Aionian Verses

Genesis 37:35
(parallel missing)
Congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, (Sheol h7585)
Genesis 42:38
(parallel missing)
At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater eius mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos. (Sheol h7585)
Genesis 44:29
(parallel missing)
Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. (Sheol h7585)
Genesis 44:31
(parallel missing)
videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos. (Sheol h7585)
Numbers 16:30 (Liber Numeri 16:30)
(parallel missing)
sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum. (Sheol h7585)
Numbers 16:33 (Liber Numeri 16:33)
(parallel missing)
descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. (Sheol h7585)
Deuteronomy 32:22 (Deuteronomii 32:22)
(parallel missing)
Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. (Sheol h7585)
1 Samuel 2:6 (I Samuelis 2:6)
(parallel missing)
Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. (Sheol h7585)
2 Samuel 22:6 (Ii Samuelis 22:6)
(parallel missing)
Funes inferni circumdederunt me: prævenerunt me laquei mortis. (Sheol h7585)
1 Kings 2:6 (I Regum 2:6)
(parallel missing)
Facies ergo iuxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos. (Sheol h7585)
1 Kings 2:9 (I Regum 2:9)
(parallel missing)
tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei, deducesque canos eius cum sanguine ad inferos. (Sheol h7585)
Job 7:9
(parallel missing)
Sicut consumitur nubes, et pertransit: sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. (Sheol h7585)
Job 11:8
(parallel missing)
Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? (Sheol h7585)
Job 14:13
(parallel missing)
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? (Sheol h7585)
Job 17:13
(parallel missing)
Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. (Sheol h7585)
Job 17:16
(parallel missing)
In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi? (Sheol h7585)
Job 21:13
(parallel missing)
Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. (Sheol h7585)
Job 24:19
(parallel missing)
Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. (Sheol h7585)
Job 26:6
(parallel missing)
Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. (Sheol h7585)
Psalms 6:5 (Psalmorum 6:5)
(parallel missing)
Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi? (Sheol h7585)
Psalms 9:17 (Psalmorum 9:17)
(parallel missing)
Convertantur peccatores in infernum, omnes Gentes quæ obliviscuntur Deum. (Sheol h7585)
Psalms 16:10 (Psalmorum 16:10)
(parallel missing)
Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. (Sheol h7585)
Psalms 18:5 (Psalmorum 18:5)
(parallel missing)
Dolores inferni circumdederunt me: præoccupaverunt me laquei mortis. (Sheol h7585)
Psalms 30:3 (Psalmorum 30:3)
(parallel missing)
Domine eduxisti ab inferno animam meam: salvasti me a descendentibus in lacum. (Sheol h7585)
Psalms 31:17 (Psalmorum 31:17)
(parallel missing)
Domine non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum: (Sheol h7585)
Psalms 49:14 (Psalmorum 49:14)
(parallel missing)
Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum iusti in matutino: et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. (Sheol h7585)
Psalms 49:15 (Psalmorum 49:15)
(parallel missing)
Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. (Sheol h7585)
Psalms 55:15 (Psalmorum 55:15)
(parallel missing)
Veniat mors super illos: et descendant in infernum viventes: Quoniam nequitiæ in habitaculis eorum: in medio eorum. (Sheol h7585)
Psalms 86:13 (Psalmorum 86:13)
(parallel missing)
Quia misericordia tua magna est super me: et eruisti animam meam ex inferno inferiori. (Sheol h7585)
Psalms 88:3 (Psalmorum 88:3)
(parallel missing)
Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit. (Sheol h7585)
Psalms 89:48 (Psalmorum 89:48)
(parallel missing)
Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem: eruet animam suam de manu inferi? (Sheol h7585)
Psalms 116:3 (Psalmorum 116:3)
(parallel missing)
Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni: (Sheol h7585)
Psalms 139:8 (Psalmorum 139:8)
(parallel missing)
Si ascendero in cælum, tu illic es: si descendero in infernum, ades. (Sheol h7585)
Psalms 141:7 (Psalmorum 141:7)
(parallel missing)
sicut crassitudo terræ erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum: (Sheol h7585)
Proverbs 1:12 (Proverbiorum 1:12)
(parallel missing)
deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum. (Sheol h7585)
Proverbs 5:5 (Proverbiorum 5:5)
(parallel missing)
Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. (Sheol h7585)
Proverbs 7:27 (Proverbiorum 7:27)
(parallel missing)
Viæ inferi domus eius, penetrantes in interiora mortis. (Sheol h7585)
