< 约翰福音 2 >

1 第三日,在加利利的迦拿有娶亲的筵席,耶稣的母亲在那里。
Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.
2 耶稣和他的门徒也被请去赴席。
Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.
3 酒用尽了,耶稣的母亲对他说:“他们没有酒了。”
Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent.
4 耶稣说:“母亲,我与你有什么相干?我的时候还没有到。”
Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.
5 他母亲对用人说:“他告诉你们什么,你们就做什么。”
Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
6 照犹太人洁净的规矩,有六口石缸摆在那里,每口可以盛两三桶水。
Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
7 耶稣对用人说:“把缸倒满了水。”他们就倒满了,直到缸口。
Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
8 耶稣又说:“现在可以舀出来,送给管筵席的。”他们就送了去。
Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.
9 管筵席的尝了那水变的酒,并不知道是哪里来的,只有舀水的用人知道。管筵席的便叫新郎来,
Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus,
10 对他说:“人都是先摆上好酒,等客喝足了,才摆上次的,你倒把好酒留到如今!”
et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
11 这是耶稣所行的头一件神迹,是在加利利的迦拿行的,显出他的荣耀来;他的门徒就信他了。
Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
12 这事以后,耶稣与他的母亲、弟兄,和门徒都下迦百农去,在那里住了不多几日。
Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.
13 犹太人的逾越节近了,耶稣就上耶路撒冷去。
Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam:
14 看见殿里有卖牛、羊、鸽子的,并有兑换银钱的人坐在那里,
et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
15 耶稣就拿绳子做成鞭子,把牛羊都赶出殿去,倒出兑换银钱之人的银钱,推翻他们的桌子,
Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
16 又对卖鸽子的说:“把这些东西拿去!不要将我父的殿当作买卖的地方。”
Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
17 他的门徒就想起经上记着说:“我为你的殿心里焦急,如同火烧。”
Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me.
18 因此犹太人问他说:“你既做这些事,还显什么神迹给我们看呢?”
Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis?
19 耶稣回答说:“你们拆毁这殿,我三日内要再建立起来。”
Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
20 犹太人便说:“这殿是四十六年才造成的,你三日内就再建立起来吗?”
Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?
21 但耶稣这话是以他的身体为殿。
Ille autem dicebat de templo corporis sui.
22 所以到他从死里复活以后,门徒就想起他说过这话,便信了圣经和耶稣所说的。
Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
23 当耶稣在耶路撒冷过逾越节的时候,有许多人看见他所行的神迹,就信了他的名。
Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.
24 耶稣却不将自己交托他们;因为他知道万人,
Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
25 也用不着谁见证人怎样,因他知道人心里所存的。
et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.

< 约翰福音 2 >