< 撒迦利亚书 10 >

1 当春雨的时候, 你们要向发闪电的耶和华求雨。 他必为众人降下甘霖, 使田园生长菜蔬。
Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives, et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
2 因为,家神所言的是虚空; 卜士所见的是虚假; 做梦者所说的是假梦。 他们白白地安慰人, 所以众人如羊流离, 因无牧人就受苦。
Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium, et somniatores locuti sunt frustra: vane consolabantur: idcirco abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor.
3 我的怒气向牧人发作; 我必惩罚公山羊; 因我—万军之耶和华 眷顾自己的羊群,就是 犹大家, 必使他们如骏马在阵上。
Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Iuda, et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello.
4 房角石、钉子、争战的弓, 和一切掌权的都从他而出。
Ex ipso angulus, ex ipso paxillas, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
5 他们必如勇士在阵上 将仇敌践踏在街上的泥土中。 他们必争战,因为耶和华与他们同在; 骑马的也必羞愧。
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio: et bellabunt, quia Dominus cum eis: et confundentur ascensores equorum.
6 我要坚固犹大家,拯救约瑟家, 要领他们归回。 我要怜恤他们; 他们必像未曾弃绝的一样, 都因我是耶和华—他们的 神, 我必应允他们的祷告。
Et confortabo domum Iuda, et domum Ioseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non proieceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
7 以法莲人必如勇士; 他们心中畅快如同喝酒; 他们的儿女必看见而快活; 他们的心必因耶和华喜乐。
Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino: et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exultabit cor eorum in Domino.
8 我要发嘶声,聚集他们, 因我已经救赎他们。 他们的人数必加增, 如从前加增一样。
Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos: et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
9 我虽然播散他们在列国中, 他们必在远方记念我。 他们与儿女都必存活,且得归回。
Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei: et vivent cum filiis suis, et revertentur.
10 我必再领他们出埃及地, 招聚他们出亚述, 领他们到基列和黎巴嫩; 这地尚且不够他们居住。
Et reducam eos de Terra Ægypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad Terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus:
11 耶和华必经过苦海,击打海浪, 使尼罗河的深处都枯干。 亚述的骄傲必致卑微; 埃及的权柄必然灭没。
et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis, et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet.
12 我必使他们倚靠我,得以坚固; 一举一动必奉我的名。 这是耶和华说的。
Confortabo eos in Domino, et in nomine eius ambulabunt, dicit Dominus.

< 撒迦利亚书 10 >