< 路加福音 18 >

1 为了鼓励大家始终进行祈祷,不可灰心,耶稣对他们讲了一个故事。
Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
2 他说:“从前在一座城中有一个法官,不敬重上帝,也不关心其他人。
dicens: Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
3 城里有一个寡妇常常来到他那里,对他说:‘求你为我的敌人给出公正评判!’
Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.
4 法官一开始并不想做这件事,但后来转念一想:‘虽然我不敬重上帝,也不关心其他人,
Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:
5 但这寡妇太烦人,我就给她想要的判决吧,这样她就不会不断地来烦我了。’
tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggilet me.
6 主说:这是个不正义的法官,但听听他说的话。”
Ait autem Dominus: Audite quid iudex iniquitatis dicit:
7 “你没发现吗?上帝所选的子民如果日夜向上帝哭求,上帝就会让其获得公道吗?上帝怎么会让他们等待呢?
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
8 不会的,我告诉你们,他会很快主持正义。但人子到来之际,他在这世上还能找到信他的人吗?”
Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?
9 耶稣还向那些自诩正义、轻视他人的人讲了一个故事。
Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam dicens:
10 “有两个人到神庙祷告,一个是法利赛人,一个是税吏。
Duo homines ascendebant in templum ut orarent: unus Pharisaeus, et alter publicanus.
11 法利赛人站着为自己祷告:‘上帝啊,感谢你让我和其他人不一样,我不欺骗,不犯罪,不奸淫,甚至不像这个税吏。
Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri: velut etiam hic publicanus.
12 我一个星期禁食两次,将收入的十分之一奉献给你。’
ieiuno bis in sabbato: decimas do omnium, quae possideo.
13 但税吏站在远处,甚至不敢抬头看天,只是捶胸祷告:‘上帝啊,可怜我这个罪人!’
Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
14 我告诉你们吧,上帝会看到这税吏是正确的,但不会看到另一个人。因为高抬自己的人必会被贬低,保持谦卑的人必会被抬高。”
Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo, quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
15 有人抱着婴孩来到耶稣面前,请他祝福。门徒见状就想要制止他们。
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
16 耶稣却让他们把婴儿抱过来,说:“让小孩子到我这里来,不要制止他们,因为上帝之国就属于他们这样的人。
Iesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos. talium est enim regnum Dei.
17 实话告诉你们,如果不能像小孩子一样接受上帝之国,你就永远都无法走进。”
Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
18 有一个长官来到耶稣面前,问他:“良善的老师,我做什么才可以获得永生?” (aiōnios g166)
Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? (aiōnios g166)
19 耶稣对他说:“你为何称我良善?除了上帝以外,无人为尊。
Dixit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.
20 你知道那条诫命讲着:不可奸淫,不可杀人,不可偷盗,不可作假证,当孝敬父母。”
Mandata nosti: Non occides: Non moechaberis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices: Honora patrem tuum, et matrem.
21 那男人回答:“我从小就遵守这一切。”
Qui ait: Haec omnia custodivi a iuventute mea.
22 耶稣听了便说:“但你还少做了一件事:把你拥有的一切都卖掉,分给穷人,你就会在天国拥有财富,然后来跟从我。”
Quo audito, Iesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
23 但那人听了这番话,立刻感到情绪低落,因为他非常富有。
His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.
24 耶稣见他这样的反应,就说:“富有之人要进上帝之国,很难!
Videns autem Iesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!
25 有钱人进上帝之国,要比让骆驼穿过针眼还困难。”
Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
26 听到这番话,大家就问:“那谁可以获得拯救呢?”
Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
27 耶稣说:“人类做不到的,上帝却能。”
Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
28 彼得说:“我们已舍弃所有跟从你!”
Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
29 耶稣说:“实话告诉你们,人为了上帝之国放弃房屋、妻子、兄弟、父母或儿女,
Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est, qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
30 得到的要比今世多几倍,来世还会获得永生。” (aiōn g165, aiōnios g166)
et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam. (aiōn g165, aiōnios g166)
31 耶稣把十二门徒带到一边,对他们说:“我们现在去耶路撒冷,先知所写的一切,即将在人子身上成真。
Assumpsit autem Iesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis.
32 他将被交给异族人,被嘲笑、被凌辱,人们会向他吐唾沫,
tradetur enim Gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:
33 他们会鞭打他,然后杀害他,但他会在第三日复活。”
et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
34 但门徒们并不明白耶稣这番话的意思,没有理解这句话的真意。
Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur.
35 耶稣快走到耶利哥的时候,一个盲人坐在路旁乞讨。
Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans.
36 听见人群经过,他便问发生了什么事。
Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.
37 众人告诉他,“拿撒勒人耶稣正从这里走过。”
Dixerunt autem ei, quod Iesus Nazarenus transiret.
38 于是他喊道:“大卫的子孙耶稣啊,可怜可怜我吧!”
Et clamavit, dicens: Iesu fili David miserere mei.
39 走在前面的人制止他喊叫,让他保持安静,但他更大声地喊叫:“大卫的子孙,可怜我吧!”
Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David miserere mei.
40 耶稣停下来,让他们把盲人带过来。待他走近,耶稣就问他:
Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
41 “你要我为你做什么?”盲人说:“主啊,求你让我看到!”
dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine ut videam.
42 耶稣说:“那就看见!你对我的信任,让你痊愈了。”
Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
43 盲人立刻看见了,于是就跟随耶稣,赞颂上帝。众人见此也纷纷赞美上帝。
Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

< 路加福音 18 >