< 士师记 4 >

1 以笏死后,以色列人又行耶和华眼中看为恶的事,
Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
2 耶和华就把他们付与在夏琐作王的迦南王耶宾手中;他的将军是西西拉,住在外邦人的夏罗设。
et tradidit illos Dominus in manus Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor: habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium.
3 耶宾王有铁车九百辆。他大大欺压以色列人二十年,以色列人就呼求耶和华。
Clamaveruntque filii Israel ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
4 有一位女先知名叫底波拉,是拉比多的妻,当时作以色列的士师。
Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quae iudicabat populum in illo tempore.
5 她住在以法莲山地拉玛和伯特利中间,在底波拉的棕树下。以色列人都上她那里去听判断。
Et sedebat sub palma, quae nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israel in omne iudicium.
6 她打发人从拿弗他利的基低斯将亚比挪庵的儿子巴拉召了来,对他说:“耶和华—以色列的 神吩咐你说:‘你率领一万拿弗他利和西布伦人上他泊山去。
Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Praecepit tibi Dominus Deus Israel, vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon:
7 我必使耶宾的将军西西拉率领他的车辆和全军往基顺河,到你那里去;我必将他交在你手中。’”
ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Iabin, et currus eius, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua.
8 巴拉说:“你若同我去,我就去;你若不同我去,我就不去。”
Dixitque ad eam Barac: Si venis mecum, vadam: si nolueris venire mecum, non pergam.
9 底波拉说:“我必与你同去,只是你在所行的路上得不着荣耀,因为耶和华要将西西拉交在一个妇人手里。”于是底波拉起来,与巴拉一同往基低斯去了。
Quae dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes.
10 巴拉就招聚西布伦人和拿弗他利人到基低斯,跟他上去的有一万人。底波拉也同他上去。
Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo.
11 摩西岳父何巴的后裔,基尼人希百曾离开基尼族,到靠近基低斯、撒拿音的橡树旁支搭帐棚。
Haber autem Cinaeus recesserat quondam a ceteris Cinaeis fratribus suis filiis Hobab, cognati Moysi: et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quae vocatur Sennim, et erat iuxta Cedes.
12 有人告诉西西拉说:“亚比挪庵的儿子巴拉已经上他泊山了。”
Nunciatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem, in montem Thabor:
13 西西拉就聚集所有的铁车九百辆和跟随他的全军,从外邦人的夏罗设出来,到了基顺河。
et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison.
14 底波拉对巴拉说:“你起来,今日就是耶和华将西西拉交在你手的日子。耶和华岂不在你前头行吗?”于是巴拉下了他泊山,跟随他有一万人。
Dixitque Debbora ad Barac: Surge, haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo.
15 耶和华使西西拉和他一切车辆全军溃乱,在巴拉面前被刀杀败;西西拉下车步行逃跑。
Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus eius, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac: in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret,
16 巴拉追赶车辆、军队,直到外邦人的夏罗设。西西拉的全军都倒在刀下,没有留下一人。
et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.
17 只有西西拉步行逃跑,到了基尼人希百之妻雅亿的帐棚,因为夏琐王耶宾与基尼人希百家和好。
Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cinaei. Erat autem pax inter Iabin regem Asor, et domum Haber Cinaei.
18 雅亿出来迎接西西拉,对他说:“请我主进来,不要惧怕”;西西拉就进了她的帐棚。雅亿用被将他遮盖。
Egressa igitur Iahel in occursum Sisarae, dixit ad eum: Intra ad me domine mi: intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum eius, et opertus ab ea pallio,
19 西西拉对雅亿说:“我渴了,求你给我一点水喝。”雅亿就打开皮袋,给他奶子喝,仍旧把他遮盖。
dixit ad eam: Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio valde. Quae aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum.
20 西西拉又对雅亿说:“请你站在帐棚门口,若有人来问你说:‘有人在这里没有?’你就说:‘没有。’”
Dixitque Sisara ad eam: Sta ante ostium tabernaculi: et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens: Numquid hic est aliquis? Respondebis: Nullus est.
21 西西拉疲乏沉睡。希百的妻雅亿取了帐棚的橛子,手里拿着锤子,轻悄悄地到他旁边,将橛子从他鬓边钉进去,钉入地里。西西拉就死了。
Tulit itaque Iahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum: et ingressa abscondite, et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram: qui soporem morti socians defecit, et mortuus est.
22 巴拉追赶西西拉的时候,雅亿出来迎接他说:“来吧,我将你所寻找的人给你看。”他就进入帐棚,看见西西拉已经死了,倒在地上,橛子还在他鬓中。
Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat: egressaque Iahel in occursum eius, et dixit ei: Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum, et clavum infixum in tempore eius.
23 这样, 神使迦南王耶宾被以色列人制伏了。
Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel:
24 从此以色列人的手越发有力,胜了迦南王耶宾,直到将他灭绝了。
qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan, donec delerent eum.

< 士师记 4 >