< 以斯拉记 1 >

1 波斯王塞鲁士元年,耶和华为要应验借耶利米口所说的话,就激动波斯王塞鲁士的心,使他下诏通告全国说:
In anno primo Cyri regis Persarum ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens:
2 “波斯王塞鲁士如此说:‘耶和华天上的 神已将天下万国赐给我,又嘱咐我在犹大的耶路撒冷为他建造殿宇。
Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Ierusalem, quæ est in Iudæa.
3 在你们中间凡作他子民的,可以上犹大的耶路撒冷,在耶路撒冷重建耶和华—以色列 神的殿(只有他是 神)。愿 神与这人同在。
Quis est in vobis de universo populo eius? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Ierusalem, quæ est in Iudæa, et ædificet domum Domini Dei Israel, ipse est Deus qui est in Ierusalem.
4 凡剩下的人,无论寄居何处,那地的人要用金银、财物、牲畜帮助他,另外也要为耶路撒冷 神的殿甘心献上礼物。’”
Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adiuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Ierusalem.
5 于是,犹大和便雅悯的族长、祭司、利未人,就是一切被 神激动他心的人,都起来要上耶路撒冷去建造耶和华的殿。
Et surrexerunt principes patrum de Iuda, et Beniamin, et Sacerdotes, et Levitæ, et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Ierusalem.
6 他们四围的人就拿银器、金子、财物、牲畜、珍宝帮助他们,另外还有甘心献的礼物。
Universique qui erant in circuitu, adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et iumentis, in supellectili, exceptis his, quæ sponte obtulerant.
7 塞鲁士王也将耶和华殿的器皿拿出来,这器皿是尼布甲尼撒从耶路撒冷掠来、放在自己神之庙中的。
Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor de Ierusalem, et posuerat ea in templo Dei sui.
8 波斯王塞鲁士派库官米提利达将这器皿拿出来,按数交给犹大的首领设巴萨。
Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Iuda.
9 器皿的数目记在下面:金盘三十个,银盘一千个,刀二十九把,
Et hic est numerus eorum: Phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille, cultri vigintinovem, scyphi aurei triginta,
10 金碗三十个,银碗之次的四百一十个,别样的器皿一千件。
scyphi argentei secundi quadringenti decem: vasa alia mille.
11 金银器皿共有五千四百件。被掳的人从巴比伦上耶路撒冷的时候,设巴萨将这一切都带上来。
Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta: universa tulit Sassabasar cum his, qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Ierusalem.

< 以斯拉记 1 >