< 以賽亞書 13 >

1 亞摩斯的兒子以賽亞得默示,論巴比倫。
Onus Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos.
2 應當在淨光的山豎立大旗, 向群眾揚聲招手, 使他們進入貴冑的門。
Super montem caliginosum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces.
3 我吩咐我所挑出來的人; 我招呼我的勇士- 就是那矜誇高傲之輩, 為要成就我怒中所定的。
Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exultantes in gloria mea.
4 山間有多人的聲音, 好像是大國人民。 有許多國的民聚集鬨嚷的聲音; 這是萬軍之耶和華點齊軍隊,預備打仗。
Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium: vox sonitus regum, gentium congregatarum: Dominus exercituum præcepit militiæ belli,
5 他們從遠方來, 從天邊來, 就是耶和華並他惱恨的兵器 要毀滅這全地。
venientibus de terra procul, a summitate cæli: Dominus, et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram.
6 你們要哀號, 因為耶和華的日子臨近了! 這日來到, 好像毀滅從全能者來到。
Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
7 所以,人手都必軟弱; 人心都必消化。
Propter hoc, omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet,
8 他們必驚惶悲痛; 愁苦必將他們抓住。 他們疼痛,好像產難的婦人一樣, 彼此驚奇相看,臉如火焰。
et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturiens, dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum.
9 耶和華的日子臨到, 必有殘忍、忿恨、烈怒, 使這地荒涼, 從其中除滅罪人。
Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conterendos de ea.
10 天上的眾星群宿都不發光; 日頭一出就變黑暗; 月亮也不放光。
Quoniam stellæ cæli, et splendor earum non expandent lumen suum: obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
11 我必因邪惡刑罰世界, 因罪孽刑罰惡人, 使驕傲人的狂妄止息, 制伏強暴人的狂傲。
Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum, et quiscere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.
12 我必使人比精金還少, 使人比俄斐純金更少。
Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo.
13 我-萬軍之耶和華在忿恨中發烈怒的日子, 必使天震動, 使地搖撼,離其本位。
Super hoc cælum turbabo: et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris eius.
14 人必像被追趕的鹿, 像無人收聚的羊, 各歸回本族, 各逃到本土。
Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis: et non erit qui congreget: unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
15 凡被仇敵追上的必被刺死; 凡被捉住的必被刀殺。
Omnis, qui inventus fuerit, occidetur: et omnis, qui supervenerit, cadet in gladio.
16 他們的嬰孩必在他們眼前摔碎; 他們的房屋必被搶奪; 他們的妻子必被玷污。
Infantes eorum allidentur in oculis eorum: diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.
17 我必激動米底亞人來攻擊他們。 米底亞人不注重銀子, 也不喜愛金子。
Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint:
18 他們必用弓擊碎少年人, 不憐憫婦人所生的, 眼也不顧惜孩子。
sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
19 巴比倫素來為列國的榮耀, 為迦勒底人所矜誇的華美, 必像上帝所傾覆的所多瑪、蛾摩拉一樣。
Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum: sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.
20 其內必永無人煙, 世世代代無人居住。 阿拉伯人也不在那裏支搭帳棚; 牧羊的人也不使羊群臥在那裏。
Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem: nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.
21 只有曠野的走獸臥在那裏; 咆哮的獸滿了房屋。 鴕鳥住在那裏; 野山羊在那裏跳舞。
Sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus: et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi:
22 豺狼必在它宮中呼號; 野狗必在它華美殿內吼叫。 巴比倫受罰的時候臨近; 它的日子必不長久。
et respondebunt ibi ululæ in ædibus eius, et sirenes in delubris voluptatis.

< 以賽亞書 13 >