家從使者手裏接過書信來,看完了,就上耶和華的殿,將書信在耶和華面前展開。
Et tulit Ezechias libros de manu nunciorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino.
15 希西家向耶和華禱告說:
Et oravit Ezechias ad Dominum, dicens:
16 「坐在二基路伯上萬軍之耶和華-以色列的上帝啊,你-惟有你是天下萬國的上帝,你曾創造天地。
Domine exercituum Deus Israel, qui sedes super cherubim: tu es Deus solus omnium regnorum terræ, tu fecisti cælum et terram.
17 耶和華啊,求你側耳而聽;耶和華啊,求你睜眼而看,要聽西拿基立的一切話,他是打發使者來辱罵永生上帝的。
Inclina Domine aurem tuam, et audi: aperi Domine oculos tuos, et vide, et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem.
18 耶和華啊,亞述諸王果然使列國和列國之地變為荒涼,
Vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum.
19 將列國的神像都扔在火裏;因為他本不是神,乃是人手所造的,是木頭、石頭的,所以滅絕他。
Et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis: et comminuerunt eos.
20 耶和華-我們的上帝啊,現在求你救我們脫離亞述王的手,使天下萬國都知道惟有你是耶和華。」
Et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius: et cognoscant omnia regna terræ, quia tu es Dominus solus.
21 亞摩斯的兒子以賽亞就打發人去見希西家,說:「耶和華-以色列的上帝如此說,你既然求我攻擊亞述王西拿基立,
Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum:
22 所以耶和華論他這樣說: 錫安的處女藐視你,嗤笑你; 耶路撒冷的女子向你搖頭。
hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, et subsannavit te virgo filia Sion: post te caput movit filia Ierusalem.
23 你辱罵誰,褻瀆誰? 揚起聲來,高舉眼目攻擊誰呢? 乃是攻擊以色列的聖者。
Cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? Ad Sanctum Israel.
24 你藉你的臣僕辱罵主說: 我率領許多戰車上山頂, 到黎巴嫩極深之處; 我要砍伐其中高大的香柏樹 和佳美的松樹。 我必上極高之處, 進入肥田的樹林。
In manu servorum tuorum exprobrasti Domino: et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani: et succidam excelsa cedrorum eius, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis eius, saltum Carmeli eius.
25 我已經挖井喝水; 我必用腳掌踏乾埃及的一切河。
Ego fodi, et bibi aquam, et exiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.
26 耶和華說:你豈沒有聽見 我早先所做的、古時所立的嗎? 現在藉你使堅固城荒廢,變為亂堆。
Numquid non audisti, quæ olim fecerim ei? ex diebus antiquis ego plasmavi illud: et nunc adduxi: et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum.
27 所以其中的居民力量甚小, 驚惶羞愧。 他們像野草,像青菜, 如房頂上的草, 又如田間未長成的禾稼。
Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt: facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret.
28 你坐下,你出去,你進來, 你向我發烈怒,我都知道。
Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.
29 因你向我發烈怒, 又因你狂傲的話達到我耳中, 我就要用鉤子鉤上你的鼻子, 把嚼環放在你口裏, 使你從原路轉回去。
Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas: ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam, per quem venisti.
30 「以色列人哪,我賜你們一個證據:你們今年要吃自生的,明年也要吃自長的,至於後年,你們要耕種收割,栽植葡萄園,吃其中的果子。
Tibi autem hoc erit signum: Comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere: in anno autem tertio seminate, et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.
31 猶大家所逃脫餘剩的,仍要往下扎根,向上結果。
Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iuda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum:
32 必有餘剩的民從耶路撒冷而出;必有逃脫的人從錫安山而來。萬軍之耶和華的熱心必成就這事。
quia de Ierusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud.
33 「所以耶和華論亞述王如此說:他必不得來到這城,也不在這裏射箭,不得拿盾牌到城前,也不築壘攻城。
Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc, et non iaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu eius aggerem.
34 他從哪條路來,必從那條路回去,必不得來到這城。這是耶和華說的。
In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus:
35 因我為自己的緣故,又為我僕人大衛的緣故,必保護拯救這城。」
et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David servum meum.
36 耶和華的使者出去,在亞述營中殺了十八萬五千人。清早有人起來一看,都是死屍了。
Egressus est autem Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes, cadavera mortuorum.
37 亞述王西拿基立就拔營回去,住在尼尼微。
Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.
38 一日在他的神-尼斯洛廟裏叩拜,他兒子亞得米勒和沙利色用刀殺了他,就逃到亞拉臘地。他兒子以撒哈頓接續他作王。
Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech, et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio: fugeruntque in Terram Ararat, et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.

< 以賽亞書 37 >