< Psalmorum 30 >

1 psalmus cantici in dedicatione domus David exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me
מזמור שיר-חנכת הבית לדוד ב ארוממך יהוה כי דליתני ולא-שמחת איבי לי
2 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
יהוה אלהי-- שועתי אליך ותרפאני
3 Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum (Sheol h7585)
יהוה--העלית מן-שאול נפשי חייתני מיורדי- (מירדי-) בור (Sheol h7585)
4 psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
זמרו ליהוה חסידיו והודו לזכר קדשו
5 quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
כי רגע באפו-- חיים ברצונו בערב ילין בכי ולבקר רנה
6 ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
ואני אמרתי בשלוי-- בל-אמוט לעולם
7 Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
יהוה-- ברצונך העמדתה להררי-עז הסתרת פניך הייתי נבהל
8 ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
אליך יהוה אקרא ואל-אדני אתחנן
9 quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
מה-בצע בדמי ברדתי אל-שחת היודך עפר היגיד אמתך
10 audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus
שמע-יהוה וחנני יהוה היה-עזר לי
11 convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia
הפכת מספדי למחול לי פתחת שקי ותאזרני שמחה
12 ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi
למען יזמרך כבוד-- ולא ידם יהוה אלהי לעולם אודך

< Psalmorum 30 >