< 出埃及记 26 >

1 “你要用十幅幔子做帐幕。这些幔子要用捻的细麻和蓝色、紫色、朱红色线制造,并用巧匠的手工绣上基路伯。
Tabernaculum vero ita facies: Decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
2 每幅幔子要长二十八肘,宽四肘,幔子都要一样的尺寸。
Longitudo cortinæ unius habebit vigintiocto cubitos: latitudo, quattuor cubitorum erit. unius mensuræ fient universa tentoria.
3 这五幅幔子要幅幅相连;那五幅幔子也要幅幅相连。
Quinque cortinæ sibi iungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
4 在这相连的幔子末幅边上要做蓝色的钮扣;在那相连的幔子末幅边上也要照样做。
Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
5 要在这相连的幔子上做五十个钮扣;在那相连的幔子上也做五十个钮扣,都要两两相对。
Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
6 又要做五十个金钩,用钩使幔子相连,这才成了一个帐幕。
Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
7 “你要用山羊毛织十一幅幔子,作为帐幕以上的罩棚。
Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
8 每幅幔子要长三十肘,宽四肘;十一幅幔子都要一样的尺寸。
Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos: et latitudo, quattuor: æqua erit mensura sagorum omnium.
9 要把五幅幔子连成一幅,又把六幅幔子连成一幅,这第六幅幔子要在罩棚的前面折上去。
E quibus quinque iunges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
10 在这相连的幔子末幅边上要做五十个钮扣;在那相连的幔子末幅边上也做五十个钮扣。
Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut coniungi cum altero queat: et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
11 又要做五十个铜钩,钩在钮扣中,使罩棚连成一个。
Facies et quinquaginta fibulas æneas, quibus iungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
12 罩棚的幔子所余那垂下来的半幅幔子,要垂在帐幕的后头。
Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora tabernaculi.
13 罩棚的幔子所余长的,这边一肘,那边一肘,要垂在帐幕的两旁,遮盖帐幕。
Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
14 又要用染红的公羊皮做罩棚的盖;再用海狗皮做一层罩棚上的顶盖。
Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus.
15 “你要用皂荚木做帐幕的竖板。
Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
16 每块要长十肘,宽一肘半;
quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
17 每块必有两榫相对。帐幕一切的板都要这样做。
In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur: atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.
18 帐幕的南面要做板二十块。
Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad Austrum.
19 在这二十块板底下要做四十个带卯的银座,两卯接这块板上的两榫,两卯接那块板上的两榫。
Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subiiciantur.
20 帐幕第二面,就是北面,也要做板二十块
In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad Aquilonem, viginti tabulæ erunt,
21 和带卯的银座四十个;这板底下有两卯,那板底下也有两卯。
quadraginta habentes bases argenteas. binæ bases singulis tabulis supponentur.
22 帐幕的后面,就是西面,要做板六块。
Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
23 帐幕后面的拐角要做板两块。
et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
24 板的下半截要双的,上半截要整的,直顶到第一个环子;两块都要这样做两个拐角。
Eruntque coniunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis iunctura servabitur.
25 必有八块板和十六个带卯的银座;这板底下有两卯,那板底下也有两卯。
Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
26 “你要用皂荚木作闩:为帐幕这面的板作五闩,
Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
27 为帐幕那面的板做五闩,又为帐幕后面的板做五闩。
et quinque alios in altero, et eiusdem numeri ad occidentalem plagam:
28 板腰间的中闩要从这一头通到那一头。
qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
29 板要用金子包裹,又要做板上的金环套闩;闩也要用金子包裹。
Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.
30 要照着在山上指示你的样式立起帐幕。
Et eriges tabernaculum iuxta exemplar quod tibi in Monte monstratum est.
31 “你要用蓝色、紫色、朱红色线,和捻的细麻织幔子,以巧匠的手工绣上基路伯。
Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:
32 要把幔子挂在四根包金的皂荚木柱子上,柱子上当有金钩,柱子安在四个带卯的银座上。
quod appendes ante quattuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
33 要使幔子垂在钩子下,把法柜抬进幔子内;这幔子要将圣所和至圣所隔开。
Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et Sanctuarium, et Sanctuarii sanctuaria dividentur.
34 又要把施恩座安在至圣所内的法柜上,
Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum:
35 把桌子安在幔子外帐幕的北面;把灯台安在帐幕的南面,彼此相对。
mensamque extra velum: et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte Aquilonis.
36 “你要拿蓝色、紫色、朱红色线,和捻的细麻,用绣花的手工织帐幕的门帘。
Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
37 要用皂荚木为帘子做五根柱子,用金子包裹。柱子上当有金钩;又要为柱子用铜铸造五个带卯的座。”
Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.

< 出埃及记 26 >