< 马太福音 4 >

1 当时,耶稣被圣灵引到旷野,受魔鬼的试探。
Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
2 他禁食四十昼夜,后来就饿了。
Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
3 那试探人的进前来,对他说:“你若是 神的儿子,可以吩咐这些石头变成食物。”
Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
4 耶稣却回答说:“经上记着说: 人活着,不是单靠食物, 乃是靠 神口里所出的一切话。”
Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
5 魔鬼就带他进了圣城,叫他站在殿顶上,
Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
6 对他说:“你若是 神的儿子,可以跳下去,因为经上记着说: 主要为你吩咐他的使者 用手托着你, 免得你的脚碰在石头上。”
et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
7 耶稣对他说:“经上又记着说:‘不可试探主—你的 神。’”
Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
8 魔鬼又带他上了一座最高的山,将世上的万国与万国的荣华都指给他看,
Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
9 对他说:“你若俯伏拜我,我就把这一切都赐给你。”
et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
10 耶稣说:“撒但,退去吧!因为经上记着说: 当拜主—你的 神, 单要事奉他。”
Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
11 于是,魔鬼离了耶稣,有天使来伺候他。
Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
12 耶稣听见约翰下了监,就退到加利利去;
Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam:
13 后又离开拿撒勒,往迦百农去,就住在那里。那地方靠海,在西布伦和拿弗他利的边界上。
et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:
14 这是要应验先知以赛亚的话,
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
15 说: 西布伦地,拿弗他利地, 就是沿海的路,约旦河外, 外邦人的加利利地—
[Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium:
16 那坐在黑暗里的百姓看见了大光; 坐在死荫之地的人有光发现照着他们。
populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.]
17 从那时候,耶稣就传起道来,说:“天国近了,你们应当悔改!”
Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
18 耶稣在加利利海边行走,看见弟兄二人,就是那称呼彼得的西门和他兄弟安得烈,在海里撒网;他们本是打鱼的。
Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),
19 耶稣对他们说:“来跟从我,我要叫你们得人如得鱼一样。”
et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
20 他们就立刻舍了网,跟从了他。
At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
21 从那里往前走,又看见弟兄二人,就是西庇太的儿子雅各和他兄弟约翰,同他们的父亲西庇太在船上补网,耶稣就招呼他们,
Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.
22 他们立刻舍了船,别了父亲,跟从了耶稣。
Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
23 耶稣走遍加利利,在各会堂里教训人,传天国的福音,医治百姓各样的病症。
Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
24 他的名声就传遍了叙利亚。那里的人把一切害病的,就是害各样疾病、各样疼痛的和被鬼附的、癫痫的、瘫痪的,都带了来,耶稣就治好了他们。
Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
25 当下,有许多人从加利利、低加坡里、耶路撒冷、犹太、约旦河外来跟着他。
et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.

< 马太福音 4 >