< Titum 2 >

1 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam:
2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
Senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:
3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:
4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis: ut non blasphemetur Verbum Dei.
6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
Iuvenes similiter hortare ut sobrii sint.
7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
verbum sanum, irreprehensibile: ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis:
9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo (aiōn g165)
erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria: sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc sæculo, (aiōn g165)
13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
expectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi:
14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
15 haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat
Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.

< Titum 2 >