< 撒母耳记上 6 >

1 耶和华的约柜在非利士人之地七个月。
Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus.
2 非利士人将祭司和占卜的聚了来,问他们说:“我们向耶和华的约柜应当怎样行?请指示我们用何法将约柜送回原处。”
Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? Indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt:
3 他们说:“若要将以色列 神的约柜送回去,不可空空地送去,必要给他献赔罪的礼物,然后你们可得痊愈,并知道他的手为何不离开你们。”
Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus eius a vobis.
4 非利士人说:“应当用什么献为赔罪的礼物呢?”他们回答说:“当照非利士首领的数目,用五个金痔疮,五个金老鼠,因为在你们众人和你们首领的身上都是一样的灾。
Qui dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? Responderuntque illi:
5 所以当制造你们痔疮的像和毁坏你们田地老鼠的像,并要归荣耀给以色列的 神,或者他向你们和你们的神,并你们的田地,把手放轻些。
Iuxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram. Et dabitis Deo Israel gloriam: si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra.
6 你们为何硬着心像埃及人和法老一样呢? 神在埃及人中间行奇事,埃及人岂不释放以色列人,他们就去了吗?
Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit Ægyptus, et Pharao cor suum? Nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt?
7 现在你们应当造一辆新车,将两只未曾负轭有乳的母牛套在车上,使牛犊回家去,离开母牛。
Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum: et duas vaccas fœtas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi.
8 把耶和华的约柜放在车上,将所献赔罪的金物装在匣子里,放在柜旁,将柜送去。
Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea, quæ exolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus eius: et dimittite eam ut vadat.
9 你们要看看:车若直行以色列的境界到伯·示麦去,这大灾就是耶和华降在我们身上的;若不然,便可以知道不是他的手击打我们,是我们偶然遇见的。”
Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos, sed casu accidit.
10 非利士人就这样行:将两只有乳的母牛套在车上,将牛犊关在家里,
Fecerunt ergo illi hoc modo: et tollentes duas vaccas, quæ lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi.
11 把耶和华的约柜和装金老鼠并金痔疮像的匣子都放在车上。
Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam, quæ habebat mures aureos et similitudines anorum.
12 牛直行大道,往伯·示麦去,一面走一面叫,不偏左右。非利士的首领跟在后面,直到伯·示麦的境界。
Ibant autem in directum vaccæ per viam, quæ ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram: sed et satrapæ Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames.
13 伯·示麦人正在平原收割麦子,举目看见约柜,就欢喜了。
Porro Bethsamitæ metebant triticum in valle: et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent.
14 车到了伯·示麦人约书亚的田间,就站住了。在那里有一块大磐石,他们把车劈了,将两只母牛献给耶和华为燔祭。
Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitæ, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino.
15 利未人将耶和华的约柜和装金物的匣子拿下来,放在大磐石上。当日伯·示麦人将燔祭和平安祭献给耶和华。
Levitæ autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam, quæ erat iuxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitæ obtulerunt holocausta, et immolaverunt victimas in die illa Domino.
16 非利士人的五个首领看见,当日就回以革伦去了。
Et quinque satrapæ Philisthinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa.
17 非利士人献给耶和华作赔罪的金痔疮像,就是这些:一个是为亚实突,一个是为迦萨,一个是为亚实基伦,一个是为迦特,一个是为以革伦。
Hi sunt autem ani aurei, quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum:
18 金老鼠的数目是照非利士五个首领的城邑,就是坚固的城邑和乡村,以及大磐石。这磐石是放耶和华约柜的,到今日还在伯·示麦人约书亚的田间。
et mures aureos secundum numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata, usque ad villam, quæ erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem posuerunt arcam Domini, quæ erat usque in illum diem in agro Iosue Bethsamitis.
19 耶和华因伯·示麦人擅观他的约柜,就击杀了他们七十人;那时有五万人在那里。百姓因耶和华大大击杀他们,就哀哭了。
Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna.
20 伯·示麦人说:“谁能在耶和华这圣洁的 神面前侍立呢?这约柜可以从我们这里送到谁那里去呢?”
Et dixerunt viri Bethsamitæ: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti huius? Et ad quem ascendet a nobis?
21 于是打发人去见基列·耶琳的居民,说:“非利士人将耶和华的约柜送回来了,你们下来将约柜接到你们那里去吧!”
Miseruntque nuncios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini, descendite, et reducite eam ad vos.

< 撒母耳记上 6 >