< 撒母耳记上 29 >

1 非利士人将他们的军旅聚到亚弗;以色列人在耶斯列的泉旁安营。
Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec: sed et Israel castrametatus est super fontem, qui erat in Iezrahel.
2 非利士人的首领各率军队,或百或千,挨次前进;大卫和跟随他的人同着亚吉跟在后边。
Et satrapæ quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus: David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis.
3 非利士人的首领说:“这些希伯来人在这里做什么呢?”亚吉对他们说:“这不是以色列王扫罗的臣子大卫吗?他在我这里有些年日了。自从他投降我直到今日,我未曾见他有过错。”
Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebræi isti? Et ait Achis ad principes Philisthiim: Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israel, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me, usque ad diem hanc?
4 非利士人的首领向亚吉发怒,对他说:“你要叫这人回你所安置他的地方,不可叫他同我们出战,恐怕他在阵上反为我们的敌人。他用什么与他主人复和呢?岂不是用我们这些人的首级吗?
Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei: Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum præliari cœperimus: quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris?
5 从前以色列的妇女跳舞唱和说:‘扫罗杀死千千,大卫杀死万万’,所说的不是这个大卫吗?”
Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis?
6 亚吉叫大卫来,对他说:“我指着永生的耶和华起誓,你是正直人。你随我在军中出入,我看你甚好。自从你投奔我到如今,我未曾见你有什么过失;只是众首领不喜悦你。
Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me, usque in diem hanc: sed satrapis non places.
7 现在你可以平平安安地回去,免得非利士人的首领不欢喜你。”
Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim.
8 大卫对亚吉说:“我做了什么呢?自从仆人到你面前,直到今日,你查出我有什么过错,使我不去攻击主—我王的仇敌呢?”
Dixitque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo in diem hanc, ut non veniam, et pugnem contra inimicos domini mei regis?
9 亚吉说:“我知道你在我眼前是好人,如同 神的使者一般;只是非利士人的首领说:‘这人不可同我们出战。’
Respondens autem Achis, locutus est ad David: Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut Angelus Dei: sed principes Philisthinorum dixerunt: Non ascendet nobiscum in prælium.
10 故此你和跟随你的人,就是你本主的仆人,要明日早晨起来,等到天亮回去吧!”
Igitur consurge mane tu, et servi domini tui, qui venerunt tecum: et cum de nocte surrexeritis, et cœperit dilucescere, pergite.
11 于是大卫和跟随他的人早晨起来,回往非利士地去。非利士人也上耶斯列去了。
Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad Terram Philisthiim: Philisthiim autem ascenderunt in Iezrahel.

< 撒母耳记上 29 >