< 創世記 45 >

1 約瑟在左右站着的人面前情不自禁,吩咐一聲說:「人都要離開我出去!」約瑟和弟兄們相認的時候並沒有一人站在他面前。
Non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram astantibus: unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.
2 他就放聲大哭;埃及人和法老家中的人都聽見了。
Elevavitque vocem cum fletu: quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.
3 約瑟對他弟兄們說:「我是約瑟。我的父親還在嗎?」他弟兄不能回答,因為在他面前都驚惶。
Et dixit fratribus suis: Ego sum Ioseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
4 約瑟又對他弟兄們說:「請你們近前來。」他們就近前來。他說:「我是你們的兄弟約瑟,就是你們所賣到埃及的。
Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope, Ego sum, ait, Ioseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.
5 現在,不要因為把我賣到這裏自憂自恨。這是上帝差我在你們以先來,為要保全生命。
Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.
6 現在這地的饑荒已經二年了,還有五年不能耕種,不能收成。
Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti.
7 上帝差我在你們以先來,為要給你們存留餘種在世上,又要大施拯救,保全你們的生命。
Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.
8 這樣看來,差我到這裏來的不是你們,乃是上帝。他又使我如法老的父,作他全家的主,並埃及全地的宰相。
Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus eius, ac principem in omni terra Ægypti.
9 你們要趕緊上到我父親那裏,對他說:『你兒子約瑟這樣說:上帝使我作全埃及的主,請你下到我這裏來,不要耽延。
Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Hæc mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti: descende ad me, ne moreris,
10 你和你的兒子孫子,連牛群羊群,並一切所有的,都可以住在歌珊地,與我相近。
et habitabis in terra Gessen: erisque iuxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides.
11 我要在那裏奉養你;因為還有五年的饑荒,免得你和你的眷屬,並一切所有的,都敗落了。』
Ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides.
12 況且你們的眼和我兄弟便雅憫的眼都看見是我親口對你們說話。
En oculi vestri, et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos.
13 你們也要將我在埃及一切的榮耀和你們所看見的事都告訴我父親,又要趕緊地將我父親搬到我這裏來。」
Nunciate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto: festinate, et adducite eum ad me.
14 於是約瑟伏在他兄弟便雅憫的頸項上哭,便雅憫也在他的頸項上哭。
Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum eius.
15 他又與眾弟兄親嘴,抱着他們哭,隨後他弟兄們就和他說話。
Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum.
16 這風聲傳到法老的宮裏,說:「約瑟的弟兄們來了。」法老和他的臣僕都很喜歡。
Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Ioseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia eius.
17 法老對約瑟說:「你吩咐你的弟兄們說:『你們要這樣行:把馱子抬在牲口上,起身往迦南地去。
Dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes iumenta, ite in terram Chanaan,
18 將你們的父親和你們的眷屬都搬到我這裏來,我要把埃及地的美物賜給你們,你們也要吃這地肥美的出產。
et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ.
19 現在我吩咐你們要這樣行:從埃及地帶着車輛去,把你們的孩子和妻子,並你們的父親都搬來。
Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac coniugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocyus venientes.
20 你們眼中不要愛惜你們的家具,因為埃及全地的美物都是你們的。』」
Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Ægypti, vestræ erunt.
21 以色列的兒子們就如此行。約瑟照着法老的吩咐給他們車輛和路上用的食物,
Feceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra, secundum Pharaonis imperium: et cibaria in itinere.
22 又給他們各人一套衣服,惟獨給便雅憫三百銀子,五套衣服;
Singulis quoque proferri iussit binas stolas: Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis:
23 送給他父親公驢十匹,馱着埃及的美物,母驢十匹,馱着糧食與餅和菜,為他父親路上用。
tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti: et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
24 於是約瑟打發他弟兄們回去,又對他們說:「你們不要在路上相爭。」
Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
25 他們從埃及上去,來到迦南地、他們的父親雅各那裏,
Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob.
26 告訴他說:「約瑟還在,並且作埃及全地的宰相。」雅各心裏冰涼,因為不信他們。
Et nunciaverunt ei, dicentes: Ioseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Iacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.
27 他們便將約瑟對他們說的一切話都告訴了他。他們父親雅各又看見約瑟打發來接他的車輛,心就甦醒了。
Illi econtra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra, et universa quæ miserat, revixit spiritus eius,
28 以色列說:「罷了!罷了!我的兒子約瑟還在,趁我未死以先,我要去見他一面。」
et ait: Sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.

< 創世記 45 >