< 傳道書 8 >

1 誰如智慧人呢? 誰知道事情的解釋呢? 人的智慧使他的臉發光, 並使他臉上的暴氣改變。
Sapientia hominis lucet in vultu eius, et potentissimus faciem illius commutabit.
2 我勸你遵守王的命令;既指上帝起誓,理當如此。
Ego os regis observo, et præcepta iuramenti Dei.
3 不要急躁離開王的面前,不要固執行惡,因為他凡事都隨自己的心意而行。
Ne festines recedere a facie eius, neque permaneas in opere malo: quia omne, quod voluerit, faciet:
4 王的話本有權力,誰敢問他說「你做甚麼」呢?
et sermo illius potestate plenus est: nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?
5 凡遵守命令的,必不經歷禍患;智慧人的心能辨明時候和定理。
Qui custodit præceptum, non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
6 各樣事務成就都有時候和定理,因為人的苦難重壓在他身上。
Omni negotio tempus est, et opportunitas, et multa hominis afflictio:
7 他不知道將來的事,因為將來如何,誰能告訴他呢?
quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuncio.
8 無人有權力掌管生命,將生命留住;也無人有權力掌管死期;這場爭戰,無人能免;邪惡也不能救那好行邪惡的人。
Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis, nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
9 這一切我都見過,也專心查考日光之下所做的一切事。有時這人管轄那人,令人受害。
Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus, quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
10 我見惡人埋葬,歸入墳墓;又見行正直事的離開聖地,在城中被人忘記。這也是虛空。
Vidi impios sepultos: qui etiam cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum. sed et hoc vanitas est.
11 因為斷定罪名不立刻施刑,所以世人滿心作惡。
Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
12 罪人雖然作惡百次,倒享長久的年日;然而我準知道,敬畏上帝的,就是在他面前敬畏的人,終久必得福樂。
Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius.
13 惡人卻不得福樂,也不得長久的年日;這年日好像影兒,因他不敬畏上帝。
Non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
14 世上有一件虛空的事,就是義人所遭遇的,反照惡人所行的;又有惡人所遭遇的,反照義人所行的。我說,這也是虛空。
Est et alia vanitas, quæ fit super terram. sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum: et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi iustorum facta habeant. sed et hoc vanissimum iudico.
15 我就稱讚快樂,原來人在日光之下,莫強如吃喝快樂;因為他在日光之下,上帝賜他一生的年日,要從勞碌中,時常享受所得的。
Laudavi igitur lætitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet: et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitæ suæ, quos dedit ei Deus sub sole.
16 我專心求智慧,要看世上所做的事。(有晝夜不睡覺不合眼的。)
Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem, quæ versatur in terra: est homo, qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.
17 我就看明上帝一切的作為,知道人查不出日光之下所做的事;任憑他費多少力尋查,都查不出來,就是智慧人雖想知道,也是查不出來。
Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quæ fiunt sub sole: et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.

< 傳道書 8 >