< 歌罗西书 1 >

1 这封信函来自奉上帝旨意成为基督耶稣使徒的保罗以及提摩太兄弟,
Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater:
2 写给歌罗西的信徒以及相信基督的所有人。愿你们获得来自上帝我父的恩典与平安。
eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Iesu.
3 我们始终为你们感谢上帝,我主耶稣基督之父,为你祈祷。
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes:
4 我们已听说你们对基督耶稣的信仰,以及你们对所有信徒的爱,
audientes fidem vestram in Christo Iesu, et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes
5 因为在天堂有希望在等着你们。你们已经在福音中听到这个信息,
propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii:
6 这真理的信息传遍全世界,在广泛的传播中产生了效果。现在,它也传向了你们。自从你们听到它并意识到上帝恩典的本质后,它也对你们产生了同样的效果。
quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
7 我们亲爱的朋友和工友的以巴弗,他代表你们成为基督值得信赖的仆人,教授你们这一切。
sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu,
8 他也将你们对灵的爱,明确告诉了我们。
qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu:
9 因此,我们从听到这些消息的那天起,就不停为你们祷告,祈求上帝让你们理解他对你们的要求,赋予你们一切属灵的智慧和悟性。
ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et intellectu spiritali:
10 通过这种方式,你们可以正直良善的方式代表主,让主喜悦;结下所有善果,更深刻地了解上帝;
ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:
11 希望你们借由他的非凡力量,可以更加强大,凡事宽容忍耐;
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia, et longanimitate cum gaudio
12 希望你们幸福地向父祈祷,他让我们可以获得生活于光明之中上帝子民的传承。
gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:
13 他拯救我们脱离黑暗的统治,让我们迁入其爱子的王国。
qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,
14 通过他的爱子,我们获得自由,罪得赦免。
in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum:
15 这位爱子是那不可见上帝的可见之形。他早在万物之前即已存在,
qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ:
16 那天上地上的一切——可见和不可见、国王、统治者和掌权者,无不通过他而创造,为他而创造。
quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso creata sunt:
17 他存在于万物之先,将万物凝聚在一起。
et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
18 他是身体的头,这身体就是教会。他是源起,在死而复生之人中位居首位,因此超越一切。
Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens.
19 上帝很高兴其爱子拥有他的所有特征,
quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare:
20 借由其子,将宇宙万物归于他身上,因为他通过在其十字架上所流的血成就了和平;他使地上和天上的每一个人都和好。。
et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
21 你们从前也与上帝是陌路人,你们的行为就是与他为敌。
Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis:
22 但现在,上帝通过他死亡的人类身体与你们和解,把你们带到他身边,在哪里能够拥有圣洁、纯粹和无暇。
nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso:
23 但你们对他的信念,必须如磐石般持久,不动摇。不受动摇对福音希望。这福音你们已经听过,已传遍世界,这也是我保罗所做的工作。
si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cuius factus sum ego Paulus minister.
24 现在能为你们受苦,我感觉欢喜。因为通过我身体所发生的一切,成为基督受难的一部分。基督是为其身体——也就是教会而持续受难。
Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea, quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia:
25 上帝给了我关于你们的指示,我按照这个指示服务于教会,将上帝之语完整呈现给你们。
cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei:
26 这是很多岁月、很多世代隐藏的奥秘,但现在已经向上帝子民显化。 (aiōn g165)
mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, (aiōn g165)
27 上帝希望他们知道这个光荣奥秘财富对万国的意义:生于你们身体中的基督就是这荣耀希望!
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti huius in Gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,
28 我们向所有人讲述他,用我们知道的最佳方法指导和教导他们,让上帝面前的每个人都因基督而彻底圆满。
quem nos annunciamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu.
29 这也是我竭尽全力工作的目的。通过上帝的力量,这力量也对我产生了强大的影响,我依赖这力量。
in quo et laboro, certando secundum operationem eius, quam operatur in me in virtute.

< 歌罗西书 1 >