< 以赛亚书 31 >

1 祸哉!那些下埃及求帮助的, 是因仗赖马匹,倚靠甚多的车辆, 并倚靠强壮的马兵, 却不仰望以色列的圣者, 也不求问耶和华。
Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt: et super equitibus, quia prævalidi nimis: et non sunt confisi super sanctum Israel, et Dominum non requisierunt.
2 其实,耶和华有智慧; 他必降灾祸, 并不反悔自己的话, 却要兴起攻击那作恶之家, 又攻击那作孽帮助人的。
Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit: et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem.
3 埃及人不过是人,并不是 神; 他们的马不过是血肉,并不是灵。 耶和华一伸手,那帮助人的必绊跌, 那受帮助的也必跌倒,都一同灭亡。
Ægyptus, homo, et non Deus: et equi eorum, caro, et non spiritus: et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.
4 耶和华对我如此说: 狮子和少壮狮子护食咆哮, 就是喊许多牧人来攻击它, 它总不因他们的声音惊惶, 也不因他们的喧哗缩伏。 如此,万军之耶和华 也必降临在锡安山冈上争战。
Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo, et catulus leonis super prædam suam, et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion, et super collem eius.
5 雀鸟怎样搧翅覆雏, 万军之耶和华也要照样保护耶路撒冷。 他必保护拯救, 要越门保守。
Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Ierusalem, protegens et liberans, transiens et salvans.
6 以色列人哪,你们深深地悖逆耶和华,现今要归向他。
Convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israel.
7 到那日,各人必将他金偶像银偶像,就是亲手所造、陷自己在罪中的,都抛弃了。
In die enim illa abiiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum.
8 亚述人必倒在刀下,并非人的刀; 有刀要将他吞灭,并非人的刀。 他必逃避这刀; 他的少年人必成为服苦的。
Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet non a facie gladii: et iuvenes eius vectigales erunt:
9 他的磐石必因惊吓挪去; 他的首领必因大旗惊惶。 这是那有火在锡安、 有炉在耶路撒冷的耶和华说的。
et fortitudo eius a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes eius: dixit Dominus: cuius ignis est in Sion. et caminus eius in Ierusalem.

< 以赛亚书 31 >