< 路加福音 13 >

1 就在这时候,有几个人向耶稣讲述了加利利人的事情,这几个人当时正在神庙献祭,但彼拉多却将他们杀死了。
Aderant autem quidam ipso in tempore, nunciantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
2 耶稣问:“这些加利利人为什么遭受如此痛苦?是因为罪孽比其他加利利人更深重吗?
Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?
3 告诉你们,并非如此。除非你们悔改,否则也将如此灭亡。
Non, dico vobis: sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
4 当年西罗亚的高塔倒塌时压死了十八个人,难道这些人的罪行比所有耶路撒冷的居民更大吗?
Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Ierusalem?
5 告诉你们,并非如此。除非你们悔改,否则也将如此灭亡。”
Non, dico vobis: sed si poenitentiam non habueritis, omnes similiter peribitis.
6 然后耶稣讲了一个故事:“有一个人在葡萄园里种了一棵无花果树。一天他来到无花果树那里找果子,但没有找到。
Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit.
7 于是他对看园人说:‘这三年来我一直在找这棵无花果树的果子,却总是找不到,把它砍了吧!不要让它白白占了空间。’
Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?
8 看园人说:‘主人,再多留它一年吧,我给它周围松松土,施施肥,
At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora:
9 如果它结果了,那就太好了。如果没有结果,再砍它也不迟。’”
et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam.
10 安息日那天,耶稣在会堂向众人传道。
Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
11 一名恶灵附体的女人已经病了十八年,后背彻底弯曲,完全直不起来。
Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
12 耶稣看见她,便把她叫过来说:“你可以摆脱这疾病了。”
Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
13 然后耶稣双手按在她身上,她立刻直起腰,开始赞美上帝。
Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
14 但因为今天是安息日,耶稣在这一天治病让会堂的主事很不高兴。他对民众说:“每星期有六天应当工作,你们可以在那六天求医,但安息日不行。”
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus: dicebat turbae: Sex dies sunt, in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
15 但主回答:“你这伪君子,这一天你们还是要把牛或者驴子从畜栏里放出来,牵去喝水,不是吗?
Respondens autem ad illum Dominus dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare?
16 那么这女人作为亚伯拉罕的女儿,已经被撒旦困住十八年,难道不应当在安息日解开束缚,获得自由吗?”
Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit satanas, ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?
17 听到这番话,反对耶稣的人都感到很羞愧,民众却因他的伟大之举而欢喜。
Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius: et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.
18 耶稣说:“上帝之国像什么呢?我要把它比作什么呢?
Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud?
19 它就像一粒芥菜种子,一个人把它种在自己的园子里,长成一棵树,天空的飞鸟会在它的枝头栖息。”
Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres caeli requieverunt in ramis eius.
20 他又问到:“我要把上帝之国比作什么呢?
Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum Dei?
21 它就像酵母,女人把它与三碗面粉混在一起,等着它发酵。”
Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum.
22 耶稣朝着耶路撒冷的方向走去,沿途穿乡过城,教化众人。
Et ibat per civitates, et castella docens, et iter faciens in Ierusalem.
23 有一个人问他:“主啊,是不是只有很少的人才会得到救赎?” 他对众人说:
Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
24 “要努力穿过这条窄门,我告诉你们,将来会有许多人想要进去,但却进不去。
Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt.
25 等到房子的主人起来关上门,你们就会站在门外敲门说:‘主人啊,请开门吧!’但他的回答是:‘我不认识你们,也不知道你们从哪里来。’
Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:
26 这时候你们会说:‘但我们曾与你一起吃喝,你曾在我们的街道上教导我们。’
tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
27 他会回复:‘告诉你们吧,我不认识你们,也不知道你们从何而来。你们这些作恶之人,从我这里离开!’
Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.
28 当你们看见亚伯拉罕、以撒、雅各和众先知都已置身上帝之国,你们却被赶了出去,到时候必然有人痛苦不堪。
Ibi erit fletus, et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Iacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
29 人们从四面八方赶来,在上帝之国坐下来用餐。
Et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro, et accumbent in regno Dei.
30 后来者会排在前面,先来者会排在后面。”
Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi.
31 这时候,有几个法利赛人对耶稣说:“你应该离开这里,因为希律想要杀你。”
In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.
32 耶稣回答:“去告诉那个老狐狸,今天和明天我需要驱鬼治病,到了第三天,我就会完成来到这里的使命。
Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.
33 但无论是今天、明天还是后天,我都必须前行,因为先知不能在耶路撒冷以外的地点死去。
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Ierusalem.
34 耶路撒冷啊,耶路撒冷,你杀害先知,用石头把派给你的人砸死。我总是想把你的儿女召在一起,就像母鸡把小鸡聚在翅膀底下,只是你们不愿意。
Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos, qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?
35 看吧,你们的家将变成荒芜。告诉你们,从今以后,你们再也不会看到我,除非你们说:‘祝福奉主之名前来之人。’”
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.

< 路加福音 13 >