Proverbs 9:18 (Proverbiorum 9:18)
(parallel missing)
Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ eius. (Sheol h7585)
Proverbs 15:11 (Proverbiorum 15:11)
(parallel missing)
Infernus, et perditio coram Domino: quanto magis corda filiorum hominum? (Sheol h7585)
Proverbs 15:24 (Proverbiorum 15:24)
(parallel missing)
Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. (Sheol h7585)
Proverbs 23:14 (Proverbiorum 23:14)
(parallel missing)
Tu virga percuties eum: et animam eius de inferno liberabis. (Sheol h7585)
Proverbs 27:20 (Proverbiorum 27:20)
(parallel missing)
Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles: (Sheol h7585)
Proverbs 30:16 (Proverbiorum 30:16)
(parallel missing)
Infernus, et os vulvæ, et terra, quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. (Sheol h7585)
Ecclesiastes 9:10
(parallel missing)
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Sheol h7585)
Song of Solomon 8:6 (Canticum Canticorum 8:6)
(parallel missing)
Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio. dura sicut infernus æmulatio, lampades eius lampades ignis atque flammarum. (Sheol h7585)
Isaiah 5:14 (Isaiæ 5:14)
(parallel missing)
Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino: et descendent fortes eius, et populus eius, et sublimes, gloriosique eius ad eum. (Sheol h7585)
Isaiah 7:11 (Isaiæ 7:11)
(parallel missing)
Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. (Sheol h7585)
Isaiah 14:9 (Isaiæ 14:9)
(parallel missing)
Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. (Sheol h7585)
Isaiah 14:11 (Isaiæ 14:11)
(parallel missing)
Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. (Sheol h7585)
Isaiah 14:15 (Isaiæ 14:15)
(parallel missing)
Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci: (Sheol h7585)
Isaiah 28:15 (Isaiæ 28:15)
(parallel missing)
Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos: quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. (Sheol h7585)
Isaiah 28:18 (Isaiæ 28:18)
(parallel missing)
Et delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. (Sheol h7585)
Isaiah 38:10 (Isaiæ 38:10)
(parallel missing)
Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Quæsivi residuum annorum meorum. (Sheol h7585)
Isaiah 38:18 (Isaiæ 38:18)
(parallel missing)
Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non expectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam. (Sheol h7585)
Isaiah 57:9 (Isaiæ 57:9)
(parallel missing)
Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos. (Sheol h7585)
Ezekiel 31:15 (Hiezechielis Prophetæ 31:15)
(parallel missing)
Hæc dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui eum abysso: et prohibui flumina eius, et coercui aquas multas: contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt. (Sheol h7585)
Ezekiel 31:16 (Hiezechielis Prophetæ 31:16)
(parallel missing)
A sonitu ruinæ eius commovi Gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his, qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia, atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis. (Sheol h7585)
Ezekiel 31:17 (Hiezechielis Prophetæ 31:17)
(parallel missing)
Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio: et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum. (Sheol h7585)
Ezekiel 32:21 (Hiezechielis Prophetæ 32:21)
(parallel missing)
Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus eius descenderunt, et dormierunt incircumcisi, interfecti gladio. (Sheol h7585)
Ezekiel 32:27 (Hiezechielis Prophetæ 32:27)
(parallel missing)
Et non dormient cum fortibus, cadentibusque et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium. (Sheol h7585)
Hosea 13:14 (Osee Propheta 13:14)
(parallel missing)
De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua o mors, morsus tuus ero inferne: consolatio abscondita est ab oculis meis. (Sheol h7585)
Amos 9:2 (Amos Propheta 9:2)
(parallel missing)
Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos: et si ascenderint usque in cælum, inde detraham eos. (Sheol h7585)
Jonah 2:2 (Jonas Propheta 2:2)
(parallel missing)
Et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me: de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. (Sheol h7585)
Habakkuk 2:5 (Habacuc Propheta 2:5)
(parallel missing)
Et quomodo vinum potantem decipit: sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam: et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. (Sheol h7585)
Matthew 5:22 (Mattheum 5:22)
(parallel missing)
Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. (Geenna g1067)
Matthew 5:29 (Mattheum 5:29)
(parallel missing)
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totus corpus tuum mittatur in gehennam. (Geenna g1067)
Matthew 5:30 (Mattheum 5:30)
(parallel missing)
Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. (Geenna g1067)
Matthew 10:28 (Mattheum 10:28)
(parallel missing)
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam, et corpus perdere in gehennam. (Geenna g1067)
Matthew 11:23 (Mattheum 11:23)
(parallel missing)
Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes. quia, si in Sodomis factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. (Hadēs g86)
Matthew 12:32 (Mattheum 12:32)
(parallel missing)
Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc sæculo, neque in futuro. (aiōn g165)
Matthew 13:22 (Mattheum 13:22)
(parallel missing)
Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et solicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. (aiōn g165)
Matthew 13:39 (Mattheum 13:39)
(parallel missing)
Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. (aiōn g165)
Matthew 13:40 (Mattheum 13:40)
(parallel missing)
Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. (aiōn g165)
Matthew 13:49 (Mattheum 13:49)
(parallel missing)
Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum, (aiōn g165)
Matthew 16:18 (Mattheum 16:18)
(parallel missing)
Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. (Hadēs g86)
Matthew 18:8 (Mattheum 18:8)
(parallel missing)
Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te: abscide eum, et proiice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. (aiōnios g166)
Matthew 18:9 (Mattheum 18:9)
(parallel missing)
Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. (Geenna g1067)
Matthew 19:16 (Mattheum 19:16)
(parallel missing)
Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? (aiōnios g166)
Matthew 19:29 (Mattheum 19:29)
(parallel missing)
Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. (aiōnios g166)
Matthew 21:19 (Mattheum 21:19)
(parallel missing)
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. (aiōn g165)
Matthew 23:15 (Mattheum 23:15)
(parallel missing)
Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. (Geenna g1067)
Matthew 23:33 (Mattheum 23:33)
(parallel missing)
Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennæ? (Geenna g1067)
Matthew 24:3 (Mattheum 24:3)
(parallel missing)
Sedente autem eo super Montem oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? (aiōn g165)
Matthew 25:41 (Mattheum 25:41)
(parallel missing)
Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius. (aiōnios g166)
Matthew 25:46 (Mattheum 25:46)
(parallel missing)
Et ibunt hi in supplicium æternum: iusti autem in vitam æternam. (aiōnios g166)
Matthew 28:20 (Mattheum 28:20)
(parallel missing)
docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. (aiōn g165)
Mark 3:29 (Marcum 3:29)
(parallel missing)
qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. (aiōn g165, aiōnios g166)
Mark 4:19 (Marcum 4:19)
(parallel missing)
et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. (aiōn g165)
Mark 9:43 (Marcum 9:43)
(parallel missing)
Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem: (Geenna g1067)
Mark 9:45 (Marcum 9:45)
(parallel missing)
Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis: (Geenna g1067)
Mark 9:47 (Marcum 9:47)
(parallel missing)
Quod si oculus tuus scandalizat te, eiice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis: (Geenna g1067)
Mark 10:17 (Marcum 10:17)
(parallel missing)
Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? (aiōnios g166)
Mark 10:30 (Marcum 10:30)
(parallel missing)
qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. (aiōn g165, aiōnios g166)
Mark 11:14 (Marcum 11:14)
(parallel missing)
Et respondens dixit ei: Iam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli eius. (aiōn g165)
y sinará Crallis deltó andré o quer de Jacob. Y desquero chim na terelará anda. (aiōn g165)
et regnabit in domo Iacob in æternum, et regni eius non erit finis. (aiōn g165)
Andiar sasta penó á amáres batuces, á Abraham y á sus chaborés deltó. (aiōn g165)
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini eius in sæcula. (aiōn g165)
Como penó por mui de sus majarés Prophetas, andré os sarés gresés. (aiōn g165)
Sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum eius: (aiōn g165)
Y le manguelaban, que na os bichabase al butron. (Abyssos g12)
Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. (Abyssos g12)
Y tucue, Capharnaúm, ardiñado disde o Charos, disde o butrón sinarás chibado ostely. (Hadēs g86)
Et tu Capharnaum usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris. (Hadēs g86)
Y se ardiñó yeque Chande de la Eschastra, y le penó somia pesquilarle: ¿Duquendio, que quereláre somia terelar chipen deltó? (aiōnios g166)
Et ecce quidam Legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? (aiōnios g166)
