< 路加福音 6 >

1 有一個安息日,耶穌經過麥田時,祂的門徒掐著麥穗,用手搓著吃。
Factum est autem in Sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas, et manducabant confricantes manibus.
2 有幾個法利賽人說:「為什麼你們做安息日不准做的呢? 」
Quidam autem Pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in Sabbatis?
3 耶穌回答說:「你們沒有讀過:達味和同他在一起的人,在飢餓時所做的嗎?
Et respondens Iesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant?
4 怎麼進了天主的殿,拿起供餅來吃了,又給了同他在一起的人吃。這餅原不准他人吃,而只准司祭吃。
Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his, qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?
5 耶穌又向他們說:「人子是安息日的主。」
Et dicebat illis: Quia Dominus est Filius hominis, etiam Sabbati.
6 另一個安息日,祂進了會堂施教。在那裡有一個人,他的右手乾枯了。
Factum est autem in alio Sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.
7 經師和法利賽人窺察祂是否在安息日治病,好尋隙好控告祂。
Observabant autem scribæ, et Pharisæi si in Sabbato curaret: ut invenirent unde accusarent eum.
8 祂看透了他們的心思,就對那枯了手的人說:「起來,站在中間。」他遂站了起來。
Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini, qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
9 耶穌對他們說:「我問你們:安息日是許行善呢? 還是許作惡呢? 是救命呢? 還是喪命呢?
Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos si licet Sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?
10 祂環視眾人一週,就對那人說:「伸出你的手來! 那人照樣一做,他的手便復了原。
Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus eius.
11 他們竟狂怒填胸,彼此商議,要怎樣來對付耶穌。
Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Iesu.
12 在這幾天,耶穌出去,上山祈禱。
Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
13 天一亮,祂把們徒叫來,由他們人揀選了十二人,並稱他們為宗徒:
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et Apostolos nominavit)
14 即西滿,耶穌又給他起名叫伯多祿,和他的兄弟安德肋、雅各伯、若望、斐理伯、巴爾多祿茂、
Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum, et Ioannem, Philippum, et Bartholomæum,
15 瑪竇、多默、阿耳斐的兒子雅各伯、號稱「熱誠者」的西滿、
Matthæum, et Thomam, Iacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes,
16 雅各伯的兄弟猶達和猶達依斯加略,他成了負賣者。
et Iudam Iacobi, et Iudam Iscariotem, qui fuit proditor.
17 耶穌同他們下山,站在一塊平地上,有祂的一大群們徒和很多從猶太、耶路撒冷及提洛和漆冬海邊來的群眾,
Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudæa, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
18 他們來是為聽祂講道,並為治好自己的病症;那些疲邪魔纏擾的人都被治好了
qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
19 群眾都設法觸摸祂,因為有一種能力從祂身上出來,治好眾人。
Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
20 耶穌舉目望自己的們徒說:「你們貧窮的是有福的,因為天主的國是你們的。
Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes: quia vestrum est regnum Dei.
21 你們現今飢餓的是有福的,因為你們將得飽飫。你們現今哭泣的是有福的,因為你們將要歡笑。
Beati, qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis: quia ridebitis.
22 幾時,為了人子的緣故,人惱恨你們,並棄絕你們,並以的名字為可惡的,而加以辱罵詛咒,你們才是有福的。
Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
23 在那一天,歡喜踴躍吧! 看,你們的賞報在天上是豐厚的,因為他們的祖先也同樣對待了先知。
Gaudete in illa die, et exultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant Prophetis patres eorum.
24 但是你們富有的是禍的,因為你們已經獲得了你們的安慰。
Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
25 你們現今飽飫的是禍的,因為你們將要飢餓。你們現今歡笑的是禍的,因為你們將要哀慟哭泣。
Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis.
26 幾時,眾人都誇讚你們,你們是禍的,因為他們的祖先也同樣對待了假先知。
Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
27 但是我給你們這些聽眾說:應愛你們的仇人,善待惱恨你們的人;
Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos.
28 應祝福詛咒你們的人,為毀謗你們的人祈禱。
Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
29 有人打你的面頰,也把另一面轉給他,有人拿去你的外衣,也不要阻擋他拿你的內衣。
Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
30 凡求你的,就給他;有人拿你的東西,別再索回。
Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.
31 你們願意人怎麼待你們,也要怎麼待人。
Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
32 若你們愛那愛你們的,為你們還算什麼功德? 因為連罪人也愛那愛他們的人。
Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt.
33 你們善待那善待你們的,為你們還算什麼功德? 因為連罪人也這樣做。
Et si benefeceritis his, qui vobis benefaciunt; quæ vobis est gratia? Siquidem et peccatores hoc faciunt.
34 你們若借給那些有希望償還的,,為你們還算什麼功德? 就是連罪人也借給罪人,為能如數收回。
Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere; quæ gratia est vobis? Nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.
35 但是,當愛你們的仇人,善待他們;借出,不要再有所希望:如此,你們的賞報必定豐厚,且要成為至高者的子女,因為祂對待忘恩的和惡人,是仁慈的。
Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
36 你們應當慈悲,就像你們的父那樣慈悲。
Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
37 你們不要判斷,你們也就不受判斷;不要定罪,也就不被定罪;你們要赦免,也就蒙赦免。
Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.
38 你們給也就給你們;並且還要用好的,連按帶搖,以致外溢的升斗,倒在你們的懷裏,因為你們用什麼升斗量,也用什麼升斗量給你們。
Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
39 祂又向他們講比喻說:「瞎子豈能給瞎子領路? 不是兩人都要跌在坑裏嗎?
Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt?
40 沒有徒弟勝過師父的:凡受過完備教育的,僅相似自己的師父而已。
Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius.
41 怎麼,你看見你兄弟眼中的木屑,而你眼中的大樑,倒不理會呢?
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras?
42 你怎能對你的兄弟說:兄弟,讓我取出你眼中的木屑吧! 而你竟看不見你眼中的大樑呢? 假善人啊! 先取出你眼中的大樑,然後才看得清楚,以便取出你兄弟眼中的木屑。
Aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater sine eiiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita eiice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
43 沒有好樹結壞果子的,也人壞樹結好果子的。
Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum.
44 每一棵樹,憑它的果子就可認出來。人從荊棘上收不到無花果,從茨藤上也剪不到葡萄。
Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.
45 善人從自己心中的善庫發出善來,惡人從惡庫中發出惡來,因為心裏充滿什麼,口裏就說什麼。
Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
46 你們為什麼稱呼我:主啊! 主啊! 而不我所吩咐的呢? 」
Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?
47 凡到我跟前,聽了我的道理,而實行的,我要給你們指出,他相似什麼人:
Omnis, qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos: ostendam vobis cui similis sit:
48 他相似一個建築房屋的人,掘地深挖,把基礎立在盤石上,洪水瀑發時,大水沖擊那座房屋,而不能搖動它,因為它建築得好。
similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram. Inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.
49 但那聽了而不實行的,相似在平地上不打基礎,而築房屋的人,洪水一沖擊,那房屋立刻傾倒,且破壞的很慘。」
Qui autem audit, et non facit: similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.

< 路加福音 6 >