< 列王紀上 6 >

1 以色列人出埃及地後四百八十年,所羅門作以色列王第四年西弗月,就是二月,開工建造耶和華的殿。
Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino.
2 所羅門王為耶和華所建的殿,長六十肘,寬二十肘,高三十肘。
Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.
3 殿前的廊子長二十肘,與殿的寬窄一樣,闊十肘;
Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi: et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
4 又為殿做了嚴緊的窗櫺。
Fecitque in templo fenestras obliquas.
5 靠着殿牆,圍着外殿內殿,造了三層旁屋;
Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu.
6 下層寬五肘,中層寬六肘,上層寬七肘。殿外旁屋的樑木擱在殿牆坎上,免得插入殿牆。
Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non hærerent muris templi.
7 建殿是用山中鑿成的石頭。建殿的時候,鎚子、斧子,和別樣鐵器的響聲都沒有聽見。
Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur.
8 在殿右邊當中的旁屋有門,門內有旋螺的樓梯,可以上到第二層,從第二層可以上到第三層。
Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ: et per cochleam ascendebant in medium cœnaculum, et a medio in tertium.
9 所羅門建殿,安置香柏木的棟樑,又用香柏木板遮蓋。
Et ædificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis.
10 靠着殿所造的旁屋,每層高五肘,香柏木的棟樑擱在殿牆坎上。
Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis.
11 耶和華的話臨到所羅門說:
Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens:
12 「論到你所建的這殿,你若遵行我的律例,謹守我的典章,遵從我的一切誡命,我必向你應驗我所應許你父親大衛的話。
Domus hæc, quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum:
13 我必住在以色列人中間,並不丟棄我民以色列。」
et habitabo in medio filiorum Israël, et non derelinquam populum meum Israël.
14 所羅門建造殿宇。
Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam.
15 殿裏面用香柏木板貼牆,從地到棚頂都用木板遮蔽,又用松木板鋪地。
Et ædificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis: a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus: et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
16 內殿,就是至聖所,長二十肘,從地到棚頂用香柏木板遮蔽。
Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum.
17 內殿前的外殿,長四十肘。
Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
18 殿裏一點石頭都不顯露,一概用香柏木遮蔽;上面刻着野瓜和初開的花。
Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et cælaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
19 殿裏預備了內殿,好安放耶和華的約櫃。
Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini.
20 內殿長二十肘,寬二十肘,高二十肘,牆面都貼上精金;又用香柏木做壇,包上精金。
Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed et altare vestivit cedro.
21 所羅門用精金貼了殿內的牆,又用金鍊子掛在內殿前門扇,用金包裹。
Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
22 全殿都貼上金子,直到貼完;內殿前的壇,也都用金包裹。
Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro.
23 他用橄欖木做兩個基路伯,各高十肘,安在內殿。
Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.
24 這一個基路伯有兩個翅膀,各長五肘,從這翅膀尖到那翅膀尖共有十肘;
Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate alæ unius usque ad alæ alterius summitatem.
25 那一個基路伯的兩個翅膀也是十肘,兩個基路伯的尺寸、形像都是一樣。
Decem quoque cubitorum erat cherub secundus: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim,
26 這基路伯高十肘,那基路伯也是如此。
id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus.
27 他將兩個基路伯安在內殿裏;基路伯的翅膀是張開的,這基路伯的一個翅膀挨着這邊的牆,那基路伯的一個翅膀挨着那邊的牆,裏邊的兩個翅膀在殿中間彼此相接;
Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant.
28 又用金子包裹二基路伯。
Texit quoque cherubim auro.
29 內殿、外殿周圍的牆上都刻着基路伯、棕樹,和初開的花。
Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes.
30 內殿、外殿的地板都貼上金子。
Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
31 又用橄欖木製造內殿的門扇、門楣、門框;門口有牆的五分之一。
Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque.
32 在橄欖木做的兩門扇上刻着基路伯、棕樹,和初開的花,都貼上金子。
Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro.
33 又用橄欖木製造外殿的門框,門口有牆的四分之一。
Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos,
34 用松木做門兩扇。這扇分兩扇,是摺疊的;那扇分兩扇,也是摺疊的。
et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur.
35 上面刻着基路伯、棕樹,和初開的花,都用金子貼了。
Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.
36 他又用鑿成的石頭三層、香柏木一層建築內院。
Et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri.
37 所羅門 在位第四年西弗月,立了耶和華殿的根基。
Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio:
38 到十一年布勒月,就是八月,殿和一切屬殿的都按着樣式造成。他建殿的工夫共有七年。
et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis: ædificavitque eam annis septem.

< 列王紀上 6 >