< 以斯拉記 5 >

1 那時,先知哈該和易多的孫子撒迦利亞奉以色列上帝的名向猶大和耶路撒冷的猶大人說勸勉的話。
Prophetaverunt autem Aggæus Propheta, et Zacharias filius Addo prophetantes ad Iudæos, qui erant in Iudæa et Ierusalem, in nomine Dei Israel.
2 於是撒拉鐵的兒子所羅巴伯和約薩達的兒子耶書亞都起來動手建造耶路撒冷上帝的殿,有上帝的先知在那裏幫助他們。
Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Iosue filius Iosedec, et cœperunt ædificare templum Dei in Ierusalem, et cum eis prophetæ Dei adiuvantes eos.
3 當時河西的總督達乃和示他‧波斯乃,並他們的同黨來問說:「誰降旨讓你們建造這殿,修成這牆呢?」
In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans Flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis, et muros eius instauraretis?
4 我們便告訴他們建造這殿的人叫甚麼名字。
Ad quod respondimus eis, quæ essent nomina hominum auctorum ædificationis illius.
5 上帝的眼目看顧猶大的長老,以致總督等沒有叫他們停工,直到這事奏告大流士,得着他的回諭。
Oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudæorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam.
6 河西的總督達乃和示他‧波斯乃,並他們的同黨,就是住河西的亞法薩迦人,上本奏告大流士王。
Exemplar epistolæ, quam misit Thathanai dux regionis trans Flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores eius Arphasachæi, qui erant trans Flumen, ad Darium regem.
7 本上寫着說:「願大流士王諸事平安。
Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario regi pax omnis.
8 王該知道,我們往猶大省去,到了至大上帝的殿,這殿是用大石建造的。樑木插入牆內,工作甚速,他們手下亨通。
Notum sit regi, isse nos ad Iudæam provinciam, ad domum Dei magni, quæ ædificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus: opusque illud diligenter extruitur, et crescit in manibus eorum.
9 我們就問那些長老說:『誰降旨讓你們建造這殿,修成這牆呢?』
Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis, et muros hos instauraretis?
10 又問他們的名字,要記錄他們首領的名字,奏告於王。
Sed et nomina eorum quæsivimus ab eis, ut nunciaremus tibi: scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis.
11 他們回答說:『我們是天地之上帝的僕人,重建前多年所建造的殿,就是以色列的一位大君王建造修成的。
Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis, dicentes: Nos sumus servi Dei cæli et terræ, et ædificamus templum, quod erat extructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus ædificaverat, et extruxerat.
12 只因我們列祖惹天上的上帝發怒,上帝把他們交在迦勒底人巴比倫王尼布甲尼撒的手中,他就拆毀這殿,又將百姓擄到巴比倫。
Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldæi, domum quoque hanc destruxit, et populum eius transtulit in Babylonem.
13 然而巴比倫王塞魯士元年,他降旨允准建造上帝的這殿。
Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei hæc ædificaretur.
14 上帝殿中的金、銀器皿,就是尼布甲尼撒從耶路撒冷的殿中掠去帶到巴比倫廟裏的,塞魯士王從巴比倫廟裏取出來,交給派為省長的,名叫設巴薩,
Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sassabasar vocabulo, quem et principem constituit,
15 對他說可以將這些器皿帶去,放在耶路撒冷的殿中,在原處建造上帝的殿。
dixitque ei: Hæc vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Ierusalem, et domus Dei ædificetur in loco suo.
16 於是這設巴薩來建立耶路撒冷上帝殿的根基。這殿從那時直到如今尚未造成。』
Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc ædificatur, et necdum completum est.
17 現在王若以為美,請察巴比倫王的府庫,看塞魯士王降旨允准在耶路撒冷建造上帝的殿沒有,王的心意如何?請降旨曉諭我們。」
Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in bibliotheca regis, quæ est in Babylone, utrumnam a Cyro rege iussum fuerit ut ædificaretur domus Dei in Ierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.

< 以斯拉記 5 >