< Psalmorum 8 >

1 in finem pro torcularibus psalmus David Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
למנצח על-הגתית מזמור לדוד ב יהוה אדנינו-- מה-אדיר שמך בכל-הארץ אשר תנה הודך על-השמים
2 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
מפי עוללים וינקים-- יסדת-עז למען צורריך להשבית אויב ומתנקם
3 quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
כי-אראה שמיך מעשה אצבעתיך-- ירח וכוכבים אשר כוננתה
4 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
מה-אנוש כי-תזכרנו ובן-אדם כי תפקדנו
5 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
ותחסרהו מעט מאלהים וכבוד והדר תעטרהו
6 et constituisti eum super opera manuum tuarum
תמשילהו במעשי ידיך כל שתה תחת-רגליו
7 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
צנה ואלפים כלם וגם בהמות שדי
8 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
צפור שמים ודגי הים עבר ארחות ימים
9 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
יהוה אדנינו מה-אדיר שמך בכל-הארץ

< Psalmorum 8 >