< 诗篇 109 >

1 大卫的诗,交与伶长。 我所赞美的 神啊, 求你不要闭口不言。
Psalmus David, in finem.
2 因为恶人的嘴和诡诈人的口已经张开攻击我; 他们用撒谎的舌头对我说话。
Deus laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.
3 他们围绕我,说怨恨的话, 又无故地攻打我。
Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
4 他们与我为敌以报我爱, 但我专心祈祷。
Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam.
5 他们向我以恶报善, 以恨报爱。
Et posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea.
6 愿你派一个恶人辖制他, 派一个对头站在他右边!
Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris eius.
7 他受审判的时候, 愿他出来担当罪名! 愿他的祈祷反成为罪!
Cum iudicatur, exeat condemnatus. et oratio eius fiat in peccatum.
8 愿他的年日短少! 愿别人得他的职分!
Fiant dies eius pauci: et episcopatum eius accipiat alter.
9 愿他的儿女为孤儿, 他的妻子为寡妇!
Fiant filii eius orphani: et uxor eius vidua.
10 愿他的儿女漂流讨饭, 从他们荒凉之处出来求食!
Nutantes transferantur filii eius, et mendicent: et eiiciantur de habitationibus suis.
11 愿强暴的债主牢笼他一切所有的! 愿外人抢他劳碌得来的!
Scrutetur foenerator omnem substantiam eius: et diripiant alieni labores eius.
12 愿无人向他延绵施恩! 愿无人可怜他的孤儿!
Non sit illi adiutor: nec sit qui misereatur pupillis eius.
13 愿他的后人断绝, 名字被涂抹,不传于下代!
Fiant nati eius in interitum: in generatione una deleatur nomen eius.
14 愿他祖宗的罪孽被耶和华记念! 愿他母亲的罪过不被涂抹!
In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur.
15 愿这些罪常在耶和华面前, 使他的名号断绝于世!
Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
16 因为他不想施恩, 却逼迫困苦穷乏的和伤心的人, 要把他们治死。
pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.
17 他爱咒骂,咒骂就临到他; 他不喜爱福乐,福乐就与他远离!
Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde mortificare.
18 他拿咒骂当衣服穿上; 这咒骂就如水进他里面, 像油入他的骨头。
Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius.
19 愿这咒骂当他遮身的衣服, 当他常束的腰带!
Fiat ei sicut vestimentum, quo operitur: et sicut zona, qua semper praecingitur.
20 这就是我对头和用恶言议论我的人 从耶和华那里所受的报应。
Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam.
21 主—耶和华啊,求你为你的名恩待我; 因你的慈爱美好,求你搭救我!
Et tu Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua. Libera me
22 因为我困苦穷乏, 内心受伤。
quia egenus, et pauper ego sum: et cor meum conturbatum est intra me.
23 我如日影渐渐偏斜而去; 我如蝗虫被抖出来。
Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et excussus sum sicut locustae.
24 我因禁食,膝骨软弱; 我身上的肉也渐渐瘦了。
Genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea immutata est propter oleum.
25 我受他们的羞辱, 他们看见我便摇头。
Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua.
26 耶和华—我的 神啊,求你帮助我, 照你的慈爱拯救我,
Adiuva me Domine Deus meus: salvum me fac propter misericordiam tuam.
27 使他们知道这是你的手, 是你—耶和华所行的事。
Et sciant quia manus tua haec: et tu Domine fecisti eam.
28 任凭他们咒骂,惟愿你赐福; 他们几时起来就必蒙羞, 你的仆人却要欢喜。
Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus laetabitur.
29 愿我的对头披戴羞辱! 愿他们以自己的羞愧为外袍遮身!
Induantur qui detrahunt mihi, pudore: et operiantur sicut diploide confusione sua.
30 我要用口极力称谢耶和华; 我要在众人中间赞美他;
Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum.
31 因为他必站在穷乏人的右边, 要救他脱离审判他灵魂的人。
Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

< 诗篇 109 >