< 利未记 25 >

1 耶和华在西奈山对摩西说:
Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:
2 “你晓谕以色列人说:你们到了我所赐你们那地的时候,地就要向耶和华守安息。
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
3 六年要耕种田地,也要修理葡萄园,收藏地的出产。
Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus:
4 第七年,地要守圣安息,就是向耶和华守的安息,不可耕种田地,也不可修理葡萄园。
septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
5 遗落自长的庄稼不可收割;没有修理的葡萄树也不可摘取葡萄。这年,地要守圣安息。
Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est:
6 地在安息年所出的,要给你和你的仆人、婢女、雇工人,并寄居的外人当食物。
sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te:
7 这年的土产也要给你的牲畜和你地上的走兽当食物。”
jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.
8 “你要计算七个安息年,就是七七年。这便为你成了七个安息年,共是四十九年。
Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem:
9 当年七月初十日,你要大发角声;这日就是赎罪日,要在遍地发出角声。
et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
10 第五十年,你们要当作圣年,在遍地给一切的居民宣告自由。这年必为你们的禧年,各人要归自己的产业,各归本家。
Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
11 第五十年要作为你们的禧年。这年不可耕种;地中自长的,不可收割;没有修理的葡萄树也不可摘取葡萄。
quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,
12 因为这是禧年,你们要当作圣年,吃地中自出的土产。
ob sanctificationem jubilæi: sed statim oblata comedetis.
13 “这禧年,你们各人要归自己的地业。
Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.
14 你若卖什么给邻舍,或是从邻舍的手中买什么,彼此不可亏负。
Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,
15 你要按禧年以后的年数向邻舍买;他也要按年数的收成卖给你。
et juxta supputationem frugum vendet tibi.
16 年岁若多,要照数加添价值;年岁若少,要照数减去价值,因为他照收成的数目卖给你。
Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.
17 你们彼此不可亏负,只要敬畏你们的 神,因为我是耶和华—你们的 神。”
Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
18 “我的律例,你们要遵行,我的典章,你们要谨守,就可以在那地上安然居住。
Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
19 地必出土产,你们就要吃饱,在那地上安然居住。
et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
20 你们若说:‘这第七年我们不耕种,也不收藏土产,吃什么呢?’
Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
21 我必在第六年将我所命的福赐给你们,地便生三年的土产。
dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:
22 第八年,你们要耕种,也要吃陈粮,等到第九年出产收来的时候,你们还吃陈粮。”
seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
23 “地不可永卖,因为地是我的;你们在我面前是客旅,是寄居的。
Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis:
24 在你们所得为业的全地,也要准人将地赎回。
unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
25 你的弟兄若渐渐穷乏,卖了几分地业,他至近的亲属就要来把弟兄所卖的赎回。
Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
26 若没有能给他赎回的,他自己渐渐富足,能够赎回,
Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
27 就要算出卖地的年数,把余剩年数的价值还那买主,自己便归回自己的地业。
computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
28 倘若不能为自己得回所卖的,仍要存在买主的手里直到禧年;到了禧年,地业要出买主的手,自己便归回自己的地业。
Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
29 “人若卖城内的住宅,卖了以后,一年之内可以赎回;在一整年,必有赎回的权柄。
Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
30 若在一整年之内不赎回,这城内的房屋就定准永归买主,世世代代为业;在禧年也不得出买主的手。
Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.
31 但房屋在无城墙的村庄里,要看如乡下的田地一样,可以赎回;到了禧年,都要出买主的手。
Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.
32 然而利未人所得为业的城邑,其中的房屋,利未人可以随时赎回。
Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi:
33 若是一个利未人不将所卖的房屋赎回,是在所得为业的城内,到了禧年就要出买主的手,因为利未人城邑的房屋是他们在以色列人中的产业。
si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.
34 只是他们各城郊野之地不可卖,因为是他们永远的产业。”
Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
35 “你的弟兄在你那里若渐渐贫穷,手中缺乏,你就要帮补他,使他与你同住,像外人和寄居的一样。
Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
36 不可向他取利,也不可向他多要;只要敬畏你的 神,使你的弟兄与你同住。
ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
37 你借钱给他,不可向他取利;借粮给他,也不可向他多要。
Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
38 我是耶和华—你们的 神,曾领你们从埃及地出来,为要把迦南地赐给你们,要作你们的 神。”
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
39 “你的弟兄若在你那里渐渐穷乏,将自己卖给你,不可叫他像奴仆服事你。
Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
40 他要在你那里像雇工人和寄居的一样,要服事你直到禧年。
sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilæum operabitur apud te,
41 到了禧年,他和他儿女要离开你,一同出去归回本家,到他祖宗的地业那里去。
et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
42 因为他们是我的仆人,是我从埃及地领出来的,不可卖为奴仆。
Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum:
43 不可严严地辖管他,只要敬畏你的 神。
ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
44 至于你的奴仆、婢女,可以从你四围的国中买。
Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt:
45 并且那寄居在你们中间的外人和他们的家属,在你们地上所生的,你们也可以从其中买人;他们要作你们的产业。
et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:
46 你们要将他们遗留给你们的子孙为产业,要永远从他们中间拣出奴仆;只是你们的弟兄以色列人,你们不可严严地辖管。
et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
47 “住在你那里的外人,或是寄居的,若渐渐富足,你的弟兄却渐渐穷乏,将自己卖给那外人,或是寄居的,或是外人的宗族,
Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus:
48 卖了以后,可以将他赎回。无论是他的弟兄,
post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
49 或伯叔、伯叔的儿子,本家的近支,都可以赎他。他自己若渐渐富足,也可以自赎。
et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
50 他要和买主计算,从卖自己的那年起,算到禧年;所卖的价值照着年数多少,好像工人每年的工价。
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
51 若缺少的年数多,就要按着年数从买价中偿还他的赎价。
Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium:
52 若到禧年只缺少几年,就要按着年数和买主计算,偿还他的赎价。
si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
53 他和买主同住,要像每年雇的工人,买主不可严严地辖管他。
quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
54 他若不这样被赎,到了禧年,要和他的儿女一同出去。
Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.
55 因为以色列人都是我的仆人,是我从埃及地领出来的。我是耶和华—你们的 神。”
Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.

< 利未记 25 >