< 以赛亚书 14 >

1 耶和华要怜恤雅各,必再拣选以色列,将他们安置在本地。寄居的必与他们联合,紧贴雅各家。
Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Iacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam: adiungetur advena ad eos, et adhærebit domui Iacob.
2 外邦人必将他们带回本土;以色列家必在耶和华的地上得外邦人为仆婢,也要掳掠先前掳掠他们的,辖制先前欺压他们的。
Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum: et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subiicient exactores suos.
3 当耶和华使你脱离愁苦、烦恼,并人勉强你做的苦工,得享安息的日子,
Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura, qua ante servisti:
4 你必题这诗歌论巴比伦王说: 欺压人的何竟息灭? 强暴的何竟止息?
sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor, quievit tributum?
5 耶和华折断了恶人的杖, 辖制人的圭,
Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,
6 就是在忿怒中连连攻击众民的, 在怒气中辖制列国, 行逼迫无人阻止的。
cædentem populos in indignatione, plaga insanabili, subiicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
7 现在全地得安息,享平静; 人皆发声欢呼。
Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exultavit:
8 松树和黎巴嫩的香柏树 都因你欢乐,说: 自从你仆倒, 再无人上来砍伐我们。
abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.
9 你下到阴间, 阴间就因你震动来迎接你, 又因你惊动在世曾为首领的阴魂, 并使那曾为列国君王的, 都离位站起。 (Sheol h7585)
Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. (Sheol h7585)
10 他们都要发言对你说: 你也变为软弱像我们一样吗? 你也成了我们的样子吗?
Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es.
11 你的威势和你琴瑟的声音都下到阴间。 你下铺的是虫,上盖的是蛆。 (Sheol h7585)
Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. (Sheol h7585)
12 明亮之星,早晨之子啊, 你何竟从天坠落? 你这攻败列国的何竟被砍倒在地上?
Quomodo cecidisti de cælo lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?
13 你心里曾说: 我要升到天上; 我要高举我的宝座在 神众星以上; 我要坐在聚会的山上,在北方的极处。
qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis,
14 我要升到高云之上; 我要与至上者同等。
Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo.
15 然而,你必坠落阴间, 到坑中极深之处。 (Sheol h7585)
Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci: (Sheol h7585)
16 凡看见你的都要定睛看你, 留意看你,说: 使大地战抖, 使列国震动,
qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna,
17 使世界如同荒野, 使城邑倾覆, 不释放被掳的人归家, 是这个人吗?
qui posuit orbem desertum, et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem?
18 列国的君王 俱各在自己阴宅的荣耀中安睡。
Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua.
19 惟独你被抛弃, 不得入你的坟墓, 好像可憎的枝子, 以被杀的人为衣, 就是被刀刺透, 坠落坑中石头那里的; 你又像被践踏的尸首一样。
Tu autem proiectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.
20 你不得与君王同葬; 因为你败坏你的国,杀戮你的民。 恶人后裔的名,必永不提说。
Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura: tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum.
21 先人既有罪孽, 就要预备杀戮他的子孙, 免得他们兴起来,得了遍地, 在世上修满城邑。
Præparate filios eius occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.
22 万军之耶和华说: 我必兴起攻击他们, 将巴比伦的名号和所余剩的人, 连子带孙一并剪除。 这是耶和华说的。
Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum: et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus.
23 我必使巴比伦为箭猪所得, 又变为水池; 我要用灭亡的扫帚扫净它。 这是万军之耶和华说的。
Et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.
24 万军之耶和华起誓说: 我怎样思想,必照样成就; 我怎样定意,必照样成立,
Iuravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit: et quo modo mente tractavi,
25 就是在我地上打折亚述人, 在我山上将他践踏。 他加的轭必离开以色列人; 他加的重担必离开他们的肩头。
sic eveniet: Ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum: et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab humero eorum tolletur.
26 这是向全地所定的旨意; 这是向万国所伸出的手。
Hoc consilium, quod cogitavi super omnem terram, et hæc est manus extenta super universas gentes.
27 万军之耶和华既然定意,谁能废弃呢? 他的手已经伸出,谁能转回呢?
Dominus enim exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? et manus eius extenta: et quis avertet eam?
28 亚哈斯王崩的那年,就有以下的默示:
In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud:
29 非利士全地啊, 不要因击打你的杖折断就喜乐。 因为从蛇的根必生出毒蛇; 它所生的是火焰的飞龙。
ne lætaris Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui: de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem.
30 贫寒人的长子必有所食; 穷乏人必安然躺卧。 我必以饥荒治死你的根; 你所余剩的人必被杀戮。
Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent: et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.
31 门哪,应当哀号! 城啊,应当呼喊! 非利士全地啊,你都消化了! 因为有烟从北方出来, 他行伍中并无乱队的。
Ulula porta, clama civitas: prostrata est Philisthæa omnis: ab Aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen eius.
32 可怎样回答外邦的使者呢? 必说:耶和华建立了锡安; 他百姓中的困苦人必投奔在其中。
Et quid respondebitur nunciis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi eius.

< 以赛亚书 14 >