< 撒母耳記上 30 >

1 第三日,大衛和跟隨他的人到了洗革拉。亞瑪力人已經侵奪南地,攻破洗革拉,用火焚燒,
Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitæ impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni.
2 擄了城內的婦女和其中的大小人口,卻沒有殺一個,都帶着走了。
Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum: et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere suo.
3 大衛和跟隨他的人到了那城,不料,城已燒毀,他們的妻子兒女都被擄去了。
Cum ergo venissent David et viri eius ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos, et filias ductas esse captivas,
4 大衛和跟隨他的人就放聲大哭,直哭得沒有氣力。
levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrymæ.
5 大衛的兩個妻-耶斯列人亞希暖和作過拿八妻的迦密人亞比該,也被擄去了。
Siquidem et duæ uxores David captivæ ductæ fuerant, Achinoam Iezrahelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
6 大衛甚是焦急,因眾人為自己的兒女苦惱,說:「要用石頭打死他。」大衛卻倚靠耶和華-他的上帝,心裏堅固。
Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo.
7 大衛對亞希米勒的兒子祭司亞比亞他說:「請你將以弗得拿過來。」亞比亞他就將以弗得拿到大衛面前。
Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: Applica ad me ephod. Et applicavit Abiathar ephod ad David,
8 大衛求問耶和華說:「我追趕敵軍,追得上追不上呢?」耶和華說:「你可以追,必追得上,都救得回來。」
et consuluit David Dominum, dicens: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non? Dixitque ei Dominus: Persequere: absque dubio enim comprehendes eos, et excuties prædam.
9 於是,大衛和跟隨他的六百人來到比梭溪;有不能前去的就留在那裏。
Abiit ergo David ipse, et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad Torrentem Besor: et lassi quidam substiterunt.
10 大衛卻帶着四百人往前追趕,有二百人疲乏,不能過比梭溪,所以留在那裏。
Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri: substiterant enim ducenti, qui lassi transire non poterant Torrentem Besor.
11 這四百人在田野遇見一個埃及人,就帶他到大衛面前,給他餅吃,給他水喝,
Et invenerunt virum Ægyptium in agro, et adduxerunt eum ad David: dederuntque ei panem ut comederet, et biberet aquam,
12 又給他一塊無花果餅,兩個葡萄餅。他吃了,就精神復原;因為他三日三夜沒有吃餅,沒有喝水。
sed et fragmen massæ caricarum, et duas ligaturas uvæ passæ. Quæ cum comedisset, reversus est spiritus eius, et refocillatus est: non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus.
13 大衛問他說:「你是屬誰的?你是哪裏的人?」他回答說:「我是埃及的少年人,是亞瑪力人的奴僕;因我三日前患病,我主人就把我撇棄了。
Dixit itaque ei David: Cuius es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer Ægyptius ego sum, servus viri Amalecitæ: dereliquit autem me dominus meus, quia ægrotare cœpi nudiustertius.
14 我們侵奪了基利提的南方和屬猶大的地,並迦勒地的南方,又用火燒了洗革拉。」
Siquidem nos erupimus ad australem plagam Cerethi, et contra Iudam, et ad meridiem Caleb, et Siceleg succendimus igni.
15 大衛問他說:「你肯領我們到敵軍那裏不肯?」他回答說:「你要向我指着上帝起誓,不殺我,也不將我交在我主人手裏,我就領你下到敵軍那裏。」
Dixitque ei David: Potes me ducere ad cuneum istum? Qui ait: Iura mihi per Deum, quod non occidas me, et non tradas me in manus domini mei, et ego ducam te ad cuneum istum. Et iuravit ei David.
16 那人領大衛下去,見他們散在地上,吃喝跳舞,因為從非利士地和猶大地所擄來的財物甚多。
Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universæ terræ comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta præda, et spoliis quæ ceperant de Terra Philisthiim, et de Terra Iuda.
17 大衛從黎明直到次日晚上,擊殺他們,除了四百騎駱駝的少年人之外,沒有一個逃脫的。
Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos, et fugerant.
18 亞瑪力人所擄去的財物,大衛全都奪回,並救回他的兩個妻來。
Eruit ergo David omnia, quæ tulerant Amalecitæ, et duas uxores suas eruit.
19 凡亞瑪力人所擄去的,無論大小、兒女、財物,大衛都奪回來,沒有失落一個。
Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis, et quæcumque rapuerant, omnia reduxit David.
20 大衛所奪來的牛群羊群,跟隨他的人趕在原有的群畜前邊,說:「這是大衛的掠物。」
Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam: dixeruntque: Hæc est præda David.
21 大衛到了那疲乏不能跟隨、留在比梭溪的二百人那裏。他們出來迎接大衛並跟隨的人。大衛前來問他們安。
Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi subsisterant, nec sequi potuerant David, et residere eos iusserat in Torrente Besor: qui egressi sunt obviam David, et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice.
22 跟隨大衛人中的惡人和匪類說:「這些人既然沒有和我們同去,我們所奪的財物就不分給他們,只將他們各人的妻子兒女給他們,使他們帶去就是了。」
Respondensque omnis vir pessimus, et iniquus de viris, qui ierant cum David, dixit: Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de præda, quam eruimus: sed sufficiat unicuique uxor sua et filii: quos cum acceperint, recedant.
23 大衛說:「弟兄們,耶和華所賜給我們的,不可不分給他們;因為他保佑我們,將那攻擊我們的敵軍交在我們手裏。
Dixit autem David: Non sic facietis fratres mei de his, quæ tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manus nostras:
24 這事誰肯依從你們呢?上陣的得多少,看守器具的也得多少;應當大家平分。」
nec audiet vos quisquam super sermone hoc. æqua enim pars erit descendentis ad prælium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident.
25 大衛定此為以色列的律例典章,從那日直到今日。
Et factum est hoc ex die illa, et deinceps constitutum et præfinitum, et quasi lex in Israel usque in diem hanc.
26 大衛到了洗革拉,從掠物中取些送給他朋友猶大的長老,說:「這是從耶和華仇敵那裏奪來的,送你們為禮物。」
Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Iuda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de præda hostium Domini:
27 他送禮物給住伯特利的,南地拉末的,雅提珥的;
His, qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad Meridiem, et qui in Iether,
28 住亞羅珥的,息末的,以實提莫的;
et qui in Aroer, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo,
29 住拉哈勒的,耶拉篾各城的,基尼各城的;
et qui in Rachal, et qui in urbibus Ierameel, et qui in urbibus Ceni,
30 住何珥瑪的,歌拉珊的,亞撻的;
et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach,
31 住希伯崙的,並大衛和跟隨他的人素來所到之處的人。
et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis, in quibus commoratus fuerat David ipse, et viri eius.

< 撒母耳記上 30 >