< 創世記 43 >

1 那地的饑荒甚大。
Interim fames omnem terram vehementer premebat.
2 他們從埃及帶來的糧食吃盡了,他們的父親就對他們說:「你們再去給我糴些糧來。」
Consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.
3 猶大對他說:「那人諄諄地告誡我們說:『你們的兄弟若不與你們同來,你們就不得見我的面。』
Respondit Iudas: Denunciavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi, dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
4 你若打發我們的兄弟與我們同去,我們就下去給你糴糧;
Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria:
5 你若不打發他去,我們就不下去,因為那人對我們說:『你們的兄弟若不與你們同來,你們就不得見我的面。』」
sin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut saepe diximus, denunciavit nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.
6 以色列說:「你們為甚麼這樣害我,告訴那人你們還有兄弟呢?」
Dixit eis Israel: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.
7 他們回答說:「那人詳細問到我們和我們的親屬,說:『你們的父親還在嗎?你們還有兄弟嗎?』我們就按着他所問的告訴他,焉能知道他要說『必須把你們的兄弟帶下來』呢?」
At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si haberemus fratrem: et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum?
8 猶大又對他父親以色列說:「你打發童子與我同去,我們就起身下去,好叫我們和你,並我們的婦人孩子,都得存活,不至於死。
Iudas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos et parvuli nostri.
9 我為他作保;你可以從我手中追討,我若不帶他回來交在你面前,我情願永遠擔罪。
Ego suscipio puerum: de manu mea require illum. nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
10 我們若沒有耽擱,如今第二次都回來了。」
Si non intercessisset dilatio, iam vice alter venissemus.
11 他們的父親以色列說:「若必須如此,你們就當這樣行:可以將這地土產中最好的乳香、蜂蜜、香料、沒藥、榧子、杏仁都取一點,收在器具裏,帶下去送給那人作禮物,
Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terrae frugibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinae, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.
12 又要手裏加倍地帶銀子,並將歸還在你們口袋內的銀子仍帶在手裏;那或者是錯了。
Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum: et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit:
13 也帶着你們的兄弟,起身去見那人。
sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.
14 但願全能的上帝使你們在那人面前蒙憐憫,釋放你們的那弟兄和便雅憫回來。我若喪了兒子,就喪了吧!」
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet in vinculis, et hunc Beniamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
15 於是,他們拿着那禮物,又手裏加倍地帶銀子,並且帶着便雅憫,起身下到埃及,站在約瑟面前。
Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Beniamin: descenderuntque in Aegyptum, et steterunt coram Ioseph.
16 約瑟見便雅憫和他們同來,就對家宰說:「將這些人領到屋裏。要宰殺牲畜,預備筵席,因為晌午這些人同我吃飯。」
Quos cum ille vidisset, et Beniamin simul, praecepit dispensatori domus suae, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie.
17 家宰就遵着約瑟的命去行,領他們進約瑟的屋裏。
Fecit ille sicut fuerat imperatum, et introduxit viros domum.
18 他們因為被領到約瑟的屋裏,就害怕,說:「領我們到這裏來,必是因為頭次歸還在我們口袋裏的銀子,找我們的錯縫,下手害我們,強取我們為奴僕,搶奪我們的驢。」
Ibique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subiiciat servituti et nos, et asinos nostros.
19 他們就挨近約瑟的家宰,在屋門口和他說話,
Quamobrem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus
20 說:「我主啊,我們頭次下來實在是要糴糧。
locuti sunt: Oramus domine ut audias nos. Iam ante descendimus ut emeremus escas:
21 後來到了住宿的地方,我們打開口袋,不料,各人的銀子,分量足數,仍在各人的口袋內,現在我們手裏又帶回來了。
quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus.
22 另外又帶下銀子來糴糧。不知道先前誰把銀子放在我們的口袋裏。」
Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quae nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.
23 家宰說:「你們可以放心,不要害怕,是你們的上帝和你們父親的上帝賜給你們財寶在你們的口袋裏;你們的銀子,我早已收了。」他就把西緬帶出來,交給他們。
At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris. nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
24 家宰就領他們進約瑟的屋裏,給他們水洗腳,又給他們草料餵驢。
Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
25 他們就預備那禮物,等候約瑟晌午來,因為他們聽見要在那裏吃飯。
Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
26 約瑟來到家裏,他們就把手中的禮物拿進屋去給他,又俯伏在地,向他下拜。
Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram.
27 約瑟問他們好,又問:「你們的父親-就是你們所說的那老人家平安嗎?他還在嗎?」
At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens: Sanusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit?
28 他們回答說:「你僕人-我們的父親平安;他還在。」於是他們低頭下拜。
Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.
29 約瑟舉目看見他同母的兄弟便雅憫,就說:「你們向我所說那頂小的兄弟就是這位嗎?」又說:「小兒啊,願上帝賜恩給你!」
Attollens autem Ioseph oculos, vidit Beniamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.
30 約瑟愛弟之情發動,就急忙尋找可哭之地,進入自己的屋裏,哭了一場。
Festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrymae: et introiens cubiculum flevit.
31 他洗了臉出來,勉強隱忍,吩咐人擺飯。
Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes.
32 他們就為約瑟單擺了一席,為那些人又擺了一席,也為和約瑟同吃飯的埃及人另擺了一席,因為埃及人不可和希伯來人一同吃飯;那原是埃及人所厭惡的。
Quibus appositis, seorsum Ioseph, et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant huiuscemodi convivium)
33 約瑟使眾弟兄在他面前排列坐席,都按着長幼的次序,眾弟兄就彼此詫異。
sederunt coram eo, primogenitus iuxta primogenita sua, et minimus iuxta aetatem suam. Et mirabantur nimis,
34 約瑟把他面前的食物分出來,送給他們;但便雅憫所得的比別人多五倍。他們就飲酒,和約瑟一同宴樂。
sumptis partibus quas ab eo acceperant: maiorque pars venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.

< 創世記 43 >