< 但以理书 10 >

1 波斯王塞鲁士第三年,有事显给称为伯提沙撒的但以理。这事是真的,是指着大争战;但以理通达这事,明白这异象。
Anno tertio Cyri regis Persarum verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar et verbum verum et fortitudo magna intellexitque sermonem intelligentia enim est opus in visione
2 当那时,我—但以理悲伤了三个七日。
In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus
3 美味我没有吃,酒肉没有入我的口,也没有用油抹我的身,直到满了三个七日。
panem desiderabilem non comedi et caro et vinum non introierunt in os meum sed neque unguento unctus sum donec complerentur trium hebdomadarum dies
4 正月二十四日,我在底格里斯大河边,
Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum qui est Tigris
5 举目观看,见有一人身穿细麻衣,腰束乌法精金带。
Et levavi oculos meos et vidi et ecce vir unus vestitus lineis et renes eius accincti auro obrizo
6 他身体如水苍玉,面貌如闪电,眼目如火把,手和脚如光明的铜,说话的声音如大众的声音。
et corpus eius quasi chrysolithus et facies eius velut species fulguris et oculi eius ut lampas ardens et brachia eius et quae deorsum sunt usque ad pedes quasi species aeris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis
7 这异象惟有我—但以理一人看见,同着我的人没有看见。他们却大大战兢,逃跑隐藏,
Vidi autem ego Daniel solus visionem porro viri qui erant mecum non viderunt sed terror nimus irruit super eos et fugerunt in absconditum
8 只剩下我一人。我见了这大异象便浑身无力,面貌失色,毫无气力。
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo sed et species mea immutata est in me et emarcui nec habui quidquam virium
9 我却听见他说话的声音,一听见就面伏在地沉睡了。
Et audivi vocem sermonum eius et audiens iacebam consternatus super faciem meam et vultus meus haerebat terrae
10 忽然,有一手按在我身上,使我用膝和手掌支持微起。
Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum
11 他对我说:“大蒙眷爱的但以理啊,要明白我与你所说的话,只管站起来,因为我现在奉差遣来到你这里。”他对我说这话,我便战战兢兢地立起来。
Et dixit ad me Daniel vir desideriorum intellige verba quae ego loquor ad te et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te Cumque dixisset mihi sermonem istum steti tremens
12 他就说:“但以理啊,不要惧怕!因为从你第一日专心求明白将来的事,又在你 神面前刻苦己心,你的言语已蒙应允;我是因你的言语而来。
Et ait ad me Noli metuere Daniel quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos
13 但波斯国的魔君拦阻我二十一日。忽然有大君中的一位米迦勒来帮助我,我就停留在波斯诸王那里。
Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum et ego remansi ibi iuxta regem Persarum
14 现在我来,要使你明白本国之民日后必遭遇的事,因为这异象关乎后来许多的日子。”
Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus quoniam adhuc visio in dies
15 他向我这样说,我就脸面朝地,哑口无声。
Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis deieci vultum meum ad terram et tacui
16 不料,有一位像人的,摸我的嘴唇,我便开口向那站在我面前的说:“我主啊,因见这异象,我大大愁苦,毫无气力。
Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me Domine mi in visione tua dissolutae sunt compages meae et nihil in me remansit virium
17 我主的仆人怎能与我主说话呢?我一见异象就浑身无力,毫无气息。”
Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo nihil enim in me remansit virium sed et halitus meus intercluditur
18 有一位形状像人的又摸我,使我有力量。
Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me
19 他说:“大蒙眷爱的人哪,不要惧怕,愿你平安!你总要坚强。”他一向我说话,我便觉得有力量,说:“我主请说,因你使我有力量。”
et dixit Noli timere vir desideriorum pax tibi confortare et esto robustus Cumque loqueretur mecum convalui et dixi Loquere Domine mi quia confortasti me
20 他就说:“你知道我为何来见你吗?现在我要回去与波斯的魔君争战,我去后,希腊的魔君必来。
Et ait Numquid scis quare venerim ad te et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum cum ego egrederer apparuit princeps Graecorum veniens
21 但我要将那录在真确书上的事告诉你。除了你们的大君米迦勒之外,没有帮助我抵挡这两魔君的。”
Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis et nemo est adiutor meus in omnibus his nisi Michael princeps vester

< 但以理书 10 >