Tami menda penaré sangue á coin jomte terelar dal: Terelad dal á ocola, sos despues de nicobar a chipen, terela ezor de bucharar al butron: andiar sangue penelo, a ocona terelad dal. (Geenna g1067)
Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. ita dico vobis, hunc timete. (Geenna g1067)
Y loó ó erañó al queresquero choro, presas queró saro cuerdamente: presas os chai de ocona gré chanelan butér andré su beda, que os chai e dut. (aiōn g165)
Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii huius sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. (aiōn g165)
Menda sangue penelo: Que quereleis monres es manchines e choripen; somia que pur perareis, ustilelen sangue andré eternos querés. (aiōnios g166)
Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. (aiōnios g166)
Y ardiñelando as aquias, pur sinaba andré os jacháres, diqueló de muy dur á Abraham, y á Lazaro andré desquero chepo: (Hadēs g86)
et sepultus est in inferno. Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius: (Hadēs g86)
Y le puchabó yeque tintin baro, penando: Duquendio lacho, ¿qué querelaré somia alachar a chipen que na marela? (aiōnios g166)
Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? (aiōnios g166)
Sos na terele de alachar baribu butér andré ocona chiros; y andré o chim que abillele a chipen que na marela. (aiōn g165, aiōnios g166)
et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam. (aiōn g165, aiōnios g166)
Y Jesus les penó: Os chabores de ocona sueti se romandiñelan, y sinelan diñados en romandiñipen: (aiōn g165)
Et ait illis Iesus: Filii huius sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias: (aiōn g165)
Tami junos sos sinarán juzgados cabalicos de ocola sueti, y e resurreccion es mulés, na se romandiñarán, ni sinarán diñados en romandiñipen. (aiōn g165)
illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: (aiōn g165)
John 3:16 (Iohannem 3:16)
(parallel missing)
Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. (aiōnios g166)
John 3:36 (Iohannem 3:36)
(parallel missing)
Qui credit in Filium, habet vitam æternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. (aiōnios g166)
John 4:14 (Iohannem 4:14)
(parallel missing)
qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in æternum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. (aiōn g165, aiōnios g166)
John 4:36 (Iohannem 4:36)
(parallel missing)
Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut, et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. (aiōnios g166)
John 5:24 (Iohannem 5:24)
(parallel missing)
Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, habet vitam æternam, et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam. (aiōnios g166)
John 5:39 (Iohannem 5:39)
(parallel missing)
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt, quæ testimonium perhibent de me: (aiōnios g166)
John 6:27 (Iohannem 6:27)
(parallel missing)
Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. (aiōnios g166)
John 6:40 (Iohannem 6:40)
(parallel missing)
Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. (aiōnios g166)
John 6:47 (Iohannem 6:47)
(parallel missing)
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam æternam. (aiōnios g166)
John 6:51 (Iohannem 6:51)
(parallel missing)
Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. (aiōn g165)
John 6:54 (Iohannem 6:54)
(parallel missing)
Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. (aiōnios g166)
John 6:58 (Iohannem 6:58)
(parallel missing)
Hic est panis, qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. (aiōn g165)
John 6:68 (Iohannem 6:68)
(parallel missing)
Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes. (aiōnios g166)
John 8:35 (Iohannem 8:35)
(parallel missing)
servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum. (aiōn g165)
John 8:51 (Iohannem 8:51)
(parallel missing)
Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. (aiōn g165)
John 8:52 (Iohannem 8:52)
(parallel missing)
Dixerunt ergo Iudæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et Prophetæ: et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. (aiōn g165)
John 9:32 (Iohannem 9:32)
(parallel missing)
A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. (aiōn g165)
John 10:28 (Iohannem 10:28)
(parallel missing)
et ego vitam æternam do eis: et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. (aiōn g165, aiōnios g166)
John 11:26 (Iohannem 11:26)
(parallel missing)
et omnis, qui vivit, et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? (aiōn g165)
John 12:25 (Iohannem 12:25)
(parallel missing)
Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. (aiōnios g166)
John 12:34 (Iohannem 12:34)
(parallel missing)
Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis? (aiōn g165)
