< 约翰福音 13 >

1 逾越节以前,耶稣知道自己离世归父的时候到了。他既然爱世间属自己的人,就爱他们到底。
Ante diem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
2 吃晚饭的时候,魔鬼已将卖耶稣的意思放在西门的儿子加略人犹大心里。
Et coena facta, cum diabolus iam misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis:
3 耶稣知道父已将万有交在他手里,且知道自己是从 神出来的,又要归到 神那里去,
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
4 就离席站起来,脱了衣服,拿一条手巾束腰,
surgit a coena, et ponit vestimenta sua: et cum accepisset linteum, praecinxit se.
5 随后把水倒在盆里,就洗门徒的脚,并用自己所束的手巾擦干。
Deinde misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus.
6 挨到西门·彼得,彼得对他说:“主啊,你洗我的脚吗?”
Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?
7 耶稣回答说:“我所做的,你如今不知道,后来必明白。”
Respondit Iesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea.
8 彼得说:“你永不可洗我的脚!”耶稣说:“我若不洗你,你就与我无分了。” (aiōn g165)
Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Iesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. (aiōn g165)
9 西门·彼得说:“主啊,不但我的脚,连手和头也要洗。”
Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
10 耶稣说:“凡洗过澡的人,只要把脚一洗,全身就干净了。你们是干净的,然而不都是干净的。”
Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, et est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
11 耶稣原知道要卖他的是谁,所以说:“你们不都是干净的。”
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: propterea dixit: Non estis mundi omnes.
12 耶稣洗完了他们的脚,就穿上衣服,又坐下,对他们说:“我向你们所做的,你们明白吗?
Postquam ergo lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua: et cum recubuisset iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
13 你们称呼我夫子,称呼我主,你们说的不错,我本来是。
Vos vocatis me Magister, et Domine, et bene dicitis: sum etenim.
14 我是你们的主,你们的夫子,尚且洗你们的脚,你们也当彼此洗脚。
Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus, et Magister: et vos debetis alter alterius lavare pedes.
15 我给你们作了榜样,叫你们照着我向你们所做的去做。
Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
16 我实实在在地告诉你们,仆人不能大于主人,差人也不能大于差他的人。
Amen, amen dico vobis: non est servus maior Domino suo: neque apostolus maior est eo, qui misit illum.
17 你们既知道这事,若是去行就有福了。
Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea.
18 我这话不是指着你们众人说的,我知道我所拣选的是谁。现在要应验经上的话,说:‘同我吃饭的人用脚踢我。’
Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
19 如今事情还没有成就,我要先告诉你们,叫你们到事情成就的时候可以信我是基督。
Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis, quia ego sum.
20 我实实在在地告诉你们,有人接待我所差遣的,就是接待我;接待我,就是接待那差遣我的。”
Amen, amen dico vobis: Qui accipit si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit.
21 耶稣说了这话,心里忧愁,就明说:“我实实在在地告诉你们,你们中间有一个人要卖我了。”
Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis: Quia unus ex vobis tradet me.
22 门徒彼此对看,猜不透所说的是谁。
Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.
23 有一个门徒,是耶稣所爱的,侧身挨近耶稣的怀里。
Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
24 西门·彼得点头对他说:“你告诉我们,主是指着谁说的。”
Innuit ergo huic Simon Petrus: et dixit ei: Quis est, de quo dicit?
25 那门徒便就势靠着耶稣的胸膛,问他说:“主啊,是谁呢?”
Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: Domine quis est?
26 耶稣回答说:“我蘸一点饼给谁,就是谁。”耶稣就蘸了一点饼,递给加略人西门的儿子犹大。
Respondit Iesus: Ille est, cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Iscariotis.
27 他吃了以后,撒但就入了他的心。耶稣便对他说:“你所做的,快做吧!”
Et post buccellam, introivit in eum satanas. Et dixit ei Iesus: Quod facis, fac citius.
28 同席的人没有一个知道是为什么对他说这话。
Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
29 有人因犹大带着钱囊,以为耶稣是对他说:“你去买我们过节所应用的东西”,或是叫他拿什么周济穷人。
Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quod dixisset ei Iesus: Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.
30 犹大受了那点饼,立刻就出去。那时候是夜间了。
Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
31 他既出去,耶稣就说:“如今人子得了荣耀, 神在人子身上也得了荣耀。
Cum ergo exisset, dixit Iesus: Nunc clarificatus est filius hominis: et Deus clarificatus est in eo.
32 神要因自己荣耀人子,并且要快快地荣耀他。
Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.
33 小子们,我还有不多的时候与你们同在;后来你们要找我,但我所去的地方你们不能到。这话我曾对犹太人说过,如今也照样对你们说。
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me: et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.
34 我赐给你们一条新命令,乃是叫你们彼此相爱;我怎样爱你们,你们也要怎样相爱。
Mandatum novum do vobis: Ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
35 你们若有彼此相爱的心,众人因此就认出你们是我的门徒了。”
In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
36 西门·彼得问耶稣说:“主往哪里去?”耶稣回答说:“我所去的地方,你现在不能跟我去,后来却要跟我去。”
Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Iesus: Quo ego vado, non potes me modo sequi: sequeris autem postea.
37 彼得说:“主啊,我为什么现在不能跟你去?我愿意为你舍命!”
Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.
38 耶稣说:“你愿意为我舍命吗?我实实在在地告诉你,鸡叫以先,你要三次不认我。”
Respondit ei Iesus: Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.

< 约翰福音 13 >