< 彼得后书 1 >

1 作耶稣基督仆人和使徒的西门·彼得写信给那因我们的 神和救主耶稣基督之义、与我们同得一样宝贵信心的人。
Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
2 愿恩惠、平安,因你们认识 神和我们主耶稣,多多地加给你们。
Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri:
3 神的神能已将一切关乎生命和虔敬的事赐给我们,皆因我们认识那用自己荣耀和美德召我们的主。
Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
4 因此,他已将又宝贵又极大的应许赐给我们,叫我们既脱离世上从情欲来的败坏,就得与 神的性情有分。
per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
5 正因这缘故,你们要分外地殷勤;有了信心,又要加上德行;有了德行,又要加上知识;
Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
6 有了知识,又要加上节制;有了节制,又要加上忍耐;有了忍耐,又要加上虔敬;
in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
7 有了虔敬,又要加上爱弟兄的心;有了爱弟兄的心,又要加上爱众人的心。
in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
8 你们若充充足足地有这几样,就必使你们在认识我们的主耶稣基督上不至于闲懒不结果子了。
Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
9 人若没有这几样,就是眼瞎,只看见近处的,忘了他旧日的罪已经得了洁净。
Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
10 所以弟兄们,应当更加殷勤,使你们所蒙的恩召和拣选坚定不移。你们若行这几样,就永不失脚;
Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.
11 这样,必叫你们丰丰富富地得以进入我们主—救主耶稣基督永远的国。 (aiōnios g166)
Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. (aiōnios g166)
12 你们虽然晓得这些事,并且在你们已有的真道上坚固,我却要将这些事常常提醒你们。
Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.
13 我以为应当趁我还在这帐棚的时候提醒你们,激发你们;
Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione:
14 因为知道我脱离这帐棚的时候快到了,正如我们主耶稣基督所指示我的。
certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.
15 并且,我要尽心竭力,使你们在我去世以后时常记念这些事。
Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
16 我们从前将我们主耶稣基督的大能和他降临的事告诉你们,并不是随从乖巧捏造的虚言,乃是亲眼见过他的威荣。
Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis.
17 他从父 神得尊贵荣耀的时候,从极大荣光之中有声音出来,向他说:“这是我的爱子,我所喜悦的。”
Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
18 我们同他在圣山的时候,亲自听见这声音从天上出来。
Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
19 我们并有先知更确的预言,如同灯照在暗处。你们在这预言上留意,直等到天发亮,晨星在你们心里出现的时候,才是好的。
Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris:
20 第一要紧的,该知道经上所有的预言没有可随私意解说的;
hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.
21 因为预言从来没有出于人意的,乃是人被圣灵感动,说出 神的话来。
Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.

< 彼得后书 1 >