John 12:50 (Iohannem 12:50)
(parallel missing)
Et scio quia mandatum eius vita æterna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. (aiōnios g166)
John 13:8 (Iohannem 13:8)
(parallel missing)
Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Iesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. (aiōn g165)
John 14:16 (Iohannem 14:16)
(parallel missing)
Et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, (aiōn g165)
John 17:2 (Iohannem 17:2)
(parallel missing)
Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam. (aiōnios g166)
John 17:3 (Iohannem 17:3)
(parallel missing)
Hæc est autem vita æterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. (aiōnios g166)
Acts 2:27 (Actuum Apostolorum 2:27)
(parallel missing)
Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. (Hadēs g86)
Acts 2:31 (Actuum Apostolorum 2:31)
(parallel missing)
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. (Hadēs g86)
Acts 3:21 (Actuum Apostolorum 3:21)
(parallel missing)
quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo Prophetarum. (aiōn g165)
Acts 13:46 (Actuum Apostolorum 13:46)
(parallel missing)
Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad Gentes. (aiōnios g166)
Acts 13:48 (Actuum Apostolorum 13:48)
(parallel missing)
Audientes autem Gentes gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. (aiōnios g166)
Acts 15:18 (Actuum Apostolorum 15:18)
(parallel missing)
Notum a sæculo est Domino opus suum. (aiōn g165)
Romans 1:20 (Romanos 1:20)
(parallel missing)
Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. (aïdios g126)
Romans 1:25 (Romanos 1:25)
(parallel missing)
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. (aiōn g165)
Romans 2:7 (Romanos 2:7)
(parallel missing)
iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: (aiōnios g166)
Romans 5:21 (Romanos 5:21)
(parallel missing)
ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per iustitiam in vitam æternam, per Iesum Christum Dominum nostrum. (aiōnios g166)
Romans 6:22 (Romanos 6:22)
(parallel missing)
Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in santificationem, finem vero vitam æternam. (aiōnios g166)
Romans 6:23 (Romanos 6:23)
(parallel missing)
Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Iesu Domino nostro. (aiōnios g166)
Romans 9:5 (Romanos 9:5)
(parallel missing)
quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. (aiōn g165)
Romans 10:7 (Romanos 10:7)
(parallel missing)
aut quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. (Abyssos g12)
Romans 11:32 (Romanos 11:32)
(parallel missing)
Conclusit enim Deus omnia in incredulitate: ut omnium misereatur. (eleēsē g1653)
Romans 11:36 (Romanos 11:36)
(parallel missing)
Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen. (aiōn g165)
Romans 12:2 (Romanos 12:2)
(parallel missing)
Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. (aiōn g165)
Romans 16:25 (Romanos 16:25)
(parallel missing)
Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta Evangelium meum, et prædicationem Iesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti, (aiōnios g166)
Romans 16:26 (Romanos 16:26)
(parallel missing)
(quod nunc patefactum est per Scripturas Prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei) in cunctis Gentibus cogniti, (aiōnios g166)
Romans 16:27 (Romanos 16:27)
(parallel missing)
soli sapienti Deo, per Iesum Christum, cui honor, et gloria in sæcula sæculorum. Amen. (aiōn g165)
1-Corinthians 1:20 (Corinthios I 1:20)
(parallel missing)
Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? (aiōn g165)
1-Corinthians 2:6 (Corinthios I 2:6)
(parallel missing)
Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius sæculi, neque principum huius sæculi, qui destruuntur: (aiōn g165)
1-Corinthians 2:7 (Corinthios I 2:7)
(parallel missing)
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, (aiōn g165)
1-Corinthians 2:8 (Corinthios I 2:8)
(parallel missing)
quam nemo principum huius sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. (aiōn g165)
1-Corinthians 3:18 (Corinthios I 3:18)
(parallel missing)
Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens. (aiōn g165)
1-Corinthians 8:13 (Corinthios I 8:13)
(parallel missing)
Quapropter si esca scandalizat fratrem meum: non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem. (aiōn g165)
1-Corinthians 10:11 (Corinthios I 10:11)
(parallel missing)
Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. (aiōn g165)
1-Corinthians 15:55 (Corinthios I 15:55)
(parallel missing)
Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? (Hadēs g86)
2-Corinthians 4:4 (Corinthios Ii 4:4)
(parallel missing)
in quibus Deus huius sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. (aiōn g165)
