< 启示录 1 >

1 这是上帝赐予耶稣基督的启示,是为了向他的仆人们展示即将发生的事情。上帝派天使向其仆人约翰
Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito: et significavit, mittens per Angelum suum servo suo Ioanni,
2 做出这一显示,约翰证实了他所看到的、关于上帝之道和耶稣基督见证的一切。
qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Iesu Christi, quæcumque vidit.
3 能读到这启示之人有福了, 还有那些听见这预言、专注于所写内容之人,都有福了!因为那个时间将至。
Beatus, qui legit, et audit verba prophetiæ huius: et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est.
4 这封信来自约翰,写给亚西亚的七个教会。愿那位过去、现在和未来都会到来的那一位,还有他宝座前的七灵,
Ioannes septem Ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt:
5 以及那值得信赖的见证人、从死亡中首次诞生的、人间众君王的统治者耶稣基督,赐予你们恩典和平安。至爱我们的耶稣,用自己的血把我们从我们的罪中释放出来,
et a Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
6 又让我们成为他的国,作他父上帝的祭司。愿荣耀和权能都归给耶稣,直到永远。阿门。 (aiōn g165)
et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum: Amen. (aiōn g165)
7 看,他在云朵围绕中来临,每个人都应看见他,包括那些杀死他的人。地上的所有人都因他而哭泣。但愿如此!阿门。
Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ: Etiam: Amen.
8 那过去、现在和以后都会来的全能主上帝说:“我是始也是终,”
Ego sum?, et?, principium, et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
9 我是约翰,你们的兄弟,在耶稣中与你们共同痛苦,分享这个国,一起忍耐。为了分享上帝的道以及耶稣显化的真理,我被关在一个叫做拔摩的海岛上。
Ego Ioannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno et patientia in Christo Iesu: fui in insula, quæ appellatur Patmos propter verbum Dei, et testimonium Iesu:
10 在一个主日, 我被灵注满,听见在我后边发出很大的声音,像是号角,
Fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ,
11 那声音告诉我:“把你所看到的写成书,寄给七个教会:以弗所、士每拿、别迦摩、推雅推拉、撒狄、非拉铁非和老底嘉。”
dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem Ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ:
12 我转过身,想去看看是谁;转过身,看见七个金灯台。
Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum: Et conversus vidi septem candelabra aurea:
13 灯台中间好像有一个人,看起来像是人子,身上穿着直垂双脚的长袍,胸间束着金带。
et in medio septem candelabrorum aureorum similem filio hominis, vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea:
14 他的头发像白羊毛、双眼好似燃烧的火焰。
caput autem eius, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi eius tamquam flamma ignis,
15 他的双脚好像在活炉中炼过的亮光铜,声音好似震耳欲聋的瀑布。
et pedes eius similes aurichalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum:
16 他的右手拿着七颗星星,口中吐出双刃利剑,面孔发光,好似最亮的烈日。
et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore eius gladius utraque parte acutus exibat: et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
17 我看到他便扑倒在他脚前,如死了一般。但他用右手按我并说:“不要怕!我是最初,我是最后,
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus,
18 永远活着;我曾死过,但看哪!现在我是永生,并且拿着死亡和坟墓的钥匙。 (aiōn g165, Hadēs g86)
et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum, et habeo claves mortis, et inferni. (aiōn g165, Hadēs g86)
19 所以,把你所看见、正在发生和未来将要发生的事情,都写下来。
Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc.
20 你看我右手的七星和七个金灯台, 它的含义就是:七星是四个教会的七位天使,七个灯台就是七个教会。”
Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ Angeli sunt septem Ecclesiarum: et candelabra septem, septem Ecclesiæ sunt.

< 启示录 1 >