< 出埃及記 15 >

1 那時,摩西和以色列人向耶和華唱歌說: 我要向耶和華歌唱,因他大大戰勝, 將馬和騎馬的投在海中。
Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare.
2 耶和華是我的力量,我的詩歌, 也成了我的拯救。 這是我的上帝,我要讚美他, 是我父親的上帝,我要尊崇他。
Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum.
3 耶和華是戰士; 他的名是耶和華。
Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen eius.
4 法老的車輛、軍兵,耶和華已拋在海中; 他特選的軍長都沉於紅海。
Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare: electi principes eius submersi sunt in Mari rubro.
5 深水淹沒他們; 他們如同石頭墜到深處。
Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis.
6 耶和華啊,你的右手施展能力,顯出榮耀; 耶和華啊,你的右手摔碎仇敵。
Dextera tua Domine magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.
7 你大發威嚴,推翻那些起來攻擊你的; 你發出烈怒如火,燒滅他們像燒碎詡一樣。
Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
8 你發鼻中的氣,水便聚起成堆, 大水直立如壘, 海中的深水凝結。
Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
9 仇敵說:我要追趕,我要追上; 我要分擄物,我要在他們身上稱我的心願。 我要拔出刀來,親手殺滅他們。
Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
10 你叫風一吹,海就把他們淹沒; 他們如鉛沉在大水之中。
Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
11 耶和華啊,眾神之中,誰能像你? 誰能像你-至聖至榮, 可頌可畏,施行奇事?
Quis similis tui in fortibus Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
12 你伸出右手, 地便吞滅他們。
Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.
13 你憑慈愛領了你所贖的百姓; 你憑能力引他們到了你的聖所。
Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
14 外邦人聽見就發顫; 疼痛抓住非利士的居民。
Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
15 那時,以東的族長驚惶, 摩押的英雄被戰兢抓住, 迦南的居民心都消化了。
Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
16 驚駭恐懼臨到他們。 耶和華啊,因你膀臂的大能, 他們如石頭寂然不動, 等候你的百姓過去, 等候你所贖的百姓過去。
Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
17 你要將他們領進去,栽於你產業的山上- 耶和華啊,就是你為自己所造的住處; 主啊,就是你手所建立的聖所。
Introduces eos, et plantabis in monte hereditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine: sanctuarium tuum Domine, quod firmaverunt manus tuæ.
18 耶和華必作王,直到永永遠遠!
Dominus regnabit in æternum et ultra.
19 法老的馬匹、車輛,和馬兵下到海中,耶和華使海水回流,淹沒他們;惟有以色列人在海中走乾地。
Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus eius in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio eius.
20 亞倫的姊姊,女先知米利暗,手裏拿着鼓;眾婦女也跟她出去拿鼓跳舞。
Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
21 米利暗應聲說: 你們要歌頌耶和華,因他大大戰勝, 將馬和騎馬的投在海中。
quibus præcinebat, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem eius deiecit in mare.
22 摩西領以色列人從紅海往前行,到了書珥的曠野,在曠野走了三天,找不着水。
Tulit autem Moyses Israel de mari rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
23 到了瑪拉,不能喝那裏的水;因為水苦,所以那地名叫瑪拉。
Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
24 百姓就向摩西發怨言,說:「我們喝甚麼呢?」
Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus?
25 摩西呼求耶和華,耶和華指示他一棵樹。他把樹丟在水裏,水就變甜了。 耶和華在那裏為他們定了律例、典章,在那裏試驗他們;
At ille clamavit ad Dominum. qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt. ibi constituit ei præcepta, atque iudicia, et ibi tentavit eum,
26 又說:「你若留意聽耶和華-你上帝的話,又行我眼中看為正的事,留心聽我的誡命,守我一切的律例,我就不將所加與埃及人的疾病加在你身上,因為我-耶和華是醫治你的。」
dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis eius, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus.
27 他們到了以琳,在那裏有十二股水泉,七十棵棕樹;他們就在那裏的水邊安營。
Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ: et castrametati sunt iuxta aquas.

< 出埃及記 15 >