2-Corinthians 4:17 (Corinthios Ii 4:17)
(parallel missing)
Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, (aiōnios g166)
2-Corinthians 4:18 (Corinthios Ii 4:18)
(parallel missing)
non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna sunt. (aiōnios g166)
2-Corinthians 5:1 (Corinthios Ii 5:1)
(parallel missing)
Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. (aiōnios g166)
2-Corinthians 9:9 (Corinthios Ii 9:9)
(parallel missing)
sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in sæculum sæculi. (aiōn g165)
2-Corinthians 11:31 (Corinthios Ii 11:31)
(parallel missing)
Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior. (aiōn g165)
Galatians 1:4 (Galatas 1:4)
(parallel missing)
qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, (aiōn g165)
Galatians 1:5 (Galatas 1:5)
(parallel missing)
cui est gloria in sæcula sæculorum: Amen. (aiōn g165)
Galatians 6:8 (Galatas 6:8)
(parallel missing)
Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. (aiōnios g166)
Ephesians 1:21 (Ephesios 1:21)
(parallel missing)
supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. (aiōn g165)
Ephesians 2:2 (Ephesios 2:2)
(parallel missing)
in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, (aiōn g165)
Ephesians 2:7 (Ephesios 2:7)
(parallel missing)
ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super nos in Christo Iesu. (aiōn g165)
Ephesians 3:9 (Ephesios 3:9)
(parallel missing)
et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit. (aiōn g165)
Ephesians 3:11 (Ephesios 3:11)
(parallel missing)
secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro: (aiōn g165)
Ephesians 3:21 (Ephesios 3:21)
(parallel missing)
Ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen. (aiōn g165)
Ephesians 6:12 (Ephesios 6:12)
(parallel missing)
quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. (aiōn g165)
Philippians 4:20 (Philippenses 4:20)
(parallel missing)
Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum: Amen. (aiōn g165)
Colossians 1:26 (Colossenes 1:26)
(parallel missing)
mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, (aiōn g165)
2-Thessalonians 1:9 (Thessalonicenses Ii 1:9)
(parallel missing)
qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis eius: (aiōnios g166)
2-Thessalonians 2:16 (Thessalonicenses Ii 2:16)
(parallel missing)
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia, (aiōnios g166)
1-Timothy 1:16 (Timotheum I 1:16)
(parallel missing)
Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. (aiōnios g166)
1-Timothy 1:17 (Timotheum I 1:17)
(parallel missing)
Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor, et gloria in sæcula sæculorum. Amen. (aiōn g165)
1-Timothy 6:12 (Timotheum I 6:12)
(parallel missing)
Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. (aiōnios g166)
1-Timothy 6:16 (Timotheum I 6:16)
(parallel missing)
qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum: Amen. (aiōnios g166)
1-Timothy 6:17 (Timotheum I 6:17)
(parallel missing)
Divitibus huius sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) (aiōn g165)
1-Timothy 6:19 (Timotheum I 6:19)
(parallel missing)
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. (aiōnios g166)
2-Timothy 1:9 (Timotheum Ii 1:9)
(parallel missing)
qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Iesu ante tempora sæcularia. (aiōnios g166)
2-Timothy 2:10 (Timotheum Ii 2:10)
(parallel missing)
Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Iesu, cum gloria cælesti. (aiōnios g166)
2-Timothy 4:10 (Timotheum Ii 4:10)
(parallel missing)
Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam: Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. (aiōn g165)
2-Timothy 4:18 (Timotheum Ii 4:18)
(parallel missing)
Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. (aiōn g165)
Titus 1:2 (Titum 1:2)
(parallel missing)
in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: (aiōnios g166)
Titus 2:12 (Titum 2:12)
(parallel missing)
erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria: sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc sæculo, (aiōn g165)
Titus 3:7 (Titum 3:7)
(parallel missing)
ut iustificati gratia ipsius, heredes simus secundum spem vitæ æternæ. (aiōnios g166)
Philemon 1:15 (Philemonem 1:15)
(parallel missing)
Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes: (aiōnios g166)
Hebrews 1:2 (Hebræos 1:2)
(parallel missing)
novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et sæcula: (aiōn g165)
Hebrews 1:8 (Hebræos 1:8)
(parallel missing)
Ad filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. (aiōn g165)
Hebrews 5:6 (Hebræos 5:6)
(parallel missing)
Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. (aiōn g165)
Hebrews 5:9 (Hebræos 5:9)
(parallel missing)
