< 哥林多前书 8 >

1 论到祭偶像之物,我们晓得我们都有知识。但知识是叫人自高自大,惟有爱心能造就人。
De iis autem, quae idolis immolantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, charitas vero aedificat.
2 若有人以为自己知道什么,按他所当知道的,他仍是不知道。
Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
3 若有人爱 神,这人乃是 神所知道的。
Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
4 论到吃祭偶像之物,我们知道偶像在世上算不得什么,也知道 神只有一位,再没有别的 神。
De escis autem, quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
5 虽有称为神的,或在天,或在地,就如那许多的神,许多的主;
Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi):
6 然而我们只有一位 神,就是父—万物都本于他;我们也归于他—并有一位主,就是耶稣基督—万物都是借着他有的;我们也是借着他有的。
nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
7 但人不都有这等知识。有人到如今因拜惯了偶像,就以为所吃的是祭偶像之物。他们的良心既然软弱,也就污秽了。
Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.
8 其实食物不能叫 神看中我们,因为我们不吃也无损,吃也无益。
Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus.
9 只是你们要谨慎,恐怕你们这自由竟成了那软弱人的绊脚石。
Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
10 若有人见你这有知识的,在偶像的庙里坐席,这人的良心若是软弱,岂不放胆去吃那祭偶像之物吗?
Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolo recumbentem: nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta?
11 因此,基督为他死的那软弱弟兄,也就因你的知识沉沦了。
Et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est?
12 你们这样得罪弟兄们,伤了他们软弱的良心,就是得罪基督。
Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
13 所以,食物若叫我弟兄跌倒,我就永远不吃肉,免得叫我弟兄跌倒了。 (aiōn g165)
Quapropter si esca scandalizat fratrem meum: non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. (aiōn g165)

< 哥林多前书 8 >