< 路加福音 10 >

1 这事以后,主又设立七十个人,差遣他们两个两个地在他前面,往自己所要到的各城各地方去,
Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos. et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem, et locum, quo erat ipse venturus.
2 就对他们说:“要收的庄稼多,做工的人少。所以,你们当求庄稼的主打发工人出去收他的庄稼。
Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
3 你们去吧!我差你们出去,如同羊羔进入狼群。
Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
4 不要带钱囊,不要带口袋,不要带鞋;在路上也不要问人的安。
Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
5 无论进哪一家,先要说:‘愿这一家平安。’
In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:
6 那里若有当得平安的人,你们所求的平安就必临到那家;不然,就归与你们了。
et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.
7 你们要住在那家,吃喝他们所供给的,因为工人得工价是应当的;不要从这家搬到那家。
In eadem autem domo manete edentes, et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
8 无论进哪一城,人若接待你们,给你们摆上什么,你们就吃什么。
Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis:
9 要医治那城里的病人,对他们说:‘神的国临近你们了。’
et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
10 无论进哪一城,人若不接待你们,你们就到街上去,
In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas eius, dicite:
11 说:‘就是你们城里的尘土黏在我们的脚上,我们也当着你们擦去。虽然如此,你们该知道 神的国临近了。’
Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
12 我告诉你们,当审判的日子,所多玛所受的,比那城还容易受呢!”
Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
13 “哥拉汛哪,你有祸了!伯赛大啊,你有祸了!因为在你们中间所行的异能若行在泰尔、西顿,他们早已披麻蒙灰,坐在地上悔改了。
Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia si in Tyro, et Sidone factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere sedentes pœniterent.
14 当审判的日子,泰尔、西顿所受的,比你们还容易受呢!
Verumtamen Tyro, et Sidoni remissius erit in iudicio, quam vobis.
15 迦百农啊,你已经升到天上,将来必推下阴间。” (Hadēs g86)
Et tu Capharnaum usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris. (Hadēs g86)
16 又对门徒说:“听从你们的就是听从我;弃绝你们的就是弃绝我;弃绝我的就是弃绝那差我来的。”
Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me.
17 那七十个人欢欢喜喜地回来,说:“主啊!因你的名,就是鬼也服了我们。”
Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subiiciuntur nobis in nomine tuo.
18 耶稣对他们说:“我曾看见撒但从天上坠落,像闪电一样。
Et ait illis: Videbam satanam sicut fulgor de cælo cadentem.
19 我已经给你们权柄可以践踏蛇和蝎子,又胜过仇敌一切的能力,断没有什么能害你们。
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.
20 然而,不要因鬼服了你们就欢喜,要因你们的名记录在天上欢喜。”
Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
21 正当那时,耶稣被圣灵感动就欢乐,说:“父啊,天地的主,我感谢你!因为你将这些事向聪明通达人就藏起来,向婴孩就显出来。父啊!是的,因为你的美意本是如此。
In ipsa hora exultavit Spiritu sancto, et dixit: Confiteor tibi pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.
22 一切所有的都是我父交付我的;除了父,没有人知道子是谁;除了子和子所愿意指示的,没有人知道父是谁。”
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
23 耶稣转身暗暗地对门徒说:“看见你们所看见的,那眼睛就有福了。
Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi, qui vident quæ vos videtis.
24 我告诉你们,从前有许多先知和君王要看你们所看的,却没有看见,要听你们所听的,却没有听见。”
Dico enim vobis, quod multi prophetæ, et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.
25 有一个律法师起来试探耶稣, 说:“夫子!我该做什么才可以承受永生?” (aiōnios g166)
Et ecce quidam Legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? (aiōnios g166)
26 耶稣对他说:“律法上写的是什么?你念的是怎样呢?”
At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?
27 他回答说:“你要尽心、尽性、尽力、尽意爱主—你的 神;又要爱邻舍如同自己。”
Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
28 耶稣说:“你回答的是;你这样行,就必得永生。”
Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.
29 那人要显明自己有理,就对耶稣说:“谁是我的邻舍呢?”
Ille autem volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus?
30 耶稣回答说:“有一个人从耶路撒冷下耶利哥去,落在强盗手中。他们剥去他的衣裳,把他打个半死,就丢下他走了。
Suscipiens autem Iesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
31 偶然有一个祭司从这条路下来,看见他就从那边过去了。
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit.
32 又有一个利未人来到这地方,看见他,也照样从那边过去了。
Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
33 惟有一个撒马利亚人行路来到那里,看见他就动了慈心,
Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.
34 上前用油和酒倒在他的伤处,包裹好了,扶他骑上自己的牲口,带到店里去照应他。
Et appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum, et vinum: et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit.
35 第二天拿出二钱银子来,交给店主,说:‘你且照应他;此外所费用的,我回来必还你。’
Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
36 你想,这三个人哪一个是落在强盗手中的邻舍呢?”
Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?
37 他说:“是怜悯他的。”耶稣说:“你去照样行吧。”
At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Iesus: Vade, et tu fac similiter.
38 他们走路的时候,耶稣进了一个村庄。有一个女人,名叫马大,接他到自己家里。
Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam Martha nomine, excepit illum in domum suam,
39 她有一个妹子,名叫马利亚,在耶稣脚前坐着听他的道。
et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
40 马大伺候的事多,心里忙乱,就进前来,说:“主啊,我的妹子留下我一个人伺候,你不在意吗?请吩咐她来帮助我。”
Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi, ut me adiuvet.
41 耶稣回答说:“马大!马大!你为许多的事思虑烦扰,
Et respondens dixit illis Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima.
42 但是不可少的只有一件;马利亚已经选择那上好的福分,是不能夺去的。”
Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.

< 路加福音 10 >