et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ, (aiōnios g166)
Hebrews 6:2 (Hebræos 6:2)
(parallel missing)
baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et iudicii æterni. (aiōnios g166)
Hebrews 6:5 (Hebræos 6:5)
(parallel missing)
gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, (aiōn g165)
Hebrews 6:20 (Hebræos 6:20)
(parallel missing)
ubi præcursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. (aiōn g165)
Hebrews 7:17 (Hebræos 7:17)
(parallel missing)
Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. (aiōn g165)
Hebrews 7:21 (Hebræos 7:21)
(parallel missing)
hic autem cum iureiurando per eum, qui dixit ad illum: Iuravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): (aiōn g165)
Hebrews 7:24 (Hebræos 7:24)
(parallel missing)
hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. (aiōn g165)
Hebrews 7:28 (Hebræos 7:28)
(parallel missing)
Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem iurisiurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. (aiōn g165)
Hebrews 9:12 (Hebræos 9:12)
(parallel missing)
neque per sanguinem hircorum, aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. (aiōnios g166)
Hebrews 9:14 (Hebræos 9:14)
(parallel missing)
quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? (aiōnios g166)
Hebrews 9:15 (Hebræos 9:15)
(parallel missing)
Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hereditatis. (aiōnios g166)
Hebrews 9:26 (Hebræos 9:26)
(parallel missing)
alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. (aiōn g165)
Hebrews 11:3 (Hebræos 11:3)
(parallel missing)
Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. (aiōn g165)
Hebrews 13:8 (Hebræos 13:8)
(parallel missing)
Iesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula. (aiōn g165)
Hebrews 13:20 (Hebræos 13:20)
(parallel missing)
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Iesum Christum, (aiōnios g166)
Hebrews 13:21 (Hebræos 13:21)
(parallel missing)
aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. (aiōn g165)
James 3:6 (Iacobi 3:6)
(parallel missing)
Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. (Geenna g1067)
1-Peter 1:23 (Petri I 1:23)
(parallel missing)
renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum: (aiōn g165)
1-Peter 1:25 (Petri I 1:25)
(parallel missing)
Verbum autem Domini manet in æternum. hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (aiōn g165)
1-Peter 4:11 (Petri I 4:11)
(parallel missing)
Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria, et imperium in sæcula sæculorum: Amen. (aiōn g165)
1-Peter 5:10 (Petri I 5:10)
(parallel missing)
Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. (aiōnios g166)
1-Peter 5:11 (Petri I 5:11)
(parallel missing)
Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum: Amen. (aiōn g165)
2-Peter 1:11 (Petri Ii 1:11)
(parallel missing)
Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi. (aiōnios g166)
2-Peter 2:4 (Petri Ii 2:4)
(parallel missing)
Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in iudicium reservari. (Tartaroō g5020)
2-Peter 3:18 (Petri Ii 3:18)
(parallel missing)
crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen. (aiōn g165)
1-John 1:2 (Iohannis I 1:2)
(parallel missing)
et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annunciamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis: (aiōnios g166)
1-John 2:17 (Iohannis I 2:17)
(parallel missing)
Et mundus transit, et concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in æternum. (aiōn g165)
1-John 2:25 (Iohannis I 2:25)
(parallel missing)
Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. (aiōnios g166)
1-John 3:15 (Iohannis I 3:15)
(parallel missing)
omnis, qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. (aiōnios g166)
1-John 5:11 (Iohannis I 5:11)
(parallel missing)
Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus. Et hæc vita in Filio eius est. (aiōnios g166)
1-John 5:13 (Iohannis I 5:13)
(parallel missing)
Hæc scribo vobis: ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. (aiōnios g166)
1-John 5:20 (Iohannis I 5:20)
(parallel missing)
Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio eius. Hic est verus Deus, et vita æterna. (aiōnios g166)
2-John 1:2 (Iohannis Ii 1:2)
(parallel missing)
propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum. (aiōn g165)
Jude 1:6 (Iudæ 1:6)
(parallel missing)
Angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit. (aïdios g126)
Jude 1:7 (Iudæ 1:7)
(parallel missing)
Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes. (aiōnios g166)
Jude 1:13 (Iudæ 1:13)
(parallel missing)
fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum. (aiōn g165)
Jude 1:21 (Iudæ 1:21)
(parallel missing)
