< 創世記 36 >

1 以掃就是以東,他的後代記在下面。
Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
2 以掃娶迦南的女子為妻,就是赫人以倫的女兒亞大和希未人祭便的孫女、亞拿的女兒阿何利巴瑪,
Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi:
3 又娶了以實瑪利的女兒、尼拜約的妹子巴實抹。
Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.
4 亞大給以掃生了以利法;巴實抹生了流珥;
Peperit autem Ada, Eliphaz: Basemath genuit Rahuel:
5 阿何利巴瑪生了耶烏施、雅蘭、可拉。這都是以掃的兒子,是在迦南地生的。
Oolibama genuit Iehus et Ihelon et Core. hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
6 以掃帶着他的妻子、兒女,與家中一切的人口,並他的牛羊、牲畜,和一切貨財,就是他在迦南地所得的,往別處去,離了他兄弟雅各。
Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Iacob.
7 因為二人的財物群畜甚多,寄居的地方容不下他們,所以不能同居。
Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.
8 於是以掃住在西珥山裏;以掃就是以東。
Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
9 以掃是西珥山裏以東人的始祖,他的後代記在下面。
Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
10 以掃眾子的名字如下。以掃的妻子亞大生以利法;以掃的妻子巴實抹生流珥。
et hæc nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.
11 以利法的兒子是提幔、阿抹、洗玻、迦坦、基納斯。
Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
12 亭納是以掃兒子以利法的妾;她給以利法生了亞瑪力。這是以掃的妻子亞大的子孫。
Erat autem Thamna, concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. hi sunt filii Ada uxoris Esau.
13 流珥的兒子是拿哈、謝拉、沙瑪、米撒。這是以掃妻子巴實抹的子孫。
Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza. hi filii Basemath uxoris Esau.
14 以掃的妻子阿何利巴瑪是祭便的孫女,亞拿的女兒;她給以掃生了耶烏施、雅蘭、可拉。
Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei Iehus et Ihelon et Core.
15 以掃子孫中作族長的記在下面。以掃的長子以利法的子孫中,有提幔族長、阿抹族長、洗玻族長、基納斯族長、
Hi duces filiorum Esau: Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
16 可拉族長、迦坦族長、亞瑪力族長。這是在以東地從以利法所出的族長,都是亞大的子孫。
dux Core, dux Gathan, dux Amalech. hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
17 以掃的兒子流珥的子孫中,有拿哈族長、謝拉族長、沙瑪族長、米撒族長。這是在以東地從流珥所出的族長,都是以掃妻子巴實抹的子孫。
Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
18 以掃的妻子阿何利巴瑪的子孫中,有耶烏施族長、雅蘭族長、可拉族長。這是從以掃妻子,亞拿的女兒,阿何利巴瑪子孫中所出的族長。
Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ihelon, dux Core. hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
19 以上的族長都是以掃的子孫;以掃就是以東。
Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.
20 那地原有的居民-何利人西珥的子孫記在下面:就是羅坍、朔巴、祭便、亞拿、
Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
21 底順、以察、底珊。這是從以東地的何利人西珥子孫中所出的族長。
et Dison, et Eser, et Disan. hi duces Horræi, filii Seir in Terra Edom.
22 羅坍的兒子是何利、希幔;羅坍的妹子是亭納。
Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. erat autem soror Lotan, Thamna.
23 朔巴的兒子是亞勒文、瑪拿轄、以巴錄、示玻、阿南。
Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
24 祭便的兒子是亞雅、亞拿(當時在曠野放他父親祭便的驢,遇着溫泉的,就是這亞拿)。
Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui:
25 亞拿的兒子是底順;亞拿的女兒是阿何利巴瑪。
habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
26 底順的兒子是欣但、伊是班、益蘭、基蘭。
Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Iethram, et Charan.
27 以察的兒子是辟罕、撒番、亞干。
Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan.
28 底珊的兒子是烏斯、亞蘭。
Habuit autem filios Disan: Hus, et Aram.
29 從何利人所出的族長記在下面:就是羅坍族長、朔巴族長、祭便族長、亞拿族長、
Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
30 底順族長、以察族長、底珊族長。這是從何利人所出的族長,都在西珥地,按着宗族作族長。
dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in Terra Seir.
31 以色列人未有君王治理以先,在以東地作王的記在下面。
Reges autem qui regnaverunt in Terra Edom antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi:
32 比珥的兒子比拉在以東作王,他的京城名叫亭哈巴。
Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba.
33 比拉死了,波斯拉人謝拉的兒子約巴接續他作王。
Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zaræ de Bosra.
34 約巴死了,提幔地的人戶珊接續他作王。
Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
35 戶珊死了,比達的兒子哈達接續他作王;這哈達就是在摩押地殺敗米甸人的,他的京城名叫亞未得。
Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis eius Avith.
36 哈達死了,瑪士利加人桑拉接續他作王。
Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
37 桑拉死了,大河邊的利河伯人掃羅接續他作王。
Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
38 掃羅死了,亞革波的兒子巴勒‧哈南接續他作王。
Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
39 亞革波的兒子巴勒‧哈南死了,哈達接續他作王,他的京城名叫巴烏;他的妻子名叫米希她別,是米‧薩合的孫女,瑪特列的女兒。
Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis eius Phau: et appellabatur uxor eius Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
40 從以掃所出的族長,按着他們的宗族、住處、名字記在下面:就是亭納族長、亞勒瓦族長、耶帖族長、
Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
41 阿何利巴瑪族長、以拉族長、比嫩族長、
dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
42 基納斯族長、提幔族長、米比薩族長、
dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
43 瑪基疊族長、以蘭族長。這是以東人在所得為業的地上,按着他們的住處。(所有的族長都是以東人的始祖以掃的後代。)
dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.

< 創世記 36 >