< Romanos 2 >

1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas
Propter quod inexcusabilis es o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ iudicas.
2 scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt
Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei
Existimas autem hoc o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
An divitias bonitatis eius, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?
5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei
Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis iusti iudicii Dei,
6 qui reddet unicuique secundum opera eius
qui reddet unicuique secundum opera eius:
7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam (aiōnios g166)
iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: (aiōnios g166)
8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio
iis autem, qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira, et indignatio.
9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci
Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudæi primum, et Græci:
10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco
gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Iudæo primum, et Græco:
11 non est enim personarum acceptio apud Deum
non enim est acceptio personarum apud Deum.
12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur
Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex
Cum autem Gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum
in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Iesum Christum.
17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo
Si autem tu Iudæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem
et nosti voluntatem eius, et probas utiliora, instructus per legem,
19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt
confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,
20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege
eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.
21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris
Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris:
22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis
qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:
23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est
(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est.)
25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.
26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur
Si igitur præputium iustitias legis custodiat: nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?
27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
Et iudicabit id, quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram, et circumcisionem prævaricator legis es?
28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio
Non enim qui in manifesto, Iudæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio:
29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est
sed qui in abscondito, Iudæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

< Romanos 2 >