< 創世記 9 >

1 上帝賜福給挪亞和他的兒子,對他們說:「你們要生養眾多,遍滿了地。
Benedixitque Deus Noe et filiis eius. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
2 凡地上的走獸和空中的飛鳥都必驚恐,懼怕你們,連地上一切的昆蟲並海裏一切的魚都交付你們的手。
Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.
3 凡活着的動物都可以作你們的食物。這一切我都賜給你們,如同菜蔬一樣。
Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
4 惟獨肉帶着血,那就是牠的生命,你們不可吃。
Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
5 流你們血、害你們命的,無論是獸是人,我必討他的罪,就是向各人的弟兄也是如此。
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris eius requiram animam hominis.
6 凡流人血的,他的血也必被人所流,因為上帝造人是照自己的形像造的。
Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
7 你們要生養眾多,在地上昌盛繁茂。」
Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
8 上帝曉諭挪亞和他的兒子說:
Hæc quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios eius cum eo:
9 「我與你們和你們的後裔立約,
Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
10 並與你們這裏的一切活物-就是飛鳥、牲畜、走獸,凡從方舟裏出來的活物-立約。
et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.
11 我與你們立約,凡有血肉的,不再被洪水滅絕,也不再有洪水毀壞地了。」
Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
12 上帝說:「我與你們並你們這裏的各樣活物所立的永約是有記號的。
Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas:
13 我把虹放在雲彩中,這就可作我與地立約的記號了。
Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me, et inter terram.
14 我使雲彩蓋地的時候,必有虹現在雲彩中,
Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus:
15 我便記念我與你們和各樣有血肉的活物所立的約,水就再不氾濫、毀壞一切有血肉的物了。
et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat: et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.
16 虹必現在雲彩中,我看見,就要記念我與地上各樣有血肉的活物所立的永約。」
Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
17 上帝對挪亞說:「這就是我與地上一切有血肉之物立約的記號了。」
Dixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
18 出方舟挪亞的兒子就是閃、含、雅弗。含是迦南的父親。
Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Iapheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
19 這是挪亞的三個兒子,他們的後裔分散在全地。
Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
20 挪亞作起農夫來,栽了一個葡萄園。
Cœpitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
21 他喝了園中的酒便醉了,在帳棚裏赤着身子。
Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
22 迦南的父親含看見他父親赤身,就到外邊告訴他兩個弟兄。
Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nunciavit duobus fratribus suis foras.
23 於是閃和雅弗拿件衣服搭在肩上,倒退着進去,給他父親蓋上;他們背着臉就看不見父親的赤身。
At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.
24 挪亞醒了酒,知道小兒子向他所做的事,
Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,
25 就說: 迦南當受咒詛, 必給他弟兄作奴僕的奴僕;
ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
26 又說: 耶和華-閃的上帝是應當稱頌的! 願迦南作閃的奴僕。
Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus eius.
27 願上帝使雅弗擴張, 使他住在閃的帳棚裏; 又願迦南作他的奴僕。
Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius.
28 洪水以後,挪亞又活了三百五十年。
Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29 挪亞共活了九百五十歲就死了。
Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.

< 創世記 9 >