< 哥林多后书 6 >

1 我们与 神同工的,也劝你们不可徒受他的恩典。
Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
2 因为他说:“在悦纳的时候,我应允了你;在拯救的日子,我搭救了你。”看哪,现在正是悦纳的时候!现在正是拯救的日子;
Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
3 我们凡事都不叫人有妨碍,免得这职分被人毁谤;
Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum:
4 反倒在各样的事上表明自己是 神的用人,就如在许多的忍耐、患难、穷乏、困苦、
sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
5 鞭打、监禁、扰乱、勤劳、警醒、不食、
in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
6 廉洁、知识、恒忍、恩慈、圣灵的感化、无伪的爱心、
in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
7 真实的道理、 神的大能;仁义的兵器在左在右;
in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
8 荣耀、羞辱,恶名、美名;似乎是诱惑人的,却是诚实的;
per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti:
9 似乎不为人所知,却是人所共知的;似乎要死,却是活着的;似乎受责罚,却是不至丧命的;
quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:
10 似乎忧愁,却是常常快乐的;似乎贫穷,却是叫许多人富足的;似乎一无所有,却是样样都有的。
quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
11 哥林多人哪,我们向你们,口是张开的,心是宽宏的。
Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est.
12 你们狭窄,原不在乎我们,是在乎自己的心肠狭窄。
Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:
13 你们也要照样用宽宏的心报答我。我这话正像对自己的孩子说的。
eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
14 你们和不信的原不相配,不要同负一轭。义和不义有什么相交呢?光明和黑暗有什么相通呢?
Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras?
15 基督和彼列有什么相和呢?信主的和不信主的有什么相干呢?
quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli?
16 神的殿和偶像有什么相同呢?因为我们是永生 神的殿,就如 神曾说: 我要在他们中间居住, 在他们中间来往; 我要作他们的 神; 他们要作我的子民。
qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17 又说:你们务要从他们中间出来, 与他们分别; 不要沾不洁净的物,我就收纳你们。
Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:
18 我要作你们的父; 你们要作我的儿女。 这是全能的主说的。
et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.]

< 哥林多后书 6 >