< 撒母耳記下 7 >

1 王住在自己宮中,耶和華使他安靖,不被四圍的仇敵擾亂。
Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis,
2 那時,王對先知拿單說:「看哪,我住在香柏木的宮中,上帝的約櫃反在幔子裏。」
dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium?
3 拿單對王說:「你可以照你的心意而行,因為耶和華與你同在。」
Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade fac: quia Dominus tecum est.
4 當夜,耶和華的話臨到拿單說:
Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens:
5 「你去告訴我僕人大衛,說耶和華如此說:『你豈可建造殿宇給我居住呢?
Vade, et loquere ad servum meum David: Hæc dicit Dominus: Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum?
6 自從我領以色列人出埃及直到今日,我未曾住過殿宇,常在會幕和帳幕中行走。
Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israel de Terra Ægypti, usque in diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio.
7 凡我同以色列人所走的地方,我何曾向以色列一支派的士師,就是我吩咐牧養我民以色列的說:你們為何不給我建造香柏木的殿宇呢?』
Per cuncta loca, quæ transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui præcepi ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam?
8 「現在,你要告訴我僕人大衛,說萬軍之耶和華如此說:『我從羊圈中將你召來,叫你不再跟從羊群,立你作我民以色列的君。
Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel:
9 你無論往哪裏去,我常與你同在,剪除你的一切仇敵。我必使你得大名,好像世上大大有名的人一樣。
et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra.
10 我必為我民以色列選定一個地方,栽培他們,使他們住自己的地方,不再遷移;凶惡之子也不像從前擾害他們,
Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius,
11 並不像我命士師治理我民以色列的時候一樣。我必使你安靖,不被一切仇敵擾亂,並且我-耶和華應許你,必為你建立家室。
ex die qua constitui iudices super populum meum Israel: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. prædicitque tibi Dominus, quod domum faciat tibi Dominus.
12 你壽數滿足、與你列祖同睡的時候,我必使你的後裔接續你的位;我也必堅定他的國。
Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum eius.
13 他必為我的名建造殿宇;我必堅定他的國位,直到永遠。
ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum.
14 我要作他的父,他要作我的子;他若犯了罪,我必用人的杖責打他,用人的鞭責罰他。
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.
15 但我的慈愛仍不離開他,像離開在你面前所廢棄的掃羅一樣。
Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.
16 你的家和你的國必在我面前永遠堅立。你的國位也必堅定,直到永遠。』」
Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus iugiter.
17 拿單就按這一切話,照這默示,告訴大衛。
Secundum omnia verba hæc, et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
18 於是大衛王進去,坐在耶和華面前,說:「主耶和華啊,我是誰?我的家算甚麼?你竟使我到這地步呢?
Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque?
19 主耶和華啊,這在你眼中還看為小,又應許你僕人的家至於久遠。主耶和華啊,這豈是人所常遇的事嗎?
Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum: ista est enim lex Adam, Domine Deus.
20 主耶和華啊,我還有何言可以對你說呢?因為你知道你的僕人。
Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? tu enim scis servum tuum Domine Deus.
21 你行這大事使僕人知道,是因你所應許的話,也是照你的心意。
Propter verbum tuum, et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia hæc, ita ut notum faceres servo tuo.
22 主耶和華啊,你本為大,照我們耳中聽見,沒有可比你的;除你以外再無上帝。
Idcirco magnificatus es Domine Deus, quia non est similis tui, neque est Deus extra te, in omnibus quæ audivimus auribus nostris.
23 世上有何民能比你的民以色列呢?你從埃及救贖他們作自己的子民,又在你贖出來的民面前行大而可畏的事,驅逐列邦人和他們的神,顯出你的大名。
Quæ est autem, ut populus tuus Israel, gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia, et horribilia super terram, a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum eius.
24 你曾堅立你的民以色列作你的子民,直到永遠;你-耶和華也作了他們的上帝。
Firmasti enim tibi populum tuum Israel in populum sempiternum: et tu Domine Deus factus es eis in Deum.
25 「耶和華上帝啊,你所應許僕人和僕人家的話,求你堅定,直到永遠;照你所說的而行。
Nunc ergo Domine Deus verbum, quod locutus es super servum tuum, et super domum eius, suscita in sempiternum: et fac sicut locutus es,
26 願人永遠尊你的名為大,說:『萬軍之耶和華是治理以色列的上帝。』這樣,你僕人大衛的家必在你面前堅立。
ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: Dominus exercituum, Deus super Israel. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino,
27 萬軍之耶和華-以色列的上帝啊,因你啟示你的僕人說:『我必為你建立家室』,所以僕人大膽向你如此祈禱。
quia tu Domine exercituum Deus Israel revelasti aurem servi tui, dicens: Domum ædificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac.
28 「主耶和華啊,惟有你是上帝。你的話是真實的;你也應許將這福氣賜給僕人。
Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona hæc.
29 現在求你賜福與僕人的家,可以永存在你面前。主耶和華啊,這是你所應許的。願你永遠賜福與僕人的家!」
Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu Domine Deus locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.

< 撒母耳記下 7 >