< 马太福音 2 >

1 当希律王的时候,耶稣生在犹太的伯利恒。有几个博士从东方来到耶路撒冷,说:
Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iuda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam,
2 “那生下来作犹太人之王的在哪里?我们在东方看见他的星,特来拜他。”
dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum.
3 希律王听见了,就心里不安;耶路撒冷合城的人也都不安。
Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Ierosolyma cum illo.
4 他就召齐了祭司长和民间的文士,问他们说:“基督当生在何处?”
Et congregans omnes principes sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
5 他们回答说:“在犹太的伯利恒。因为有先知记着,说:
At illi dixerunt ei: In Bethlehem Iuda: Sic enim scriptum est per Prophetam:
6 犹大地的伯利恒啊, 你在犹大诸城中并不是最小的; 因为将来有一位君王要从你那里出来, 牧养我以色列民。”
Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
7 当下,希律暗暗地召了博士来,细问那星是什么时候出现的,
Tunc Herodes clam vocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis:
8 就差他们往伯利恒去,说:“你们去仔细寻访那小孩子,寻到了就来报信,我也好去拜他。”
et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renunciate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
9 他们听见王的话就去了。在东方所看见的那星忽然在他们前头行,直行到小孩子的地方,就在上头停住了。
Qui cum audissent regem, abierunt. et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usquedum veniens staret supra, ubi erat puer.
10 他们看见那星,就大大地欢喜;
Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
11 进了房子,看见小孩子和他母亲马利亚,就俯伏拜那小孩子,揭开宝盒,拿黄金、乳香、没药为礼物献给他。
Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, tus, et myrrham.
12 博士因为在梦中被主指示不要回去见希律,就从别的路回本地去了。
Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
13 他们去后,有主的使者向约瑟梦中显现,说:“起来!带着小孩子同他母亲逃往埃及,住在那里,等我吩咐你;因为希律必寻找小孩子,要除灭他。”
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge, accipe puerum, et matrem eius, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.
14 约瑟就起来,夜间带着小孩子和他母亲往埃及去,
Qui consurgens accepit puerum, et matrem eius nocte, et secessit in Aegyptum:
15 住在那里,直到希律死了。这是要应验主借先知所说的话,说:“我从埃及召出我的儿子来。”
et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum.
16 希律见自己被博士愚弄,就大大发怒,差人将伯利恒城里并四境所有的男孩,照着他向博士仔细查问的时候,凡两岁以里的,都杀尽了。
Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
17 这就应了先知耶利米的话,说:
Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
18 在拉玛听见号咷大哭的声音, 是拉结哭她儿女, 不肯受安慰, 因为他们都不在了。
Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
19 希律死了以后,有主的使者在埃及向约瑟梦中显现,说:
Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Aegypto,
20 “起来!带着小孩子和他母亲往以色列地去,因为要害小孩子性命的人已经死了。”
dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri.
21 约瑟就起来,把小孩子和他母亲带到以色列地去;
Qui consurgens, accepit puerum, et matrem eius, et venit in terram Israel.
22 只因听见亚基老接着他父亲希律作了犹太王,就怕往那里去,又在梦中被主指示,便往加利利境内去了,
Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae.
23 到了一座城,名叫拿撒勒,就住在那里。这是要应验先知所说,他将称为拿撒勒人的话了。
Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur.

< 马太福音 2 >