< 撒母耳記上 15 >

1 撒母耳對掃羅說:「耶和華差遣我膏你為王,治理他的百姓以色列;所以你當聽從耶和華的話。
Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus, ut ungerem te in regem super populum eius Israel: nunc ergo audi vocem Domini:
2 萬軍之耶和華如此說:『以色列人出埃及的時候,在路上亞瑪力人怎樣待他們,怎樣抵擋他們,我都沒忘。
Hæc dicit Dominus exercituum: Recensui quæcumque fecit Amalec Israeli: quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto.
3 現在你要去擊打亞瑪力人,滅盡他們所有的,不可憐惜他們,將男女、孩童、吃奶的,並牛、羊、駱駝,和驢盡行殺死。』」
Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa eius: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid: sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.
4 於是掃羅招聚百姓在提拉因,數點他們,共有步兵二十萬,另有猶大人一萬。
Præcepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos: ducenta millia peditum, et decem millia virorum Iuda.
5 掃羅到了亞瑪力的京城,在谷中設下埋伏。
Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente.
6 掃羅對基尼人說:「你們離開亞瑪力人下去吧,恐怕我將你們和亞瑪力人一同殺滅;因為以色列人出埃及的時候,你們曾恩待他們。」於是基尼人離開亞瑪力人去了。
Dixitque Saul Cinæo: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec: ne forte involvam te cum eo. tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec.
7 掃羅擊打亞瑪力人,從哈腓拉直到埃及前的書珥,
Percussitque Saul Amalec ab Hevila, donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti.
8 生擒了亞瑪力王亞甲,用刀殺盡亞瑪力的眾民。
Et apprehendit Agag regem Amalec vivum: omne autem vulgus interfecit in ore gladii.
9 掃羅和百姓卻憐惜亞甲,也愛惜上好的牛、羊、牛犢、羊羔,並一切美物,不肯滅絕。凡下賤瘦弱的,盡都殺了。
Et pepercit Saul, et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis, quæ pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea: quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.
10 耶和華的話臨到撒母耳說:
Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens:
11 「我立掃羅為王,我後悔了;因為他轉去不跟從我,不遵守我的命令。」撒母耳便甚憂愁,終夜哀求耶和華。
Pœnitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.
12 撒母耳清早起來,迎接掃羅。有人告訴撒母耳說:「掃羅到了迦密,在那裏立了紀念碑,又轉身下到吉甲。」
Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nunciatum est Samueli, eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis prædarum quæ attulerat ex Amalec.
13 撒母耳到了掃羅那裏,掃羅對他說:「願耶和華賜福與你,耶和華的命令我已遵守了。」
Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedictus tu Domino, implevi verbum Domini.
14 撒母耳說:「我耳中聽見有羊叫、牛鳴,是從哪裏來的呢?」
Dixitque Samuel: Et quæ est hæc vox gregum, quæ resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio?
15 掃羅說:「這是百姓從亞瑪力人那裏帶來的;因為他們愛惜上好的牛羊,要獻與耶和華-你的上帝;其餘的,我們都滅盡了。」
Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea: pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus.
16 撒母耳對掃羅說:「你住口吧!等我將耶和華昨夜向我所說的話告訴你。」掃羅說:「請講。」
Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei: Loquere.
17 撒母耳對掃羅說:「從前你雖然以自己為小,豈不是被立為以色列支派的元首嗎?耶和華膏你作以色列的王。
Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? unxitque te Dominus in regem super Israel,
18 耶和華差遣你,吩咐你說,你去擊打那些犯罪的亞瑪力人,將他們滅絕淨盡。
et misit te Dominus in viam, et ait: Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum.
19 你為何沒有聽從耶和華的命令,急忙擄掠財物,行耶和華眼中看為惡的事呢?」
Quare ergo non audisti vocem Domini: sed versus ad prædam es, et fecisti malum in oculis Domini?
20 掃羅對撒母耳說:「我實在聽從了耶和華的命令,行了耶和華所差遣我行的路,擒了亞瑪力王亞甲來,滅盡了亞瑪力人。
Et ait Saul ad Samuelem: Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci.
21 百姓卻在所當滅的物中,取了最好的牛羊,要在吉甲獻與耶和華-你的上帝。」
Tulit autem de præda populus oves et boves, primitias eorum quæ cæsa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.
22 撒母耳說: 耶和華喜悅燔祭和平安祭, 豈如喜悅人聽從他的話呢? 聽命勝於獻祭; 順從勝於公羊的脂油。
Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? MELIOR est enim obedientia quam victimæ: et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
23 悖逆的罪與行邪術的罪相等; 頑梗的罪與拜虛神和偶像的罪相同。 你既厭棄耶和華的命令, 耶和華也厭棄你作王。
quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriæ, nole acquiescere. Pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te Dominus ne sis rex.
24 掃羅對撒母耳說:「我有罪了,我因懼怕百姓,聽從他們的話,就違背了耶和華的命令和你的言語。
Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini, et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum.
25 現在求你赦免我的罪,同我回去,我好敬拜耶和華。」
Sed nunc porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum.
26 撒母耳對掃羅說:「我不同你回去;因為你厭棄耶和華的命令,耶和華也厭棄你作以色列的王。」
Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini, et proiecit te Dominus ne sis rex super Israel.
27 撒母耳轉身要走,掃羅就扯住他外袍的衣襟,衣襟就撕斷了。
Et conversus est Samuel ut abiret: ille autem apprehendit summitatem pallii eius, quæ et scissa est.
28 撒母耳對他說:「如此,今日耶和華使以色列國與你斷絕,將這國賜與比你更好的人。
Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te.
29 以色列的大能者必不致說謊,也不致後悔;因為他迥非世人,決不後悔。」
Porro Triumphator in Israel non parcet, et pœnitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat pœnitentiam.
30 掃羅說:「我有罪了,雖然如此,求你在我百姓的長老和以色列人面前抬舉我,同我回去,我好敬拜耶和華-你的上帝。」
At ille ait: Peccavi: sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum.
31 於是撒母耳轉身跟隨掃羅回去,掃羅就敬拜耶和華。
Reversus ergo Samuel secutus est Saulem: et adoravit Saul Dominum.
32 撒母耳說:「要把亞瑪力王亞甲帶到我這裏來。」亞甲就歡歡喜喜地來到他面前,心裏說,死亡的苦難必定過去了。
Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag pinguissimus, et tremens. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors?
33 撒母耳說:「你既用刀使婦人喪子,這樣,你母親在婦人中也必喪子。」於是,撒母耳在吉甲耶和華面前將亞甲殺死。
Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis.
34 撒母耳回了拉瑪。掃羅上他所住的基比亞,回自己的家去了。
Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa
35 撒母耳直到死的日子,再沒有見掃羅;但撒母耳為掃羅悲傷,是因耶和華後悔立他為以色列的王。
Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ: verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset eum regem super Israel.

< 撒母耳記上 15 >