< 以賽亞書 25 >

1 耶和華啊,你是我的上帝; 我要尊崇你,我要稱讚你的名。 因為你以忠信誠實行過奇妙的事, 成就你古時所定的。
Domine Deus meus es tu, exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles, amen.
2 你使城變為亂堆, 使堅固城變為荒場, 使外邦人宮殿的城不再為城, 永遠不再建造。
Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.
3 所以,剛強的民必榮耀你; 強暴之國的城必敬畏你。
Super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te.
4 因為當強暴人催逼人的時候, 如同暴風直吹牆壁, 你就作貧窮人的保障, 作困乏人急難中的保障, 作躲暴風之處, 作避炎熱的陰涼。
Quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua: spes a turbine, umbraculum ab æstu. spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
5 你要壓制外邦人的喧嘩, 好像乾燥地的熱氣下落; 禁止強暴人的凱歌, 好像熱氣被雲影消化。
Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis: et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies.
6 在這山上,萬軍之耶和華必為萬民用肥甘設擺筵席,用陳酒和滿髓的肥甘,並澄清的陳酒,設擺筵席。
Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.
7 他又必在這山上除滅遮蓋萬民之物和遮蔽萬國蒙臉的帕子。
Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
8 他已經吞滅死亡直到永遠。主耶和華必擦去各人臉上的眼淚,又除掉普天下他百姓的羞辱,因為這是耶和華說的。
Præcipitabit mortem in sempiternum: et auferet Dominus Deus lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.
9 到那日,人必說:「看哪,這是我們的上帝;我們素來等候他,他必拯救我們。這是耶和華,我們素來等候他,我們必因他的救恩歡喜快樂。」
Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste, expectavimus eum, et salvabit nos: iste Dominus, sustinuimus eum, exultabimus, et lætabimur in salutari eius.
10 耶和華的手必按在這山上;摩押人在所居之地必被踐踏,好像乾草被踐踏在糞池的水中。
Quia requiescet manus Domini in monte isto: et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.
11 他必在其中伸開手,好像洑水的伸開手洑水一樣;但耶和華必使他的驕傲和他手所行的詭計一併敗落。
Et extendet manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum: et humiliabit gloriam eius cum allisione manuum eius.
12 耶和華使你城上的堅固高臺傾倒,拆平,直到塵埃。
Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.

< 以賽亞書 25 >