vosmetipsos in dilectione Dei servate, expectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam æternam. (aiōnios g166)
Jude 1:25 (Iudæ 1:25)
(parallel missing)
Soli Deo Salvatori nostro, per Iesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen. (aiōn g165)
Revelation 1:6 (Apocalypsis 1:6)
(parallel missing)
et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum: Amen. (aiōn g165)
Revelation 1:18 (Apocalypsis 1:18)
(parallel missing)
et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum, et habeo claves mortis, et inferni. (aiōn g165, Hadēs g86)
Revelation 4:9 (Apocalypsis 4:9)
(parallel missing)
Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum, (aiōn g165)
Revelation 4:10 (Apocalypsis 4:10)
(parallel missing)
procidebant vigintiquattuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum dicentes: (aiōn g165)
Revelation 5:13 (Apocalypsis 5:13)
(parallel missing)
Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno: benedictio, et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum. (aiōn g165)
Revelation 6:8 (Apocalypsis 6:8)
(parallel missing)
Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quattuor partes terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ. (Hadēs g86)
Revelation 7:12 (Apocalypsis 7:12)
(parallel missing)
dicentes, Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum, Amen. (aiōn g165)
Revelation 9:1 (Apocalypsis 9:1)
(parallel missing)
Et quintus Angelus tuba cecinit: et vidi stellam de cælo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi. (Abyssos g12)
Revelation 9:2 (Apocalypsis 9:2)
(parallel missing)
Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aer de fumo putei: (Abyssos g12)
Revelation 9:11 (Apocalypsis 9:11)
(parallel missing)
et habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon, Græce autem Apollyon, Latine habens nomen Exterminans. (Abyssos g12)
Revelation 10:6 (Apocalypsis 10:6)
(parallel missing)
et iuravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: (aiōn g165)
Revelation 11:7 (Apocalypsis 11:7)
(parallel missing)
Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. (Abyssos g12)
Revelation 11:15 (Apocalypsis 11:15)
(parallel missing)
Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum huius mundi, Domini nostri et Christi eius, et regnabit in sæcula sæculorum: Amen. (aiōn g165)
Revelation 14:6 (Apocalypsis 14:6)
(parallel missing)
Et vidi alterum Angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum: (aiōnios g166)
Revelation 14:11 (Apocalypsis 14:11)
(parallel missing)
et fumus tormentorum eorum ascendet in sæcula sæculorum: nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius. (aiōn g165)
Revelation 15:7 (Apocalypsis 15:7)
(parallel missing)
Et unum de quattuor animalibus dedit septem Angelis septem phialas aureas, plenas iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum. (aiōn g165)
Revelation 17:8 (Apocalypsis 17:8)
(parallel missing)
Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in Libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est. (Abyssos g12)
Revelation 19:3 (Apocalypsis 19:3)
(parallel missing)
Et iterum dixerunt: Alleluia. Et fumus eius ascendit in sæcula sæculorum. (aiōn g165)
Revelation 19:20 (Apocalypsis 19:20)
(parallel missing)
Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem eius. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: (Limnē Pyr g3041 g4442)
Revelation 20:1 (Apocalypsis 20:1)
(parallel missing)
Et vidi Angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. (Abyssos g12)
Revelation 20:3 (Apocalypsis 20:3)
(parallel missing)
et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post hæc oportet illum solvi modico tempore. (Abyssos g12)
Revelation 20:10 (Apocalypsis 20:10)
(parallel missing)
et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia, et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum. (aiōn g165, Limnē Pyr g3041 g4442)
Revelation 20:13 (Apocalypsis 20:13)
(parallel missing)
et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors, et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum. (Hadēs g86)
Revelation 20:14 (Apocalypsis 20:14)
(parallel missing)
Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda. (Hadēs g86, Limnē Pyr g3041 g4442)
Revelation 20:15 (Apocalypsis 20:15)
(parallel missing)
Et qui non inventus est in Libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis. (Limnē Pyr g3041 g4442)
Revelation 21:8 (Apocalypsis 21:8)
(parallel missing)
Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne, et sulphure: quod est mors secunda. (Limnē Pyr g3041 g4442)
Revelation 22:5 (Apocalypsis 22:5)
(parallel missing)
Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum. (aiōn g165)

CAL > Aionian Verses: 14
LVH > Aionian Verses: 264